Библия

 

Ezechiel 16:8

Учиться

       

8 Et transivi per te, et vidi te : et ecce tempus tuum, tempus amantium : et expandi amictum meum super te, et operui ignominiam tuam : et juravi tibi, et ingressus sum pactum tecum, ait Dominus Deus, et facta es mihi.

Из произведений Сведенборга

 

Apocalypsis Explicata # 531

Изучить этот эпизод

  
/ 1232  
  

531. "Vae, vae, vae habitantibus super terra et reliquis vocibus tubae trium angelorum futurorum clangere." - Quod significet gravem lamentationem super mutationes status ecclesiae in fine ejus propter aversionem a bono et vero et inde damnationem, constat ex significatione "vae", quod sit lamentatio super aversione a bono et vero et inde damnatione; et quia ter dicitur "vae", quod sit gravis lamentatio (de qua sequitur); ex significatione "habitantium super terra", quod sint qui ab ecclesia ("terra" est ecclesia, videatur supra, n. 29, 304, 417); et ex significatione "vocum tubae trium angelorum futurorum clangere", quod sint mutationes status ecclesiae, nam per quod "angeli tubis clanxerint", significantur mutationes ex influxu e caelo (videatur supra, n. 502); quod per "tres" significetur completum usque ad finem, videbitur in sequente articulo. Ex his constare potest quod per "Vae, vae, vae habitantibus super terra ex vocibus tubae trium angelorum futurorum clangere", significetur gravis lamentatio super mutationes status ecclesiae in fine ejus propter aversionem a bono et vero ac inde damnationem.

[2] Quod "vae" significet lamentationem super calamitate, periculo, aerumna, pernicie, constare potest a locis in Verbo ubi effertur; hic autem super aversione a bono et vero et inde damnatione, nam de his in sequentibus agitur; et quia aversiones a bono et vero ingravescunt successive in ecclesia usque ad finem ejus, ideo ter dicitur, quodvis pro qualibet successiva ingravescentia mali; ut constare potest a sequentibus, ubi dicitur,

"Vae primum praeteriit, ecce venient adhuc duo vae post haec" (Apocalypsis 9:12);

ac postea,

"Vae secundum praeteriit, ecce vae tertium venit cito" (Apocalypsis 11:14).

[3] Quod "vae" in Verbo significet lamentationem super variis accidentibus, imprimis super malis quae devastant ecclesiam, constare potest a pluribus locis ibi: Ut apud Matthaeum,

"Vae vobis, Scribae et Pharisaei, hypocritae" (23:13, 14, 15, 16, 23, 25, 27, 29);

apud Lucam,

"Vae homini illi per quem filius hominis proditur" (22:22);

apud eundem,

"Vae ei per quem" scandala "veniunt" (17:1);

apud Esaiam,

"Vae adjungentibus domum domui, ...." (5:8);

"Vae surgentibus mane sub auroram siceram persequuntur" (Vers. 11);

"Vae attrahentibus iniquitatem...." (vers. 18);

"Vae dicentibus de malo bonum" (vers. 20);

"Vae sapientibus in oculis suis" (vers. 21);

"Vae heroibus ad potandum vinum" (vers. 22);

et alibi pluries (Ut apud Esai. cap. 3:11; 10:1; 17:12; 18:1; 29:1, 15: cap. 30:1; 31:1; 33:1; 45:9, 10; etc.: Jerem. 22:13 1 : Ezech. 2 13:3; Apocalypsis 18:16, 19).

Сноски:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232  
  

Из произведений Сведенборга

 

Arcana Coelestia # 10329

Изучить этот эпизод

  
/ 10837  
  

10329. ‘Vide vocavi nomine 1 Bezaleelem filium Uri filii Churi tribui Jehudae’: quod significet illos qui in bono amoris sunt, apud quos Ecclesia instauranda, constat ex significatione ‘vocare nomine’ quod sit eligere tales, nempe qui idonei, de qua sequitur; ex repraesentatione ‘Bezaleelis’ quod sint illi qui in bono amoris; quod illi per Bezaleelem hic repraesententur, est quia e tribu Jehudae erat, et per illam tribum significantur qui in bono caelesti, quod est bonum amoris in Dominum, et in sensu abstracto a personis bonum amoris caelestis; quod per Jehudam et tribum ejus hoc significetur, videatur n. 3654, 3881, 6363, 6364, 8770. Quid autem per Urum patrem Bezaleelis, et per Churum avum ejus, 2 repraesentatur, constat a generatione boni 3 caelestis; generatur id a doctrina veri et boni caelestis, inde per illos significantur illae doctrinae; quod per Churum repraesentetur doctrina veri, videatur n. 9424.

[2] Qui solum in sensu litterae Verbi animum tenent, quod fit in historicis intentius quam in propheticis, illi mirari possunt quod dicatur quod per nomina illorum virorum talia significentur; sed qui sciunt quod Verbum est, non miraturi sunt; est enim spirituale in omnibus et singulis; in ipsis nominibus personarum et locorum quae in Verbo, est nihil spirituale nisi significent res Ecclesiae ac caeli, hae enim sunt spirituales; inde 4 sequitur quod per haec nomina etiam res significentur; quod nomina in Verbo significent res, videatur n. 1224, 1264, 1888, 4442, 5 5095, 5225, 6516, et quod nomina non intrent caelum, sed res quae significantur, n. 1876, 10216, 10282.

[3] Quod ‘vocare nomine’ in sensu spirituali sit eligere tales qui idonei, est quia per ‘nomen’ absque persona significatur quale 6 , ut constare potest ex locis in Verbo ubi ‘nomen’ dicitur; quod per ‘nomen’ significetur quale, videatur n. 144, 145, 1754, 1896, 2009, 2724, 3004-3011, 3421, 6674, 6887, 8274, 8882, 9310, et quod per ‘vocare’ absque nomine similiter, n. 3421, 3659, et quod ‘vocare nomine’ sit eligere, n. 8773.

[4] Sunt duo qui hic nominantur, qui vocati a Jehovah ad faciendum opera, quae mandata sunt Moschi in monte Sinai, nempe Bezaleel e tribu Jehudae, et Aholiabus e tribu Danis; per ‘Bezaleelem’ significantur qui in bono amoris caelestis 7 sunt, et per ‘Aholiabum’ qui in bono et vero fidei; qui in bono amoris caelestis sunt, in intimo caeli et Ecclesiae sunt, qui autem in bono et vero fidei, in ultimo ejus sunt, ita per hos binos significantur omnes in complexu apud quos instaurari Ecclesia 8 possit, nam per primum et ultimum, seu per intimum et extremum, significantur omnes seu omnia; agitur enim in nunc sequentibus de Ecclesia instauranda, ideo nominantur illi duo, per quos significantur omnes apud quos Ecclesia instaurari 8 posset; quod per primum et ultimum significentur omnes et omnia, videatur n. 10044, et quod per ‘Aholiabum e tribu Danis’ significentur qui in bono fidei, ita qui in ultimo caeli aut Ecclesiae, sunt, videbitur in sequentibus. Ex his nunc patet quod per ‘vocavi nomine Bezaleelem filium Uri filii Churi tribui Jehudae’ significentur illi qui in bono amoris sunt, apud quos Ecclesia instauranda.

Сноски:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. significetur

3. The Manuscript inserts amoris.

4. constat

5. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

6. The Manuscript inserts rei.

7. The Manuscript places this after fidei.

8. potest

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.