Библия

 

Exodus 28:20

Учиться

       

20 in quarto chrysolithus, onychinus, et beryllus. Inclusi auro erunt per ordines suos.

Из произведений Сведенборга

 

Arcana Coelestia # 9887

Изучить этот эпизод

  
/ 10837  
  

9887. ‘Et dabis super umeros ephodi’: quod significet sic sustentationem caeli et conservationem boni et veri ibi omni opera et potentia, constat ex significatione ‘dare super umeros ephodi’ quod sit sustentatio 1 et conservatio boni et veri 2 in caelis; quod sit sustentatio, 3 videatur mox supra n. 4 9886, quod sit conservatio omni opera et potentia, 5 n. 9836; quod sit sustentatio caeli per Divinum procedens a Domino, ut et conservatio boni et veri ibi, est quia per ‘pectorale’, quod per funiculos alligabatur umeralibus ephodi, et sic sustentabatur 6 , significatur Divinum Verum 7 procedens ex Divino Bono Domini, n. 9823, 8 ita omnia bona et vera in complexu 9 quae faciunt caelum, n. 9879.

Сноски:

1. The Manuscript inserts coeli, .

2. ibi

3. nunc supra Arcana Coelestia 9885 dictum est

4. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

5. The Manuscript inserts videatur.

6. The Manuscript inserts et conservabatur.

7. elucens

8. tum

9. proinde

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.