Библия

 

Daniel 2:20

Учиться

       

20 et locutus ait : Sit nomen Domini benedictum a sæculo et usque in sæculum : quia sapientia et fortitudo ejus sunt.

Из произведений Сведенборга

 

Apocalypsis Revelata # 664

Изучить этот эпизод

  
/ 962  
  

664. "Quia justae et verae viae Tuae, Rex sanctorum," significat quod omnia quae procedunt ad Ipso sint justa et vera, quia est Ipsum Divinum Bonum et Divinum Verum in Caelo et in Ecclesia. - Per "vias" significantur vera ducentia ad bonum (176); et per "Regem," cum de Domino, significatur Divinum Verum, et per "Regem sanctorum" Divinum Verum in Caelo et Ecclesia ab Ipso; per "sanctos" enim significantur qui in Divinis veris a Domino sunt (173, 586); inde per "justae et verae viae Tuae, Rex sanctorum" significatur quod omnia quae procedunt a Domino justa et vera sint, quia est ipsum Divinum Verum in Caelo et in Ecclesia. Dominus vocatur "Rex" in Divino Humano Suo, quia Hoc est Messias, Unctus, Christus, Filius Dei; quod "Messias" in lingua Hebraea sit "Christus" in lingua Graeca, et quod "Messias" seu "Christus" sit Filius Dei, videatur supra (520); quod "Messias" significet et Regem et Unctum in lingua Hebraea, notum est. Quod Dominus ut Rex sit Divinum Verum, est quia, "Rex" significat illud (20, 483); inde est quod per "reges" significentur qui in Divinis veris a Domino sunt, (Apocalypsis 1:6; 5:10),; Ex eo est, quod Caelum et Ecclesia dicantur "Regnum" Ipsius; tum quod Adventus Ipsius in mundum dicatur "Evangelium Regni." Caelum et Ecclesia dicuntur "Regnum Ipsius," (Daniel 2:44; 7:13-14, 27; Matthaeus 12:28; 16:28; Marcus 1:14-15; 9:1; 15:43; Luca 1:33; 4:43; 8:1, 10; 9:2, 11, 27; 1 10:11; 16:16; 2 19:11; 21:31; 22:18; 23:51);

et Adventus Ipsius dicitur "Evangelium Regni," (Matthaeus 4:23; 9:35; 24:14).

Sed plura de his videantur in Doctrina Novae Hierosolymae de Domino. Quod Dominus dicatur "Rex," patet ex his locis:

"Illi cum Agno pugnabunt, sed Agnus vincet illos, quia est Dominus dominorum et Rex regum," (Apocalypsis 17:14);

Sedens super Equo albo vocatur Verbum, et Nomen Ipsius est "Dominus dominorum et Rex regum," (Apocalypsis 19:13, 16; 3 Daniel 2:47);

"Dixit Nathanael, Tu es Filius Dei, Tu es Rex Israelis," (Johannes 1:49); 4

"Quando venerit Filius Hominis in gloria Sua, sedebit super Throno gloriae Suae; et dicet Rex illis qui e dextris et qui e sinistris," (Matthaeus 25:31, 34, 41); 5

"Clamarunt, Osanna, Benedictus Qui venit in Nomine Domini, Rex Israelis," (Johannes 12:13);

Pilatus quaesivi Jesum, num esset Rex; "Respondit Jesus, Rex sum Ego, Ego in hoc natus sum, et in hoc veni in mundum," (Johannes 18:37);

"Regem in pulchritudine Sua videbunt oculi tui; Jehovah Rex noster, Ille salvabit nos," (Esaias 33:17, 22);

"Ego Jehovah Sanctus vester, Creator Israelis Rex vester," (Esaias 43:15);

"Sic dixit Jehovah Rex Israelis, ex Redemptor ejus Jehovah Zebaoth, Ego Primus et Ultimus, et praeter Me non Deus," (Esajas 44:6);

"Jehovah erit in Regem super totam terram," (Sacharias 14:9; Psalm. 47:3, 7-9 (B.A. 2, 6-8));

"Attollite portae capita vestra, ut ingrediatur Rex gloriae: Jehovah Zebaoth Hic Rex gloriae," (Psalm. 24:7-10);

"Suscitabo Davidi Germen justum, Qui Regnet Rex, et faciat Judicium et Justitiam in terra," (Jeremias 23:5; 32:15).

(Praeter alibi, ut Esaias 6:5; 52:7; Jeremias 10:7, 10; 46:18; Ezechiel 37:22, 24; Zephanias 3:15; 6 Psalm. 20:10 (B.A. 9); Psalm. 45:12, 14, 16 (B.A. 11, 13, 15); 7 Psalm. 68:25 (B.A. 24); Psalm. 74:12).

Сноски:

1. 27 pro "16"

2. 16 pro "26"

3. 13 pro "12"

4. 49 pro "50"

5. 41 pro "40"

6. Zephanias 3:15 pro "Zephanias 1:15; cap. 3:15"

7. 16 pro "15"

  
/ 962  
  

Из произведений Сведенборга

 

Apocalypsis Revelata # 484

Изучить этот эпизод

  
/ 962  
  

484. His adjiciam tria Memorabilia, quae contigerunt in mundo spirituali. PRIMUM MEMORABILE fuit: -

Quondam ibi audivi sonum sicut molae; erat in plaga ejus septentrionali. Primum miratus quid hoc, sed recordatus sum quod per "molam" et "molere" in Verbo intelligatur ex Verbo inquirere quod inservit doctrinae (794). Quare accessi ad locum ubi auditus est ille sonus; et cum prope eram, evanescebat sonus, et tunc videbam lacunatum quid supra terram, in quod patebat aditus per antrum; quo viso descendi et intravi.

Et ecce erat camera, in qua Vidi virum senem sedentem inter libros, tenentem ante se Verbum, et inquirentem inde quod inserviebat doctrinae ejus; schedulae jacebant circum, quibus inservientia inscripsit: in camera contigua erant scribae, qui schedulas colligebant, et integrae chartae mandabant. Quaesivi primum de libris circum eum.

Dixit, quod omnes agerent de Fide justificante, "profunde illi qui ex Suionia et Danemarkia sunt, profundius illi qui ex Alemannia, et adhuc profundius illi qui ex Britannia, ac profundissime illi qui ex Batavia:" et addidit, quod discrepent in variis, sed quod in Articulo de Justificatione et Salvatione per Solam Fidem, omnes conveniant. Postea dixit mihi, quod ex Verbo nunc colligat hoc primum fidei justificantis quod Deus Pater exciderit Gratia erga Genus humanum propter iniquitates ejus, et quod ideo Divina necessitas ad salvandum homines fuerit, ut fieret satisfactio, reconciliatio, propitiatio, mediatio per aliquem qui in se susciperet damnationem justitiae, et quod hoc nullatenus potuisset fieri quam per Unicum Suum Filium; et quod postquam hoc factum est, apertus sit aditus ad Deum Patrem propter Ipsum. Et dixit, "Video et vidi quod hoc secundum omnem rationem sit: quomodo alioquin potuisset Deus Pater adiri, nisi per fidem in id meritum Filii: nunc etiam inveni quod hoc quoque sit secundum Scripturam."

Audivi haec, et obstupui quod dixerit id esse secundum rationem et secundum Scripturam, cum tamen est contra rationem et contra Scripturam, quod etiam aperte ei dixi.

Ille tunc in excandescentia zeli sui regessit, "Quomodo potes ita loqui."

Quare aperui mentem meam, dicens, "Annon contra rationem est cogitare, quod Deus Pater exciderit Gratia erga Genus humanum, et reprobaverit illud. Estne Divina Gratia attributum Divinae Essentiae; quare excidere Gratia foret excidere Divina Sua Essentia, et excidere Divina Sua Essentia foret non magis esse Deus. Num potest Deus abalienari a Se Ipso. Crede mihi, quod Gratia a parte Dei, sicut est infinita, etiam sit aeterna. Gratia Dei a parte hominis potest amitti, si non recipit illam, sed nusquam a parte Dei; si Gratia a Deo recederet, actum foret cum universo Caelo et cum universo Genere humano, usque adeo, ut homo non quoad aliquod minimum ejus foret homo amplius; quare permanet Gratia a parte Dei in aeternum, non modo erga Angelos et Homines, sed etiam erga ipsum Diabolum. Cum hoc secundum rationem est, cur dicis quod ad Deum Patrem unicus accessus sit per fidem in meritum Filii, cum tamen perpetuus accessus est per Gratiam. Sed cur dicis accessum ad Deum Patrem propter Filium, et cur non ad Deum Patrem per Filium: estne Filius Mediator et Salvator: cur non adis Ipsum Mediatorem et Salvatorem; estne Ille Deus et Homo. Quis in terris adit immediate aliquem Caesarem, Regem aut Principem; annon procurator et introductor erit. Scisne quod Dominus in mundum venerit, ut Ipse introducat ad Patrem, et quod non detur nisi per Ipsum accessus. Inquire nunc in Scriptura, et visurus es quod hoc sit secundum illam, et quod tua via ad Patrem sit contra Scripturam, sicut est contra rationem. Dico tibi etiam, quod sit protervitas scandere ad Deum Patrem, et non per Ipsum Qui in sinu Patris est, ac Solus apud Illum. Anne legisti Johannem 14:6."

His auditis, senex ille excanduit in tantum, ut exsiliret e solio, et clamaret ad scribas suos, ut me ejicerent; et cum actutum ex me ipso egressus sum, projecit post me extra fores librum, quem forte manus ejus apprehendit, et ille liber erat Verbum.

SECUNDUM MEMORABILE fuit hoc: -

Postquam egressus sum, audivi iterum stridorem, sed sicut duorum lapidum molarium collidentium inter se. Accessi ad sonum, et evanescebat.

Et vidi angustam portam tendentem oblique deorsum in quoddam lacunar divisum in cellulas, in quarum unaquavis sedebant duo, qui etiam ex Verbo colligebant confirmantia pro Fide; unus colligebat et alter scribebat, et hoc alternis.

Accessi ad unam cellulam, et steti in ostio, et quaesivi, "Quid vos colligitis et scribitis."

Dicebant, "De Actu Justificationis seu de Fide Actu, quae est ipsa Fides justificans, vivificans et salvans, et caput doctrinae in Christianismo."

Et tunc dixi ad illum, "Dic mihi aliquod signum Actus, quando Fides illa in cor ac in animam hominis infertur."

Respondit, "Signum Actus est in momento, cum homo percitus dolore quod damnatus sit, cogitat de Christo quod damnationem Legis abstulerit, et hoc meritum Ipsius cum fiducia apprehendit, et cum hoc in cogitatione adit Deum Patrem et orat."

Tunc dixi, "Fit ita Actus, et est hoc momentum;" et quaesivi, "Quomodo comprehendam, quod dicitur de hoc Actu, quod ad illum non concurrat aliquid hominis plus quam concurreret 1 si foret stipes aut lapis, et quod homo quoad illum Actum nihil possit inchoare, velle, intelligere, cogitare, operari, cooperari, se applicare et accommodare; dic mihi quomodo hoc cohaeret cum dictis tuis, quod Actus tunc incidat cum homo cogitat de jure Legis, de damnatione ejus a Christo sublata, de fiducia ex qua apprehendit id Ipsius meritum, et in cogitatione de hoc adit Deum Patrem et orat; fiuntque omnia illa ab homine sicut ab ipso."

Sed dixit, "Non fiunt active ab homine, sed passive."

Et respondi, "Quomodo potest quis cogitare, fiduciam habere, ac orare passive. Aufer homini activum aut reactivum tunc, annon etiam aufers receptivum, ita omne, et cum omni ipsum Actum. Quid tunc fit tuus Actus, nisi pure ideale quod vocatur 'ens rationis.' Scio quod non credas cum quibusdam talem Actum dari solum apud praedestinatos, qui nihil quicquam de infusione fidei apud se sciunt; hi possunt ludere talis, et inquirere num sit. Quare, mi amice, crede quod homo in rebus fidei operetur et cooperetur sicut a se ipso, et quod absque illa cooperatione, Actus fidei, quem vocasti caput doctrinae et religionis, non sit nisi quam statua uxor Lothi, tinniens ex mero sale stricta penna scribae aut ungue digiti ejus, (Luca 17:32). Hoc dixi, quia facitis vosmet ipsos quoad Actum illum similes statuis."

Cum hoc: dixi, surrexit, et sumpsit lychnuchum vi manus conjecturus in faciem meam; at subito tunc exstincto lychno et facta caligine, conjecit in frontem sodalis; et abivi ridens.

TERTIUM MEMORABILE hoc fuit: -

In plaga septentrionali mundi spiritualis audivi sicut strepitum aquarum. Quare illuc accessi; et cum prope eram, cessavit strepitus, et audivi sonorum sicut ex congregatione. Et tunc visa est domus foraminosa, circumcincta macerie, e qua auditum est sonorum illud. Accessi, et erat ibi ostiarius, quem quaesivi, "Quinam ibi."

Dixit, quod "Essent sapientum sapientes, qui inter se concludunt res supranaturales;" loquebatur ita ex simplici sua fide.

Et dixi, "Liceatne intrare."

Dixit quod liceat, "Modo ne aliquid loquaris; possum admittere, quia ex venia admitto gentiles qui in ostio mecum stent."

Quare intravi, et ecce erat circus et in ejus medio pulpitum, et caetus sapientum ita dictorum ventilabant arcana fidei; et tunc materia seu propositio ventilationi subjecta fuit, Novum Bonum, quod homo in Statu Justificationis per fidem, seu in Progressione ejus post Actum, facit, sit Bonum Religionis, vel non. Dixerunt unanimiter quod per Bonum Religionis intelligatur bonum quod confert ad salutem.

Ventilatio acris fuit; sed praevaluerunt qui dixerunt, quod bona quae homo in Statu seu Progressione fidei facit, sint modo bona moralia, civilia et politica, quae nihil ad salutem conferunt, sed solummodo fides. Et confirmaverunt illud ita: "Quomodo potest aliquod opus hominis conjungi cum gratuito; fitne salvatio gratis. Quomodo potest aliquod bonum hominis conjungi cum merito Christi; estne per id unice salvatio. Et quomodo potest operatio hominis conjungi cum operatione Spiritus Sancti; facitne ille omnia absque ope hominis. Suntne illa tria unice salvifica in Actu fidei, permanentque etiam illa tria ut unice salvifica in Statu seu Progressione fidei. Quare bonum accessorium ab homine nequaquam potest vocari Bonum Religionis, quod, ut dictum est, conferat ad salutem; sed si quis id facit propter salutem, potius vocandum est Malum Religionis."

Stabant bini Gentiles juxta ostiarium in vestibulo, et audiverunt haec, et dicebant inter se, "His non est aliqua Religio; quis non videt, quod bonum facere proximo propter Deum, ita cum Deo et a Deo, sit quod vocatur Religio." Et alter dixit, "Fides illorum infatuavit illos."

Et tunc quaesiverunt ostiarium, "Quinam sunt illi."

Dixit ostiarius, Sunt sapientes Christiani."

Et responderunt, "Garris, mentiris; sunt ludiones; ita loquuntur." Et ego abivi.

Et cum post tempus spectavi ad locum, ubi fuit domus illa, ecce erat palus.

Haec, quae vidi et audivi, in vigilia Corporis mei et simul spiritus mei vidi et audivi; ita enim Dominus univit spiritum corpori meo, ut simul in utroque sim. Quod ad illas domos venerim, et quod tunc deliberaverint de rebus illis, et quod factum sit sicut describitur, fuit ex Auspicio Divino Domini.

Сноски:

1. concurreret pro "concurrit"

  
/ 962