Библия

 

Daniel 2:39

Учиться

       

39 Et post te consurget regnum aliud minus te argenteum : et regnum tertium aliud æreum, quod imperabit universæ terræ.

Библия

 

Jeremias 27:5

Учиться

       

5 Ego feci terram, et homines, et jumenta quæ sunt super faciem terræ, in fortitudo mea magna, et in brachio meo extento, et dedi eam ei qui placuit in oculis meis.

Из произведений Сведенборга

 

Apocalypsis Revelata # 81

Изучить этот эпизод

  
/ 962  
  

81. "Et propter Nomen Meum laborasti, et non defecisti," significat studium et operam comparandi sibi et quoque docendi illa quae religionis et ejus doctrinae sunt. - Per "Nomen" Jehovae seu Domini in Verbo, non intelligitur Nomen Ipsius, sed omne per quod colitur; et quia colitur secundum doctrinam in Ecclesia, per "Nomen" Ipsius intelligitur omne doctrinae, ac in universali sensu omne religionis. Causa quod haec per "Nomen" Jehovae intelligantur, est quia in Caelo non dantur alia nomina, quam quae involvunt quale alicujus, et quale Dei est omne per quod colitur. Qui non scit hanc significationem "Nominis" in Verbo, potest solum intelligere Nomen, et in hoc Solo nihil cultus et religionis est. Qui itaque tenet ideam in hac significatione "Nominis Jehovae" in Verbo, ubi legitur, ex Se ipso intellecturus est quid per id significatur in sequentibus locis:

"Dicetis in die illo, Confitemini Jehovae, invocate Nomen Ipsius," (Esaias 12:4);

"Jehovah, expectavimus Te, ad Nomen Tuum desiderium animae nostrae, per Te commemorabimus Nomen Tuum," (Esaias 26:8, 13);

"Ab ortu solis invocabitur Nomen Meum," (Esaias 41:25);

"Ab ortu solis usque (ad) occasum, magnum Nomen Meum inter gentes; et in omni loco suffitus allatus Nomini Meo; nam magnum Nomen Meum inter gentes: vos prophanatis Nomen Meum, cum dicitis mensa Jehovae polluta est; atqui exsufflatis Nomen Meum, cum adducitis raptum, claudum et aegrotum, (Malachias 1:11-13);

"Omnes populi ambulant in Nomine dei sui, et nos ambulabimus in Nomine Jehovae Dei nostri," (Micham 4:5);

"Omnem vocatum in Nomine Meo in gloriam Meam creavi, formavi illum," (Esaias 43:7);

"Non feres Nomen Dei tui in vanum; non habebit Jehovah innocentem, qui tulerit Nomen Ipsius in vanum," (Deuteronomius 5:11);

"Colent Jehovam in uno loco, ubi ponet Nomen Suum," (Deuteronomius 12:5, 11, 13-14, 18; 16:2, 6, 11, 15-16).

(Praeter multis aliis in locis.)

Quis non videre potest, quod in illis non intelligatur solum Nomen. Similiter in Novo Testamento per "Nomen Domini," ut in his:

Jesus dixit, "Eritis exosi omnibus propter Nomen Meum," (Matthaeus 10:22; 24:9-10);

"Ubi sunt duo aut tres congregati in Nomine Meo, ibi sum in medio eorum," (Matthaeus 18:20);

"Quisquis reliquerit domos, fratres, sorores propter Nomen Meum, centupla accipiet, et vitam aeternam, (Matthaeus 19:29);

"Quotquot Ipsum receperunt, dedit illis potestatem ut filii Dei essent, credentibus in Nomen Ipsius," (Johannes 1:12);

"Multi crediderunt in Nomen Ipsius," (Johannes 2:23);

"Qui non credit, jam judicatus est, quia non credidit in Nomen Unigeniti Filii Dei," (Johannes 3:17-18);

Credentes vitam habebunt in Nomine Ipsius, (Johannes 20:31);

Benedictus qui venit in Nomine Domini, (Matthaeus 21:9; 23:39; Luca 13:35); 1 19:38).

Quod Dominus quoad Humanum sit Nomen Patris, in his:

"Pater, glorifica Nomen Tuum," (Johannes 12:28); 2

"Sanctificetur Nomen, et veniat Regnum Tuum," (Matthaeus 6:9);

(tum, Exodus 23:20-21; Jeremias 23:6; Micham 5:3 (B.A. 4)).

Quod "Nomen" apud alios sit quale cultus, in his:

Pastor ovium proprias oves "vocat Nomine suo," (Johannes 10:3);

"Habes 3 pauca Nomina in Sardibus," (Apocalypsis 3:4);

"Scribam super illum Nomen Dei Mei, et Nomen Urbis Dei Mei, Novae Hierosolymae, et Nomen Meum novum," (Apocalypsis 3:12); et alibi.

Ex his nunc constare potest, quod "propter Nomen Meum laborasti et non defecisti, significet studium et operam comparandi Sibi et quoque docendi illa quae religionis et ejus doctrinae sunt.

Сноски:

1. 35 pro "25"

2. 12:28 pro "10:3"

3. Habes pro "Habeo"

  
/ 962