Das Obras de Swedenborg

 

De Coelo et de Inferno # 267

Estudar Esta Passagem

  
/ 603  
  

267. Quod angeli tantam sapientiam recipere possint. est quia aperta sunt interiora eorum, et sapientia sicut omnis perfectio crescit versus interiora, ita secundum aperitionem eorum. 1 Sunt tres gradus vitae, qui correspondent tribus caelis, apud unumquemvis angelum (videatur 29-40); illi, apud quos primus gradus apertus est, in caelo primo seu ultimo sunt illi, apud quos secundus gradus apertus est, in caelo secundo seu medio sunt illi autem apud quos tertius gradus apertus est, in caelo tertio seu intimo sunt: secundum hos gradus est sapientia angelorum in caelis inde sapientia angelorum intimi caeli immensum transcendit sapientiam angelorum medii caeli, et horum sapientia sapientiam angelorum ultimi caeli (videatur supra, 209, 210; et quales gradus sint, 38). Quod talia discrimina sint, est quia illa quae in superiori gradu sunt, singularia sunt, et quae in inferiori communia, et communia sunt continentia singularium se habent singularia ad communia sicut millia aut myriades ad unum, ita sapientia angelorum superioris caeli ad sapientiam angelorum inferioris caeli respective. Sed horum sapientia usque similiter transcendit sapientiam hominis, nam homo in corporeo et ejus sensualibus est, et sensualia corporea hominis sunt in infimo gradu. inde patet. qualis sapientia est illis qui ex sensualibus cogitant, hoc est, illis qui sensuales homines vocantur, quod nempe non sint in aliqua sapientia, sed solum in scientia. 2 Aliter vero illi homines, quorum cogitationes elevatae sunt supra sensualia, et magis quorum interiora aperta sunt usque in lucem caeli.

Notas de rodapé:

1. [Swedenborg's footnote] Quod quantum homo ab externis elevatur versus interiora, tantum in lucem, ita tantum in intelligentiam veniat (6183, 6313).

Quod actualis sit elevatio (7816, 10330).

Quod elevatio ab externis ad interiora sit sicut a nimbo in lucem (4598).

Quod exteriora remotiora sint a Divino apud hominem, quare obscura respective sunt (6451).

Et quoque inordinata respective (996, 3855).

Quod interiora sint perfectiora quia propiora Divino (5146, 5147).

Quod in interno millia et millia sint, quae in externo apparent ut commune unum (5707).

Quod inde cogitatio et perceptio quo interior eo clarior (5920).

2. [Swedenborg's footnote] Quod sensuale sit ultimum vitae hominis adhaerens et inhaerens corporeo ejus (5077, 5767, 9212, 9216, 9331, 9730). Quod is sensualis homo dicatur, qui omnia judicat et concludit ex sensibus corporis, et qui nihil credit nisi quod oculis videt et manibus tangit (5094, 7693).

Quod talis homo cogitet in externis et non interius in se (5089, 5094, 6564, 7693).

Quod interiora ejus clausa sint, ut ibi nihil veri spiritualis videat (6564, 6844, 6845).

Verbo, qui in crasso lumine naturali est, et sic nihil percipit quod e luce caeli (6201, 6310, 6564, 6598, 6612, 6614, 6622, 6624, 6844, 6845).

Quod interius sit contra illa quae caeli et ecclesiae sunt (6201, 6316, 6844, 6845, 6948, 6949).

Quod tales fiant eruditi qui se confirmaverunt contra vera ecclesiae (6316).

Quod sensuales homines astuti sint et malitiosi prae reliquis (7693, 10236).

Quod ratiocinentur acriter et solerter, sed ex memoria corporea, in qua ponunt omnem intelligentiam (195, 196, 5700, 10236).

Sed quod ex fallaciis sensuum (5084, 6948, 6949, 7693).

  
/ 603  
  

Das Obras de Swedenborg

 

Arcana Coelestia # 9212

Estudar Esta Passagem

  
/ 10837  
  

9212. ‘Si oppignerando oppigneraveris vestem socii tui’: quod significet si 1 vera scientifica per fallacias ex sensualibus disparentur, constat ex significatione ‘oppignerare’ quod sit pro communicatis bonis tesseram recipere, ‘pignus’ enim est tessera pro bonis quae mutuo dantur; cum loco horum spiritualia intelliguntur, tunc communicare bona est instruere in veris, ac tessera seu pignus hic est verum sensuale, nam per ‘vestem’ hic quae pignori datur, significatur ultimum naturalis, quod est sensuale; hoc quia abundat fallaciis, et fallaciae vera exstinguunt, ideo per ' 2 oppignerare vestem socii tui' significatur disparatio verorum per fallacias ex sensualibus; quod haec significentur, constat ex serie rerum sequentium in sensu interno.

[2] Per ‘vestem’ in genere significatur omne id quod alterum investit, ita quicquid respective exterius est; 3 inde externus seu naturalis homo vocatur vestis respective ad internum seu spiritualem; similiter verum vocatur vestis respective ad bonum, quia verum investit bonum; pariter verum scientificum respective ad verum fidei quod interni hominis est; sensuale, quod est ultimum vitae apud hominem, est vestis respective ad verum scientificum. Quod ‘vestes’ sint inferiora quae tegunt superiora, seu quod idem, quod sint exteriora quae tegunt interiora, videatur n. 2576, 5248, in genere quod sint vera, n. 4545, 4763, 5319, 5954, 6914, 6917, 9093, quod sint vera scientifica, n. 6918, et quod sint sensualia, n. 9158; quod sensuale sit ultimum vitae apud hominem, n. 4009, 5077, 5125, 5128, 5767, 5774, 6201, 6313, 7442, 7693, et quod sensuale in fallaciis sit, n. 5084, 5089, 6201, 6948, 6949, 7442.

[3] Quod ‘vestes’ sint vera, ducit originem ex repraesentativis in altera vita; ibi angeli et spiritus apparent vestibus induti secundum status 4 fidei seu veri in quo sunt, et vestes illorum variantur secundum mutationes status illius; qui in genuino vero sunt induti apparent vestibus albis, et qui in veris ex bono vestibus 5 splendentibus; qui autem solum in bono, ut angeli intimi caeli, qui caelestes vocantur, apparent nudi; inde nunc est quod vestes sint vera, et quod per ‘vestes’ in Verbo significentur vera, ut constare potest ex locis prius ostensis, quibus adjicere licet haec apud Evangelistas:

[4] apud Matthaeum,

Cum Jesus transformatus est, splenduit facies Ipsius sicut sol, et vestimenta Ipsius facta sunt sicut lux, 17:2;

per ‘faciem’ in Verbo significantur interiora, 6 imprimis affectiones, n. 358, 1999, 2434, 3527, 3573, 4066, 4796, 4797, 5102, 5695, 6604, 6848, 6849, et per ‘faciem Dei’ ipsum Bonum, n. 222, 223, 5585; 7 per ‘solem’ amor Divinus, n. 2441, 2495, 3636, 3643, 4060, 4321 fin. , 4696, 7083, 8644; inde patet quid 8 significat quod ‘Dominus splenduerit facie sicut sol’, quod nempe interiora Ipsius essent Bonum Divini Amoris; quod ‘vestimenta Ipsius facta sint sicut lux’ 8 significat Divinum Verum procedens ab Ipso, hoc quoque in caelo apparet ut lux, n. 1521, 1619-1632, 3195, 3222, 3485, 3636, 3643, 4415, 5400, 8644:

apud eundem,

[5] Cum Jesus appropinquavit ad Hierosolymam, adduxerunt asinam et pullum, et imposuerunt super eos vestimenta sua, et collocarunt Ipsum super illa: plurima autem turba straverunt vestimenta sua in via, alii vero amputabant ramos de arboribus et sternebant in via, 21:1, 7, 8; ‘equitare super asina et pullo ejus’ erat repraesentativum summa Judicis et Regis, videatur n. 2781; 9 ut quoque patet ab illis quaevers. 5praecedunt, Dicite filiae Zionis, Ecce Rex tuus venit tibi, mansuetus, sedens super asina et super pullo filio subjugalis: tum quoque apud Marcum 11:1-12; apud Lucam 19:28-41; apud Johannem 12:12-16; apud Sachariam 9:9, 10;

ubi de Domino dicitur quod equitaret super asino et super asello filio asinarum, et ibi vocatur ‘Rex’, et adjicitur quod dominium Ipsius erit a mari usque ad mare, et a fluvio usque ad fines terrae; quod summus judex equitaverit super asina, et filii ejus super asellis, videatur Jud. 5:9, 10, 10:3, 4, 12:14, et quod rex equitaverit super mula, et filii regis super mulis, 1 Reg. 1:33, 38, 44, 45; 2 Sam. 13:29;

[6] quod discipuli imposuerint asinae et pullo ejus sua vestimenta, repraesentabat quod vera in omni complexu Domino ut summo Judici et Regi substrata essent, discipuli enim repraesentabant Ecclesiam Domini quoad vera et bona, videatur n. 2129, 3488, 3858 fin. , 6397, et vestimenta eorum ipsa vera, n. 4545, 4763, 5319, 5954, 6914, 6917, 9093; similiter quod turba sterneret vestimenta sua in via, et quoque ramos arborum; quod straverint in via, erat quoque quia per ‘viam’ significatur verum per quod homo Ecclesiae ducitur, videatur n. 627, 2333, 3477; quod etiam straverint ramos arborum, erat quia ‘arbores’ significabant perceptiones ut et cognitiones veri et boni, n. 2682, 2722, 2972, 4552, 7692, inde ‘rami’ sunt ipsa vera; quod ita factum sit, etiam fuerat ex sollemni ritu cum in sua pompa equitaverunt summi judices et reges, quorum tunc asinabus et mulis vestimenta sua imponebant principes populi, et ipse populus 10 sternebat sua vestimenta super via, aut loco illorum ramos arborum; nam judiciale in caelo est Divinum Verum ex Bono, et regium est Divinum Verum, n. 1728, 2015, 2069, 3009, 4581, 4966, 5044, 5068, 6148:

[7] apud Lucem,

Nemo adjectionem vestimenti novi adjicit in vestimentum vetus; sic novum scindit, et veteri non convenit 11 commissura a novo, 5:36;

Dominus hac similitudine usus est ad describendum verum Ecclesiae novae et verum Ecclesiae veteris, nam ‘vestimentum’ est verum; assuere vel ‘committere’ unum alteri est destruere utrumque, verum enim Ecclesiae novae est interius verum, ita verum pro interno homine, at verum Ecclesiae veteris est exterius verum, ita verum pro 12 externo homine; in hoc vero erat Ecclesia Judaica, haec enim per externa repraesentabat interna, 13 at Ecclesia hodie est in veris internis, quae repraesentabantur, nam Dominus illa vera revelavit; quod haec non conveniant externis ut simul sint, significatur per illa Domini verba; inde quoque patet quod ‘vestimentum’ significet verum Ecclesiae:

[8] apud Johannem,

Jesus dixit ad Petrum, Amen, amen, dico tibi, Cum eras puer, cingebas lumbos tuos et ambulabas quo volebas; cum autem senueris, extendes 14 manus tuas, alius accinget lumbos tuos et ducet quo non vis, 21:18;

qui non sensum internum Verbi novit non scire potest quid haec involvunt; quod arcana sint, patet; in sensu interno per ‘Petrum’ 15 significatur fides Ecclesiae, videatur praefatio ad Gen. xviii et xxii, et n. 3750, 6000, 6073 fin. , 6344 fin. ; inde per ‘Petrum cum puer’ significatur fides Ecclesiae qualis est in suo initio, et per 'Petrum 16 cum senex' fides Ecclesiae qualis est in suo fine; inde patet quid significat ‘cum eras puer, cingebas lumbos tuos et ambulabas quo volebas’, quod nempe fides Ecclesiae in suo initio sit fides veri ex bono, ita fides charitatis erga proximum et amoris in Dominum, et quod tunc homo Ecclesiae ex libero bonum agat, quia ex Domino; ‘lumbi’ enim sunt bona amoris, n. 3021, 3294, 4280, 4575, 5050-5062, inde ‘cingere lumbos’ est investire bonum veris, ‘ambulare’ est vivere, n. 519, x1794, 8417, 8420, inde ‘ambulare quo vult’ est vivere in libero; illi enim in libero vivunt, seu ex libero agunt, qui in fide sunt ex 17 amore in Dominum 18 ac charitate erga proximum, nam illi a Domino ducuntur, n. 892, 905, 2870-2893, 6325, 9096; ‘cum senueris, extendes manus tuas et alius accinget lumbos tuos et ducet quo non vis’ significat quod fides Ecclesiae in fine suo nulla erit, et quod tunc 19 falsa mali ex amoribus sui et mundi succedent ac servituti subjicient. Hoc arcanum est quod in his Domini verbis latet, quod solum ex sensu eorum interno videri potest. Inde iterum patet quomodo Dominus locutus est, quod nempe ut singulis inesset sensus internus; ob finem ut caelum conjunctum esset mundo per Verbum, nam absque Verbo nulla conjunctio, hoc est, absque Divino Vero revelato; et si nulla conjunctio, perit genus humanum.

Notas de rodapé:

1. See p 5

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

3. inde externus homo vocatur vestis respective ad internum, seu naturalis homo respective ad spiritualem

4. fidei eorum seu veri

5. splendescentibus

6. ita

7. The Manuscript inserts et quod.

8. significabat

9. ut repraesentaretur judex discipuli vestimenta sua imponebant super eos, et collocabant Ipsum super vestimenta, quapropter in versu 5 praecendente memoraturex Sachariapropheta, dicite filiae Zionis, ecce Rex tuus venit tibi mansuetus sedens super asina et super pullo, filio subjugalis: quod discipuli imposuerint super eos vestimenta sua, significabat Ipsi substrata vera in omni complexu, discipuli enim repraesentabant illos, apud quos ea vera, n: 2129, 3488, 3858 fin. 6397, et vestimenta eorum vera in omni complexu; similiter quod turba straverit vestimenta sua super via; quod ita fecerint, fuerat ex solenni ritu, quum equitarent judices et reges, quorum asinibus ac mulis vestimenta sua imponebant magnates, et tunc populus sua vestimenta sternebant super via, nam regium in coelo est Divinum Verum

10. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

11. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

12. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

13. in vero autem interno est Ecclesia hodie, nam haec vera revelavit Dominus; (in the margin) quod hoc verum non conveniat illis qui in vero externo sunt, ac vicissim, itaquod externum cessaturum sit ut in illo vero interno sint

14. manum tuam, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

15. intelligitur

16. senem

17. bono amoris

18. et charitatis

19. falsum

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Das Obras de Swedenborg

 

Arcana Coelestia # 1999

Estudar Esta Passagem

  
/ 10837  
  

1999. ‘Cecidit Abram super facies suas’: quod significet adorationem, constat absque explicatione. Cadere super facies, fuit ritus adorandi Antiquissimae Ecclesiae, et inde antiquorum, ex causa quia ‘facies’ significabat interiora, quorum humiliationis status repraesentabatur per ‘cadere super facies’; inde in Ecclesia repraesentativa Judaica sollemne factum; adoratio vera seu humiliatio cordis prostrationem ad terram super facies coram Domino, ut gestum naturaliter inde profluentem, secum habet; in humiliatione enim cordi: est agnitio sui, quod nihil nisi spurcum sit, et simul agnitio infinitae misericordiae Domini erga tale; in quibus agnitionibus cum tenetur mens, ipsa mens versus infernum se demittit et prosternit corpus, nec se elevat priusquam a Domino elevatur; quod fit in omni ver humiliatione cum perceptione elevationis ex misericordia Domini; tali fuit humiliatio hominum Antiquissimae Ecclesiae; sed aliter se habet cum adoratione quae non ex humiliatione cordis, videatur n. 1153.

[2] Quod Dominus 1 adoraverit et 2 oraverit Jehovam Patrem Suum, ex Verbo apud Evangelistas notum est, et hoc sicut Alium a Se, tametsi Jehovah in Ipso; sed status in quo tunc Dominus fuerat, status humiliationis Ipsius fuit, qui qualis fuit, in Parte Prima dictum est, nempe quod tunc in infirmo humano, quod a matre fuit 3 ; at quantum hoc exuit et Divinum induit, tantum in alio statu fuit qui status dicitur status glorificationis Ipsius; in priore statu adoravit Jehovam sicut Alium a Se, tametsi in Se, nam, ut dictum, Internum Ipsius fuit Jehovah; sed in hoc, nempe statu glorificationis, locutus est cum Jehovah ut cum Se, nam fuit Ipse Jehovah.

[3] At quomodo haec se habent, non capi potest nisi sciatur quid internum, et quomodo internum agit in externum; et porro quomodo internum et externum inter se distincta sunt, et usque conjuncta; sed tamen hoc illustrari potest per simile, nempe per internum apud hominem et ejus influxum et operationem in externum apud cum; quod homo internum habeat, quod interius seu rationale, et quod externum, videatur prius n. 1889, 1940; internum hominis est ex quo homo est homo et per quod distinguitur a brutis animalibus; per hoc internum vivit homo post mortem et in aeternum, et per illud a Domino inter angelos potest elevari; est ipsa prima forma ex qua homo fit et est homo; per internum hoc Dominus unitur homini; ipsum caelum Domino proximum est ab internis his humanis, sed usque supra caelum intimum angelicum, quare illa sunt Ipsius Domini; ita omne humanum genus est praesentissimum sub oculis Domini; distantia quae apparet in sublunari orbe, nulla est in caelo, minus supra caelum, videantur quae ab experientia n. 1275, 1277:

[4] interna illa hominum non habent vitam in se, sed sunt formae recipientes vitae Domini; quantum nunc homo est in malo, tam actuali quam hereditario, tantum quasi separatus est ab hoc interno quod est Domini et apud Dominum, ita tantum a Domino; nam illud tametsi adjunctum est homini, et ab eo inseparabile, usque tamen homo quantum recedit a Domino, tantum se quasi separat ab illo, videatur n. 1594; sed separatio non est evulsio ab illo, tunc enim homo non amplius potuisset vivere post mortem, sed est dissensus et dissidium illarum ejus facultatum quae infra sunt, hoc est, rationalis et externi ejus hominis ab illo; 4 quantum est dissensus et dissidium, tantum disjungitur, at quantum non est dissensus et dissidium, tantum conjungitur homo per internum Domino, quod fit quantum est in amore et charitate, nam amor et charitas conjungit;

[5] ita se habet apud hominem. Sed Domini Internum fuit Ipse Jehovah, quoniam conceptus a Jehovah, Qui non dividi et fieri alterius potest, sicut filius 5 qui conceptus a patre homine; Divinum 6 enim sicut humanum, non dividuum est, sed unum et idem est et manet; cum hoc Interno Dominus univit Essentiam Humanam; et quia Domini Internum fuit Jehovah, non fuit forma recipiens vitae, sicut internum hominis, sed fuit ipsa vita: Ipsius quoque Humana Essentia per unitionem similiter facta est vita, quare toties Dominus dixit quod sit Vita, ut apud Johannem, Quemadmodum Pater habet Vitam in Se Ipso, ita dedit Filio habere Vitam in Se Ipso, 5:26;

praeter alibi apud eundem 1:4; 5:21, 6:33, 35, 48; 11:25;

per ‘Filium’ intelligitur Humana Domini Essentia'; quantum itaque Dominus in humano fuit quod hereditario accepit a matre, tantum apparuit distinctus a Jehovah, et adoravit Jehovam sicut Alium a Se; at quantum exuit hoc humanum, tantum fuit Dominus non distinctus a Jehovah sed unus cum Ipso; ille status fuit, sicut dictum, status humiliationis Domini, hic vero status glorificationis Ipsius.

Notas de rodapé:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

3. The Manuscript has in quod natus fuit.

4. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

5. The Manuscript has filii.

6. So in the Manuscript, but with Humanum. Both the Manuscript and the First Latin Edition seem ambiguous, but the context and careful examination of the Manuscript suggestthat the meaning is Divinum enim non est dividuum, sicut est humanum.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.