Библия

 

Exodus 22:12

Учиться

       

12 Quod si furto ablatum fuerit, restituet damnum domino ;

Из произведений Сведенборга

 

Arcana Coelestia # 9220

Изучить этот эпизод

  
/ 10837  
  

9220. Vers. 27-30. Deo non maledices, et principem in populo tuo non execraberis. Primitias frumenti tui et primitias vini tui non tardabis; primogenitum filiorum tuorum dabis Mihi. Ita facies bovi tuo, gregi tuo; septem diebus erit cum matre sua, die octavo dabis illud Mihi. Et viri sanctitatis eritis Mihi; et carnem in agro discerptam non comedetis, cani projicietis eam. ‘Deo non maledices’ significat quod non veris Divinis blasphemandum: ‘et principem in populo tuo non execraberis’ significat quod nec doctrinae veri: ‘et primitias frumenti tui et primitias vini tui non tardabis’ significat quod quia omnia bona et vera fidei sunt a Domino, Ipsi addicanda sint, non sibi: ‘primogenitum filiorum tuorum dabis Mihi’ significat 1 omnia fidei 2 quae per illa: ‘ita facies bovi tuo, gregi tuo’ significat quod ad bonum exterius et interius: ‘septem diebus erit cum matre sua’ significat statum illorum primum cum veris: ‘die octavo dabis illud Mihi’ significat principium status sequentis cum ex bono vivitur, quod tunc apud Dominum: ‘et viri sanctitatis eritis Mihi’ significat statum vitae tunc ex bono: ‘et carnem in agro discerptam non comedetis’ significat quod non conjungetur bonum fidei falsificatum: ‘cani projicietis eam’ significat quod immunda illa.

Сноски:

1. The Manuscript inserts and deletes etiam; compare n. 9224

2. (deleted) per quae illa

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.