Библия

 

Daniel 2:23

Учиться

       

23 Tibi, Deus patrum nostrorum, confiteor, teque laudo, quia sapientiam et fortitudinem dedisti mihi, et nunc ostendisti mihi quæ rogavimus te, quia sermonem regis aperuisti nobis.

Из произведений Сведенборга

 

Apocalypsis Revelata # 538

Изучить этот эпизод

  
/ 962  
  

538. "Habens capita septem," significat insaniam ex veris Verbi falsificatis et prophanatis. - Per "caput" significatur sapientia et intelligentia, et in opposito sensu insania; at per "capita septem" hic, quia erant Draconis, proprie significatur insania ex falsificatis et prophanatis veris Verbi; "septem" enim praedicant urbe sanctis, et in opposito sensu de prophanis (10); 1 quare sequitur, quod super capitibus ejus visa sint "diademata" septem, et per "diademata" significantur vera Verbi, ibi falsificata et prophanata. Quod per "caput" significetur sapientia et intelligentia, patet ex his:

"Dabo vobis viros sapientes et intelligentes, et ponam illos in Capita vestra," (Deuteronomius 1:13); "Jehovah occlusit oculos vestros, prophetas; et Capita vestra, videntes, obtexit," (Esaias 29:10). 2

Per Caput statuae Nebuchadnezaris ex puro auro, (Daniel 2:32),

non aliud quam sapientia primi saeculi, quae fuit apud homines Antiquissimae Ecclesiae, significatur. Per "caput" in opposito sensu significatur insania et stultitia, apud Davidem:

"Deus contundet Caput hostium, verticem capilli ambulantis in reatibus suis," (Psalm. 68:22 (B.A. 21));

nec aliud significatur Per "Caput serpentis" quod proculcaretur, (Genesis 3:15); Et per "percutere Caput super terram multam," (Psalm. 110:6-7);

Tum per "mittere pulverem super Caput;" perque "Calvitiem inducere," ac per "ponere manum super caput," cum pudefacti sunt aut doluerunt, quod insane seu contra sapientiam egerint, (Esaias 7:20; 15:2; Ezechiel 7:18; 27:30; Jeremias 2:37; 14:3-4; Threni 2:10; 2 Samuelis 13:19).

Per "septem" autem "capita" significatur insania ex veris falsificatis et prophanatis etiam in sequentibus in Apocalypsis 13:1, 3; 17:3, 7, 9.

Сноски:

1. 10 pro "173"

2. 10 pro "19"

  
/ 962  
  

Из произведений Сведенборга

 

Apocalypsis Revelata # 542

Изучить этот эпизод

  
/ 962  
  

542. "Et Draco stetit coram Muliere paritura, ut postquam peperit, fetum ejus devoraret," significat quod illi qui per "Draconem" intelliguntur, doctrinam Novae Ecclesiae, in primo ejus ortu exstinguere satagant. - Quinam per "Draconem" intelliguntur, videatur supra (537); quod per "Mulierem" significetur Nova Ecclesia (533); quod per "parere" significetur recipere bona et vera doctrinae ex Verbo (535); quod per "fetum" quem pareret significetur doctrina Novae Ecclesiae, videbitur in sequente articulo; quod per "devorare" significetur exstinguere, est quia per "fetum" significatur doctrina, et cum de "fetu" dicitur "devorare," de doctrina dicitur exstinguere. Quod hoc in primo ejus ortu, est quia dicitur quod "Draco steterit coram Muliere, ut postquam pepererit, fetum ejus devoraret."

  
/ 962