Библия

 

Exodus 4:6

Учиться

       

6 Dixitque Dominus rursum : Mitte manum tuam in sinum tuum. Quam cum misisset in sinum, protulit leprosam instar nivis.

Из произведений Сведенборга

 

Arcana Coelestia # 6993

Изучить этот эпизод

  
/ 10837  
  

6993. ‘Et [Ego] ero cum ore tuo, et docebo te quae loqueris’: quod significet Divinum in omnibus et singulis quae a Divino Humano procedunt, constat ex significatione ‘esse cum ore’ cum a Jehovah dicitur, quod sit esse cum illis quae enuntiat; quod per ‘os’ significetur enuntiatio, videatur supra n. 6987, 6988; et quia ea dicuntur ad Moschen, per quem repraesentatur Dominus quoad legem Divinam in Divino Humano, per ‘ero cum ore tuo’ significatur Divinum in illis quae a Divino Humano procedunt; et ex significatione ‘docere te quae loqueris’ quod sit procedere; per ‘docere’ enim et per ‘loqui’ significatur influere, 1 et cum praedicatur de Divino Domini, est procedere; ab Ipso enim Divino Humano Domini procedit Divinum Verum, quod vocatur Spiritus Sanctus; et quia Dominus cum in mundo 2 fuit, fuit Ipse Divinum Verum, docuit Ipse 3 quae amoris et fidei erant, et tunc non per Spiritum Sanctum, ut Ipse 4 docet apud Johannem, Nondum erat Spiritus Sanctus, quia Jesus nondum glorificatus erat, 7:39;

at postquam Dominus etiam quoad Humanum factus est Jehovah, 5 hoc est, Divinum Bonum, quod fuit post resurrectionem, tunc non amplius fuit Divinum Verum, sed hoc a Divino Bono Ipsius processit; quod Spiritus Sanctus sit Divinum Verum quod a Divino Humano Domini procedit, et non aliquis spiritus aut aliqui spiritus ab aeterno, manifeste patet a Domini verbis in loco citato, quod nempe ‘nondum erat Spiritus Sanctus’; tum quod 6 ipse spiritus non possit procedere, sed sanctum spiritus, hoc est, sanctum quod procedit a Domino, et spiritus eloquitur; videatur etiam n. 6788.

[2] Ex his nunc sequitur quod in Domino omne Trinum sit perfectum, nempe Pater, Filius, et Spiritus Sanctus, et sic quod unus Deus sit, non autem tres, qui quoad personas distincti unum Divinum dicuntur constituere. Quod in Verbo dictum sit Pater, Filius, et Spiritus Sanctus 7 , fuit ut agnoscerent Dominum et quoque Divinum in Ipso; homo enim in tanta caligine fuit, sicut etiam hodie est, ut aliter non 8 agnovisset aliquod Divinum in Humano Domini, nam hoc illi, quia prorsus incomprehensibile, fuisset supra omnem fidem; et praeterea veritas est quod sit Trinum, sed in uno, nempe in Domino; et quoque in Christianis Ecclesiis agnoscitur quod 9 Trinum in Ipso habitet perfecte; docuit etiam Dominus aperte quod Ipse ‘cum Patre unum esset’, Joh. 14:9-12, 10 et quod sanctum, quod Spiritus Sanctus loquitur, non sit 11 illius, sed Domini, apud Johannem, Paracletus, Spiritus veritatis, non loquetur a seipso, sed quaecumque audiverit, loquetur: Ille Me glorificabit, quia ex Meo accipiet, et annuntiabit vobis, 16:13, 14;

quod ‘Paracletus’ sit Spiritus Sanctus, dicitur Joh. 14:26.

Сноски:

1. at

2. erat, erat

3. The Manuscript inserts illa.

4. dicit

5. seu

6. Ipse

7. The Manuscript inserts sicut tres.

8. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

9. in Ipso omne Trinum

10. The Manuscript inserts et quoque alibi;

11. spiritus

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Из произведений Сведенборга

 

Arcana Coelestia # 6987

Изучить этот эпизод

  
/ 10837  
  

6987. ‘Quis ponit os hominis’: quod significet enuntiationem, constat ex significatione ‘oris’ quod sit vox, de qua supra n. 6985, et quia est vox, est enuntiatio. Quid ‘os’ in specie significat, non constare potest nisi ex correspondentia; os cum labiis correspondet loquelae interiori, quae est cogitationis; cogitatio hominis est activa et 1 passiva, cogitatio activa est 2 homini cum loquitur, et vocari potest cogitatio loquens; at cogitatio passiva est quae est homini cum non loquitur; qualis differentia sit inter utramque, 3 constare potest ei qui reflectit; per ‘os hominis’ significatur cogitatio activa seu loquens, ita enuntiatio.

[2] Quod cogitationem activam, quae significatur per ‘os’, attinet, sciendum quod illa cogitatio etiam sit suo modo loquens, et quod per loquelae illius activitatem 4 excitet organa corporis ei correspondentia; apparet quasi voces loquelae forent in cogitatione, sed est fallacia; est modo sensus loquelae qui ibi, qui qualis sit, homo vix scire potest, nam est loquela spiritus ejus, quae loquela est loquela universalis, qualis est loquela spirituum in altera vita; haec loquela cum influit in organa correspondentia 5 corporis, sistit loquelam vocum, quae valde differt a cogitatione quae producit; quod 6 valde differat, patet manifeste ex eo quod homo cogitare possit uno minuto quod per temporis spatia eloquitur aut scribit; aliter foret si cogitatio illa foret vocum qualis est 7 loquela oris; ex correspondentia loquelae cogitationis et loquelae 8 oris est quod homo cum post mortem inter spiritus venit, sciat loqui lingua universali, ita cum spiritibus ex quacumque lingua fuerunt in mundo; tum quod tunc vix aliter sciat quam quod loquatur ibi sicut in mundo; cum tamen voces loquelae illorum non sunt voces quales homini in corpore, sed sunt ideae quae cogitationis ejus fuerunt, et uni ideae insunt perplura; quapropter 9 spiritus momento eloqui possunt quae homo vix per semihorium, et usque sunt plura quae eidem ideae insunt quae nusquam loquela corporea exprimi possunt.

[3] Sed usque aliter loquuntur angeli qui in caelo quam spiritus; angelis qui in caelo, est loquela ex ideis intellectualibus, quae a philosophis vocantur ideae immateriales; at spiritibus est loquela ex ideis imaginationis, quae vocantur ideae materiales; inde uni ideae cogitationis angelorum insunt perplura quae spiritus non possunt per 10 plures series suarum idearum eloqui, 11 praeter multa quae nusquam possunt exprimere; at cum spiritus fit angelus, in loquela angelica est, sicut homo cum post mortem fit spiritus, in loquela spirituum est, ex simili causa. Ex his constare potest quid cogitatio activa est, quod nempe sit loquela spiritus hominis.

Сноски:

1. The Manuscript inserts est.

2. The Manuscript inserts quae est.

3. The Manuscript deletes constare and inserts patere.

4. excitat

5. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

6. etiam

7. The Manuscript inserts ipsa.

8. linguae

9. The Manuscript places this after possunt.

10. semihorium

11. et usque sunt plura

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.