Библия

 

Daniel 2:39

Учиться

       

39 Et post te consurget regnum aliud minus te argenteum : et regnum tertium aliud æreum, quod imperabit universæ terræ.

Библия

 

Jeremias 27:5

Учиться

       

5 Ego feci terram, et homines, et jumenta quæ sunt super faciem terræ, in fortitudo mea magna, et in brachio meo extento, et dedi eam ei qui placuit in oculis meis.

Из произведений Сведенборга

 

Apocalypsis Revelata # 605

Изучить этот эпизод

  
/ 962  
  

605. "Ut det illis characterem super manu eorum dextra et super frontibus eorum," significat quod nemo pro Christiano Reformato agnoscatur, nisi qui fide et amore recipit doctrinam illam. - Per "dare characterem" significatur agnoscere pro Christiano Reformato, seu quod sit ex confessione illa, quam doctrina docet; "character" est agnitio quod talis, ut et confessio quod sit; per "manum dextram" significatur omne hominis quoad potentiam intellectualem, ita quoad fidem, "manus dextra" enim significat potentiam hominis (457); per "frontem" significatur omne hominis quoad potentiam voluntariam, ita quoad amorem, "frons" enim significat amorem (347).

  
/ 962