Das Obras de Swedenborg

 

De Coelo et de Inferno # 20

Estudar Esta Passagem

  
/ 603  
  

20. [IV.] QUOD CAELUM DISTINCTUM SIT IN DUO REGNA.

Quoniam in caelo sunt infinitae varietates, et una societas non prorsus similis alteri, ne quidem unus angelus alteri, 1 ideo distinguitur caelum in communi, in specie et in parte; in communi in duo regna, in specie in tres caelos, ac in parte in innumeras societaes: de singulis in nunc sequentibus dicetur. Regna dicuntur, quia caelum vocatur "Regnum Dei."

Notas de rodapé:

1. [Swedenborg's footnote] Quod infinita varietas sit, et nusquam aliquid idem cum altero (7236, 9002).

Quod etiam in caelis infinita varietas sit (684, 690, 3744, 5598, 7236).

Quod varietates in caelis sint varietates boni (3744, 4005, 7236, 7883, 7836, 9002).

Quod per id omnes societates in caelis, et unusquisque angelus in societate, a se invicem distincti sint (690, 3241, 3519, 3804, 3986, 4067, 4149, 4263, 7236, 7833, 7836).

Sed quod usque omnes unum faciant per amorem a Domino (457, 3986).

  
/ 603  
  

Das Obras de Swedenborg

 

Arcana Coelestia # 7836

Estudar Esta Passagem

  
/ 10837  
  

7836. ‘In numero animarum, ad os comedere illius, numerabitis super pecudem’: quod significet sic impletionem boni pro innocentia ex totidem veris boni secundum appropriationem ejus, constat ex significatione ‘numeri animarum’ quod sint totidem vera boni; ‘numerus’ enim in Verbo praedicatur de vero, et ‘anima’ de bono spirituali; ex significatione ‘ad os comedere illius’ quod sit secundum appropriationem ejus, quod ‘comedere’ sit appropriatio, videatur n. 3168, 3513, 3596, 3832; et ex significatione ‘pecudis’ quod sit innocentia, de qua supra n. 7832; impletio boni pro innocentia significatur per quod ‘ex domo vicini propinqui 1 acciperetur eo numero, ut satis 2 esset pro pecude’; quod ‘domus’ sit bonum, videatur supra n. 7833. Verum boni dicitur, et per id intelligitur verum quod ex bono, qui enim ab Ecclesia spirituali sunt, cum regenerantur, introducuntur ad bonum charitatis per verum fidei; cum autem introducti sunt ad bonum quod charitatis, vera quae inde postea nascuntur dicuntur vera boni.

[2] Sed quomodo haec quae in hoc versu continentur se habent, nequaquam sciri potest nisi sciatur quomodo se habet cum societatibus in caelo; 3 illas enim consociationes filiorum Israelis secundum tribus, familias, et 4 domos repraesentabant; cum societatibus in caelo ita se habet: universum caelum est una societas, quae sicut unus homo regitur a Domino; societates generales ibi sunt totidem quot membra, viscera, et organa in homine; societates autem speciales sunt totidem quot viscerula intra quodlibet contentum visceris, membri, 5 et organi; et societates particulares sunt quot in his sunt partes minores majorem constituentes; quod ita sit, patet ex correspondentiis hominis et ejus membrorum, organorum, et viscerum cum Maximo Homine, hoc est, caelo, de quibus ab experientia ad finem plurium capitum actum est; ex his constare potest quomodo se habet cum societatum distinctionibus in caelo.

[3] At cum unaquavis societate in particulari ita se habet: consistit illa ex pluribus angelis qui concordant quoad bona; bona sunt varia, nam unicuique peculiare bonum est; sed varia illa bona concordantia in formam talem a Domino disponuntur ut simul unum bonum sistant; tales societates repraesentabant domus patrum apud filios Israelis; haec causa est quod filii Israelis non solum in tribus distincti fuerint sed etiam in familias et domos; cumque nominantur, (quod nomina patrum illorum ordine usque ad tribum memorentur, sicut de patre Samuelis quod fuerit De monte Ephraim, cujus nomen Elkanah, filius Jerochami, filii Elihu, filii 6 Tochu, filii Zuph, 1 Sam. 1:1;

tum de patre Schaulis quod fuerit ex Benjamine, nomen ejus Kisch, filius Abiel, filii Zeror, filii Bechorath, filii Aphiach, filii viri Jeminitae, 1 Sam. 9:1;

ita de perpluribus aliis; ) memoratio talis erat ut in caelo sciretur quale boni, quod ex primo successive derivatum, per illum repraesentabatur.

[4] Porro in caelo ita se habet: si societas non completa sit sicut debet, 7 quod tunc assumantur aliunde ex aliqua societate vicina, totidem ut impleant formam illius boni, secundum necessitatem in unoquovis statu et ejus mutationibus, nam variatur forma boni sicut mutatur status. Sed adhuc sciendum quod in tertio seu intimo caelo, quod est proxime supra caelum ubi spirituales, hi enim medium seu' secundum caelum constituunt, regnet innocentia, nam Dominus, Qui est Ipsa Innocentia, immediate in id caelum influit;

[5] at in caelum secundum, ubi spirituales, influit Dominus cum innocentia mediate, nempe per caelum tertium; hic influxus est per quem disponuntur seu ordinantur societates in secundo caelo quoad bona sua; quapropter secundum influxum innocentiae mutantur status boni, et consequenter variantur conjunctiones societatum ibi. Ex his constare potest quomodo intelligenda quae in hoc versu in sensu interno sunt, nempe quod si bonum 8 particulare alicujus non satis sit pro innocentia, conjunctio fiet cum bono veri proximo, ut impleatur bonum pro innocentia ex totidem veris boni secundum appropriationem ejus.

Notas de rodapé:

1. accipietur

2. sit

3. has

4. domus

5. aut

6. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

7. assumitur aliunde, et secundum indigentiam in unoquovis statu ex societate aliqua vicina, inde forma illius boni in eo statu plena fit

8. The Manuscript deletes speciale and inserts particulare compare Arcana Coelestia 7829 footnote 1

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

A Bíblia

 

Exodus 12

Estude

   

1 Dixit quoque Dominus ad Moysen et Aaron in terra Ægypti :

2 Mensis iste, vobis principium mensium : primus erit in mensibus anni.

3 Loquimini ad universum cœtum filiorum Israël, et dicite eis : Decima die mensis hujus tollat unusquisque agnum per familias et domos suas.

4 Sin autem minor est numerus ut sufficere possit ad vescendum agnum, assumet vicinum suum qui junctus est domui suæ, juxta numerum animarum quæ sufficere possunt ad esum agni.

5 Erit autem agnus absque macula, masculus, anniculus : juxta quem ritum tolletis et hædum.

6 Et servabitis eum usque ad quartamdecimam diem mensis hujus : immolabitque eum universa multitudo filiorum Israël ad vesperam.

7 Et sument de sanguine ejus, ac ponent super utrumque postem, et in superliminaribus domorum, in quibus comedent illum.

8 Et edent carnes nocte illa assas igni, et azymos panes cum lactucis agrestibus.

9 Non comedetis ex eo crudum quid, nec coctum aqua, sed tantum assum igni : caput cum pedibus ejus et intestinis vorabitis.

10 Nec remanebit quidquam ex eo usque mane ; si quid residuum fuerit, igne comburetis.

11 Sic autem comedetis illum : renes vestros accingetis, et calceamenta habebitis in pedibus, tenentes baculos in manibus, et comedetis festinanter : est enim Phase (id est, transitus) Domini.

12 Et transibo per terram Ægypti nocte illa, percutiamque omne primogenitum in terra Ægypti ab homine usque ad pecus : et in cunctis diis Ægypti faciam judicia. Ego Dominus.

13 Erit autem sanguis vobis in signum in ædibus in quibus eritis : et videbo sanguinem, et transibo vos : nec erit in vobis plaga disperdens quando percussero terram Ægypti.

14 Habebitis autem hunc diem in monimentum : et celebrabitis eam solemnem Domino in generationibus vestris cultu sempiterno.

15 Septem diebus azyma comedetis : in die primo non erit fermentum in domibus vestris : quicumque comederit fermentatum, peribit anima illa de Israël, a primo die usque ad diem septimum.

16 Dies prima erit sancta atque solemnis, et Dies septima eadem festivitate venerabilis : nihil operis facietis in eis, exceptis his, quæ ad vescendum pertinent.

17 Et observabitis azyma : in eadem enim ipsa die educam exercitum vestrum de terra Ægypti, et custodietis diem istum in generationes vestras ritu perpetuo.

18 Primo mense, quartadecima die mensis ad vesperam, comedetis azyma usque ad diem vigesimam primam ejusdem mensis ad vesperam.

19 Septem diebus fermentum non invenietur in domibus vestris : qui comederit fermentatum, peribit anima ejus de cœtu Israël, tam de advenis quam de indigenis terræ.

20 Omne fermentatum non comedetis : in cunctis habitaculis vestris edetis azyma.

21 Vocavit autem Moyses omnes seniores filiorum Israël, et dixit ad eos : Ite tollentes animal per familias vestras, et immolate Phase.

22 Fasciculumque hyssopi tingite in sanguine qui est in limine, et aspergite ex eo superliminare, et utrumque postem : nullus vestrum egrediatur ostium domus suæ usque mane.

23 Transibit enim Dominus percutiens Ægyptios : cumque viderit sanguinem in superliminari, et in utroque poste, transcendet ostium domus, et non sinet percussorem ingredi domos vestras et lædere.

24 Custodi verbum istud legitimum tibi et filiis tuis usque in æternum.

25 Cumque introieritis terram, quam Dominus daturus est vobis ut pollicitus est, observabitis cæremonias istas.

26 Et cum dixerint vobis filii vestri : Quæ est ista religio ?

27 victima transitus Domini est, quando transivit super domos filiorum Israël in Ægypto, percutiens Ægyptios, et domos nostras liberans. Incurvatusque populus adoravit.

28 Et egressi filii Israël fecerunt sicut præceperat Dominus Moysi et Aaron.

29 Factum est autem in noctis medio, percussit Dominus omne primogenitum in terra Ægypti, a primogenito Pharaonis, qui in solio ejus sedebat, usque ad primogenitum captivæ quæ erat in carcere, et omne primogenitum jumentorum.

30 Surrexitque Pharao nocte, et omnes servi ejus, cunctaque Ægyptus : et ortus est clamor magnus in Ægypto : neque enim erat domus in qua non jaceret mortuus.

31 Vocatisque Pharao Moyse et Aaron nocte, ait : Surgite et egredimini a populo meo, vos et filii Israël : ite, immolate Domino sicut dicitis.

32 Oves vestras et armenta assumite ut petieratis, et abeuntes benedicite mihi.

33 Urgebantque Ægyptii populum de terra exire velociter, dicentes : Omnes moriemur.

34 Tulit igitur populus conspersam farinam antequam fermentaretur : et ligans in palliis, posuit super humeros suos.

35 Feceruntque filii Israël sicut præceperat Moyses : et petierunt ab Ægyptiis vasa argentea et aurea, vestemque plurimam.

36 Dominus autem dedit gratiam populo coram Ægyptiis ut commodarent eis : et spoliaverunt Ægyptios.

37 Profectique sunt filii Israël de Ramesse in Socoth, sexcenta fere millia peditum virorum, absque parvulis.

38 Sed et vulgus promiscuum innumerabile ascendit cum eis, oves et armenta et animantia diversi generis multa nimis.

39 Coxeruntque farinam, quam dudum de Ægypto conspersam tulerant : et fecerunt subcinericios panes azymos : neque enim poterant fermentari, cogentibus exire Ægyptiis, et nullam facere sinentibus moram : nec pulmenti quidquam occurrerat præparare.

40 Habitatio autem filiorum Israël qua manserunt in Ægypto, fuit quadringentorum triginta annorum.

41 Quibus expletis, eadem die egressus est omnis exercitus Domini de terra Ægypti.

42 Nox ista est observabilis Domino, quando eduxit eos de terra Ægypti : hanc observare debent omnes filii Israël in generationibus suis.

43 Dixitque Dominus ad Moysen et Aaron : Hæc est religio Phase : omnis alienigena non comedet ex eo.

44 Omnis autem servus emptitius circumcidetur, et sic comedet.

45 Advena et mercenarius non edent ex eo.

46 In una domo comedetur, nec efferetis de carnibus ejus foras, nec os illius confringetis.

47 Omnis cœtus filiorum Israël faciet illud.

48 Quod si quis peregrinorum in vestram voluerit transire coloniam, et facere Phase Domini, circumcidetur prius omne masculinum ejus, et tunc rite celebrabit : eritque sicut indigena terræ : si quis auem circumcisus non fuerit, non vescetur ex eo.

49 Eadem lex erit indigenæ et colono qui peregrinatur apud vos.

50 Feceruntque omnes filii Israël sicut præceperat Dominus Moysi et Aaron.

51 Et eadem die eduxit Dominus filios Israël de terra Ægypti per turmas suas.