Библия

 

Daniel 2:4

Учиться

       

4 Responderuntque Chaldæi regi syriace : Rex, in sempiternum vive ! dic somnium servis tuis, et interpretationem ejus indicabimus.

Из произведений Сведенборга

 

Apocalypsis Revelata # 912

Изучить этот эпизод

  
/ 962  
  

912. "Et urbs aurum purum simile vitro puro," significat quod inde omne Ecclesiae illius sit bonum amoris influens una cum luce e Caelo a Domino. -Per "urbem," seu Hierosolymam, intelligitur Nova Domini Ecclesia quoad omne ejus interius, seu intra murum spectata; per "aurum" significatur bonum amoris a Domino, de quo sequitur; et per "simile vitro puro" significatur pellucens ex Divina Sapientia; et quia haec apparet in Caelo ut lux, et influit a Domino ut Sole, per "simile vitro puro" significatur influens una cum luce e Caelo a Domino. Supra (908) ostensum est, quod omnia Caeli et Ecclesiae sint ex bono amoris, et bonum amoris ex Domino; hic nunc dicitur quod urbs visa sit ut "aurum purum;" per quod significatur, quod omne Ecclesiae novae, quae est Nova Hierosolyma, sit bonum amoris a Domino; sed quia bonum amoris solitarium seu abstractum a veris sapientiae non datur, sed ut sit bonum amoris erit formatum, et formatur per vera sapientiae, ideo hic dicitur "aurum purum simile vitro puro:" bonum enim amoris absque veris sapientiae non habet aliquod quale, quia non aliquam formam, et forma ejus est secundum vera ejus in suo ordine et nexu influentia una cum bono amoris a Domino, ita in homine secundum receptionem. Dicitur in homine, sed intelligitur non ut hominis, sed ut Domini in illo. Ex his nunc patet, quod per "urbs aurum purum simile vitro puro" significetur quod inde omne Ecclesiae illius sit bonum amoris influens cum luce e Caelo a Domino.

  
/ 962  
  

Библия

 

Haggaeus 2:1-23

Учиться

      

1 In die vigesima et quarta mensis, in sexto mense, in anno secundo Darii regis.

2 In septimo mense, vigesima et prima mensis, factum est verbum Domini in manu Aggæi prophetæ, dicens :

3 Loquere ad Zorobabel, filium Salathiel, ducem Juda, et ad Jesum, filium Josedec, sacerdotem magnum, et ad reliquos populi, dicens :

4 Quis in vobis est derelictus, qui vidit domum istam in gloria sua prima ? et quid vos videtis hanc nunc ? numquid non ita est, quasi non sit in oculis vestris ?

5 Et nunc confortare, Zorobabel, dicit Dominus ; et confortare, Jesu, fili Josedec, sacerdos magne ; et confortare, omnis populus terræ, dicit Dominus exercituum : et facite (quoniam ego vobiscum sum, dicit Dominus exercituum)

6 verbum quod pepigi vobiscum cum egrederemini de terra Ægypti : et spiritus meus erit in medio vestrum : nolite timere.

7 Quia hæc dicit Dominus exercituum : Adhuc unum modicum est, et ego commovebo cælum, et terram, et mare, et aridam.

8 Et movebo omnes gentes, et veniet desideratus cunctis gentibus : et implebo domum istam gloria, dicit Dominus exercituum.

9 Meum est argentum, et meum est aurum, dicit Dominus exercituum.

10 Magna erit gloria domus istius novissimæ plus quam primæ, dicit Dominus exercituum : et in loco isto dabo pacem, dicit Dominus exercituum.

11 In vigesima et quarta noni mensis, in anno secundo Darii regis, factum est verbum Domini ad Aggæum prophetam, dicens :

12 Hæc dicit Dominus exercituum : Interroga sacerdotes legem, dicens :

13 Si tulerit homo carnem sanctificatam in ora vestimenti sui, et tetigerit de summitate ejus panem, aut pulmentum, aut vinum, aut oleum, aut omnem cibum, numquid sanctificabitur ? Respondentes autem sacerdotes, dixerunt : Non.

14 Et dixit Aggæus : Si tetigerit pollutus in anima ex omnibus his, numquid contaminabitur ? Et responderunt sacerdotes, et dixerunt : Contaminabitur.

15 Et respondit Aggæus, et dixit : Sic populus iste, et sic gens ista ante faciem meam, dicit Dominus, et sic omne opus manuum eorum : et omnia quæ obtulerunt ibi, contaminata erunt.

16 Et nunc ponite corda vestra a die hac et supra, antequam poneretur lapis super lapidem in templo Domini.

17 Cum accederetis ad acervum viginti modiorum, et fierent decem ; et intraretis ad torcular, ut exprimeretis quinquaginta lagenas, et fiebant viginti.

18 Percussi vos vento urente, et aurugine, et grandine omnia opera manuum vestrarum : et non fuit in vobis qui reverteretur ad me, dicit Dominus.

19 Ponite corda vestra ex die ista, et in futurum, a die vigesima et quarta noni mensis : a die qua fundamenta jacta sunt templi Domini, ponite super cor vestrum.

20 Numquid jam semen in germine est, et adhuc vinea, et ficus, et malogranatum, et lignum olivæ non floruit ? ex die ista benedicam.

21 Et factum est verbum Domini secundo ad Aggæum in vigesima et quarta mensis, dicens :

22 Loquere ad Zorobabel ducem Juda, dicens : Ego movebo cælum pariter et terram,

23 et subvertam solium regnorum, et conteram fortitudinem regni gentium : et subvertam quadrigam et ascensorem ejus, et descendent equi, et ascensores eorum, vir in gladio fratris sui.