Das Obras de Swedenborg

 

Summaria Expositio Doctrinae Novae Ecclesiae, Quae per Novam Hierosolymam in Apocalypsi Intelligitur # 0

Estudar Esta Passagem

/ 120  
  

[CONTENTA]

[Introduction] n. 1

DOCTRINALIA ROMANO-CATHOLICORUM DE JUSTIFICATIONE, EX SYNODO TRIDENTINA. n. 2-8

DOCTRINALIA PROTESTANTIUM DE JUSTIFICATIONE, EX FORMULA CONCORDIAE. n. 9-15

SCIAGRAPHIA DOCTRINALIUM NOVAE ECCLESIAE. n. 16

I. Quod Ecclesiae per Reformationem separatae ab Ecclesia Romano Catholica, dissideant in variis; sed quod omnes in Articulis, de Trinitate personarum in Divinitate, de Origine peccati ex Adamo, de Imputatione Meriti Christi, et de Justificatione per solam fidem, conveniant n. 17-18

II. Quod Romano-Catholici ante Reformationem prorsus similia quae Reformati post illam, de quatuor supranominatis Articulis tradiderint, videlicet similia de Trinitate personarum in Divinitate, similia de Peccato originali, similia de Imputatione meriti Christi, et similia de Justificatione per fidem in illam, cum sola differentia, quod eandem fidem cum charitate seu bonis operibus conjunxerint. n. 19-20

III. Quod Reformatores antesignani, Lutherus, Melanchthon et Calvinus, omnia Dogmata de Trinitate Personarum in Divinitate, de Peccato Originali, de Imputatione meriti Christi, et de Justificatione per fidem, qualia tunc erant et fuerant apud Romano-Catholicos, retinuerint, sed quod Charitatem seu Bona Opera separaverint a fide illa, et declaraverint illa non simul salvifica, propter finem ut a Romano-Catholicis quoad ipsa essentialia Ecclesiae, quae sunt Fides et Charitas, divellerentur. n. 21-23

IV. Quod tamen Reformatores Antesignani, fidei suae adjunxerint bona opera, et quoque conjunxerint illa, sed in homine ut in subjecto passivo, Romano-Catholici autem in homine ut in subjecto activo: et quod tamen inter hos et illos quoad fidem, opera et merita, actualiter sit conformitas. n. 24-29

V. Quod universa Theologia in Christiano Orbe hodie fundata sit super idea Trium Deorum, oriunda ex, doctrina Trinitatis Personarum. n. 30-38

VI. Quod Dogmata illius Theologiae appareant esse erronea, postquam idea Trinitatis Personarum et inde Trium Deorum rejecta est, ac idea Unius Dei: in quo est Divina Trinitas loco ejus recepta. n. 39-40

VII. Quod tunc Fides vere salvifica, quae est in unum Deum, unita bonis operibus, agnoscatur et recipiatur. n. 41-42

VIII. Et quod haec fides sit in Deum Salvatorem Jesum Christum, ac in simplici sua forma talis.

1. Quod sit unus Deus, in Quo est Divina Trinitas, et quod Ille sit Dominus Jesus Christus.

2. Quod Fides salvifica sit credere in Ipsum.

3. Quod fugienda sint mala, quia sunt diaboli et a diabolo.

4. Quod facienda sint bona, quia sunt Dei et a Deo.

5. Et quod haec facienda sint ab homine ut ab ipso, at quod credendum sit, quod sint a Domino apud illum et per illum. n. 43-44

IX. Quod hodierna Fides ab Ecclesia separaverit Religionem, quae consistit in agnitione unius Dei, et in cultu Ipsius ex fide charitatis. n. 45-46

X. Quod Fides hodiernae Ecclesiae non possit cum Charitate conjungi, ac producere aliquos fructus, qui sunt bona opera. n. 47-50

XI. Quod ex Fide hodiernae Ecclesiae redundet Cultus oris et non vitae, cum tamen cultus oris acceptus est Domino secundum cultum vitae. n. 51-52

XII. Quod doctrina hodiernae Ecclesiae confasciata sit per plura Paradoxa, quae fide amplectenda sunt; et quod ideo ejus dogmata solum intrent memoriam, et non in aliquem intellectum supra illam, sed modo in confirmationes infra illam. n. 53-57

XIII. Quod Dogmata hodiernae Ecclesiae non possint nisi cum magna difficultate disci. et quin elabantur retineri, et non nisi cum multa parcimonia et cautela, ne nuditas illorum appareat, praedicari et doceri, propter causam, quia vera Ratio illa non percipit et recipit. n. 58-59

XIV. Quod Doctrina fidei hodiernae Ecclesiae addicet Deo Proprietates humanas, ut quod homines aspexerit ex ira, quod velit reconciliari, quod reconcilietur per amorem in Filium, et per intercessionem; et quod velit propitiari per miseriam visam in Filio, et sic reduci in Misericordiam; et quod supplicanti ex sola fide injusto imputet justitiam Ipsius, et quod sic faciat hunc ab inimico amicum, et ex filio irae filium gratiae. n. 60-63

XV. Quod ex Fide hodiernae Ecclesiae enati sint et adhuc enasci possint Foetus enormes; sicut Momentanea Salvatio ex immediata Misericordia; Praedestinatio; nulla attentio Dei ad actus hominis, sed ad solam fidem; quod non detur Vinculum charitatis et fidei; quod homo in conversione sit sicut truncus; praeter plura; etiam de Sacramentis, Baptismo et Sacra Coena, quoad principia rationis de usufructu illorum educta ex Doctrina justificationis per solam fidem; ut et de Persona Christi. Haeretica a Primis saeculis ad hodiernum 1 non aliunde quam ex Doctrina super idea trium Deorum fundata scaturiverunt. n. 64-69

XVI. Quod Status ultimus Ecclesiae hodiernae, quando finis ejus, per Consummationem saeculi, et tunc Adventum Domini, apud Matthaeum 24:3 Cap. intelligatur. n. 70-73

XVII. Quod infestatio a falsis, et inde consummatio omnis veri, seu desolatio, hodie in Ecclesiis Christianis, per Afflictionem magnam, qualis non fuit ab initio Mundi nec fiet, apud Matthaeum 24:21 Cap. intelligatur. n. 74-76

XVIII. Quod non Amor, nec Fides, neque Cognitiones boni et veri, in Ecclesia Christiana tempore ultimo, quando finis ejus instat, sint, intelligatur per haec in eodem Capite XXIV apud Matthaeum; post afflictionem istorum, Sol obscurabitur, et Luna non dabit lumen suum et Stellae cadent de Caelo, et Virtutes Caelorum commovebuntur, Vers. 29. n. 77-81

XIX. Quod illi qui in hodierna Fide Justificante sunt, per Hircos apud Danielem, et apud Matthaeum intelligantur. n. 82-86

XX. Quod illi, qui in hodierna Fide justificante se confirmaverunt, in Apocalypsi per Draconem, duas ejus Bestias, et per Locustas, et quod ipsa illa Fides confirmata, ibi per magnam Urbem quae spiritualiter vocatur Sodoma et Aegyptus, ubi bini testes occisi sunt, ut et per Puteum abyssi, ex quo Locustae exiverunt, intelligantur. n. 87-90

XXI. Quod nisi Nova Ecclesia instauretur a Domino, nemo possit salvari; et quod hoc intelligatur per haec, Nisi abbreviarentur dies isti, non conservaretur ulla caro, Matthaeus 24:22. n. 91-94

XXII. Quod aperitio et rejectio Dogmatum fidei hodiernae Ecclesiae, ac revelatio et receptio Dogmatum fidei novae Ecclesiae, intelligatur per haec in Apocalypsi, Dixit Sedens super Throno, ecce Nova omnia faciam, et dixit. scribe, quia haec verba vera et fida sunt, Cap. 21:5. n. 95-98

XXIII. Apocalypsi 21 Cap. et 22, agitur; quae ibi vocatur Sponsa et Uxor Agni. n. 99-101

XXIV. Quod Fides Novae Ecclesiae nequaquam possit una esse cum Fide prioris Ecclesiae, et quod si una sunt, fiat collisio et conflictio talis, ut pereat omne Ecclesiae apud hominem. n. 102-104

XXV. Quod Romano-Catholici de Imputatione Meriti Christi, et de Justificatione per fidem ejus, in quam Ecclesia illorum initiata est, hodie nihil sciant, quoniam prorsus obtecta jacet per Externa cultus, quae sunt plura: et quod ideo si illi quoad partem recedunt ab externis cultus sui, ac immediate adeunt Deum Salvatorem Jesum Christum, et quoque binas Species in sacra Eucharistia sortiuntur, possint in Novam Hierosolymam, hoc est, in Novam Ecclesiam Domini prae Reformatis introduci. n. 105-108

De Imputatio. n. 109-113

DUO MEMORABILIA ex APOCALYPSI REVELATA. n. 114-115

APPENDIX CORONARIA.

FIDES NOVI CAELI ET NOVAE ECCLESIAE IN UNIVERSALI FORMA. n. 116

FIDES NOVI CAELI ET NOVAE ECCLESIA IN PARTICULARI FORMA. n. 117

SEQUUNTUR TRIA MEMORABILIA EX APOCALYPSI REVELATA DESUMPTA. n. 118-120

/ 120  
  

Das Obras de Swedenborg

 

Summaria Expositio Doctrinae Novae Ecclesiae, Quae per Novam Hierosolymam in Apocalypsi Intelligitur # 117

Estudar Esta Passagem

  
/ 120  
  

117. FIDES NOVI CAELI ET NOVAE ECCLESIA IN PARTICULARI FORMA, haec est. Quod Jehovah Deus sit Ipse Amor et Ipsa Sapientia, seu quod sit Ipsum Bonum et Ipsum Verum, et quod Ipse quoad Divinum Verum, quod est Verbum, et quod fuit Deus apud Deum, descenderit et assumserit Humanum, propter finem ut in ordinem redigeret omnia quae in Caelo, et omnia quae in Inferno, et omnia quae in Ecclesia erant; quoniam tunc potentia Diaboli, hoc est, Inferni, valuit super potentiam Caeli, et in Terris potentia mali super potentiam boni, et inde totalis damnatio ante fores stetit et imminuit: hanc futuram Damnationem Jehovah Deus per Humanum suum, quod erat Divinum Verum, sustulit, et sic Angelos et Homines redemit; ac postea in suo Humano univit Divinum Verum Divino Bono, et sic rediit in suum Divinum, in Quo ab aeterno fuit, una cum glorificato Humano. Haec intelliguntur per hoc apud Johannem: "Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum; et Verbum Caro factum est," 1 Cap. 1:1, 14; et per hoc apud Eundem "Exivi a Patre, et veni in Mundum, iterum relinquo Mundum, et vado ad Patrem," Cap. 16:28. Ex his patet, quod absque Adventu Domini in Mundum, nullus salvari potuerit. Simile est hodie, quare nisi Dominus iterum in Mundum veniat in Divino Vero, quod est Verbum, nec quisquam potest salvari.

Particularia fidei a parte hominis sunt. I. Quod Deus sit unus, in Quo est Divina Trinitas, et quod Ille sit Dominus Deus Salvator Jesus Christus. II. Quod Fides Salvifica sit credere in Ipsum. III. Quod fugienda sint mala, quia sunt diaboli et a diabolo. IV. Quod facienda sint bona, quia sunt Dei et a Deo. V. Et quod haec facienda sint ab homine ut ab ipso, at quod credendum sit, quod sint a Domino apud illum et per illum. Duo priora sunt Fidei, duo posteriora sunt Charitatis; et quintum est Conjunctionis charitatis et fidei, ita Domini et hominis. Consule etiam de his supra n. 44.

Notas de rodapé:

1. est pro esl.

  
/ 120  
  

Das Obras de Swedenborg

 

Summaria Expositio Doctrinae Novae Ecclesiae, Quae per Novam Hierosolymam in Apocalypsi Intelligitur # 44

Estudar Esta Passagem

  
/ 120  
  

44. BREVIS ANALYSIS.

Haec est Fides Novae Ecclesiae in simplici forma, in ampliore videbitur in Appendice, et in ampla in ipso Opere, in ejus Parte Prima, ubi docebitur de Domino Deo Salvatore et de Trinitate in Ipso; de Amore in Deum et de Amore erga proximum; ac de Fide et ejus conjunctione cum binis illis Amoribus et quoque in reliquis, quae ordine sequuntur ibi. Sed interest ut hoc Praeliminare de illa fide, hic paucis illustretur, ac illustratur ejus PRIMUM, Quod sit unus Deus, in Quo est Divina Trinitas: et quod Ille sit Dominus Jesus Christus, per haec summatim; veritas certa et constans est, quod Deus sit Unus, et Ipsius Essentia individua, et quod sit Trinitas, cum itaque Deus est unus et Ipsius Essentia individua, sequitur quod Deus sit una Persona, et cum est una Persona, quod Trinitas sit in illa: quod sit Dominus Jesus Christus, patet ex his quod conceptus sit a Deo Patre, Luca 1:34-35; et quod sic quoad animam et ipsam vitam sit Deus; et inde sicut Ipse dixit, quod Pater et Ipse unum sint, Johannes 10:30. Quod Ipse in Patre et Pater in Ipso sit, Johannes 14:10-11. Quod qui videt Ipsum et cognoscit Ipsum videat et cognoscat Patrem, Johannes 14:7, 9. Quod nemo videat et cognoscat Patrem nisi Ipse qui in sinu Patris est; Johannes 1:18. Quod omnia Patris sint Ipsius, Johannes 3:35; Cap. 16:15. Quod sit Via, Veritas et Vita, et quod nemo veniat ad Patrem nisi per Ipsum, Johannes 14:6. ita ab Ipso, quia est in Ipso, et sic Ipse; et secundum Paulum, Quod omnis plenitudo Divinitatis in Ipso habitet corporaliter, Colossenses 2:9. et secundum Esajam "Puer natus est nobis, Filius datus est nobis, cujus en Deus, PATER AETERNITATIS," 9:5. Ac praeterea, Quod Ipsi sit potestas omnis carnis, Johannes 17:2. Et quod Ipsi sit omnis potestas in Caelo et in Terra, Matthaeus 28:18; ex quibus sequitur, quod sit Deus Caeli et Terrae. ALTERUM, Quod Fides salvifica sit credere in Ipsum, illustratur per haec "Jesus dixit, Qui credit in Me, non morietur in aeternum, sed vivet, Johannes 11:25-26. Haec est voluntas Patris, ut omnis qui credit in Filium, habeat vitam aeternam, Johannes 6:40. Adeo dilexit Deus Mundum, ut Filium suum Unigenitum dederit, ut omnis qui credit in Ipsum non pereat, sed habeat vitam aeternam, Johannes 3:15-16. Qui credit in Filium, habet vitam aeternam, qui vero non credit Filio, non videbit vitam, sed ira Dei manet super illo" Joh. 3:36. TRIA RELIQUA, quae sunt, quod fugienda sint mala, quia sunt diaboli et a diabolo; et quod facienda sint bona, quia sunt Dei et a Deo; at quod credendum sit; quod sint a Domino apud illum et per illum, illustrare et demonstrare, non opus est: Universa enim Scriptura Sacra a principio ad finem confirmat illa, ibi non aliud in summa docetur, quam fugere mala et facere bona, et credere in Dominum Deum: et praeterea absque his tribus non est aliqua religio, Religio enim est vitae, ac vita est fugere mala et facere bona, ac homo haec facere et illa fugere non potest, nisi ut ab ipso; quare si removes haec tria ab Ecclesia, removes ab illa Scripturam Sacram, et quoque removes Religionem, quibus remotis Ecclesia non est Ecclesia. Praeterea de Fide Novae Ecclesiae in forma universali et in forma particulari, videatur infra, n. 116, 117; quae omnia in Ipso Opere demonstranda sunt.

  
/ 120