A Bíblia

 

Numeri 10:10

Estude

       

10 Siquando habebitis epulum, et dies festos, et calendas, canetis tubis super holocaustis, et pacificis victimis, ut sint vobis in recordationem Dei vestri. Ego Dominus Deus vester.

Das Obras de Swedenborg

 

Apocalypsis Revelata # 935

Estudar Esta Passagem

  
/ 962  
  

935. "Juxta mensem quemvis reddens fructum (suum)," significat quod Dominus producat bona apud hominem secundum omnem statum veri apud illum. - Per "mensem" significatur status vitae hominis quoad verum, de quo sequitur; per "reddere fructum" significatur producere bona; quod "fructus" sint bona amoris et charitatis, mox supra (934) ostensum est; et quia Dominus producit illa apud hominem essentialiter, tametsi homo facit illa sicut a se, ita apparenter (934, dictum est), constat quod significetur quod Dominus ex intimo, dum ibi est, producat illa. Sed dicetur quomodo intelligendum est quod Dominus producat bona charitatis apud hominem secundum statum veri apud illum: qui credit quod homo bonum faciat acceptum Domino, quod vocatur bonum spirituale, nisi apud illum sint vera ex Verbo, multum fallitur; bona absque veris non sunt bona, et Vera absque bonis non sunt vera apud hominem, tametsi in se sunt vera bonum enim absque vero est sicut voluntarium hoc minis absque intellectu, quod voluntarium non, est humanum, sed est sicut bestiae, vel sicut sculptilis quod artifex facit operari; at voluntarium una cum intellectuali fit humanum secundum statum intellectus per quem existit: nam status vitae cujusvis hominis talis est, quod voluntas ejus non possit aliquid facere nisi per intellectum, nec intellectus aliquid cogitare nisi ex voluntate; simile est cum bono et vero, quoniam bonum est voluntatis et verum est intellectus. Ex, his patet, quod bonum quod Dominus producit apud hominem sit secundum statum veri, ex quo est intellectus, apud illum. Quod hoc, significetur per quod Arbor vitae "juxta mensem quemvis reddat fructum suum," est quia per "mensem" significatur status veri apud hominem. Quod per omnia tempora, quae sunt horae dies, septimanae, menses, anni, saecula, significentur status vitae videatur 476, 562; quod per "menses" significentur status vitae quoad vera, est quia per "menses" intelliguntur tempora designata per lunam, et per "Lunam" significatur verum intellectus et fidei (332, 413, 414, 919) Similia intelliguntur per "menses" in his:

"Benedicta a Jehovah terra Josephi de pretiosis proventuum Solis, et de pretiosis producti Mensium," (Deuteronomius 33:(13,) 14);

Fiet de Mense in Mensem, et de Sabbatho in Sabbathum, veniet omnis caro ad incurvandum se coram Jehovah," (Esaias 66:23). 1

Propter significationem "mensis," quae est Lunae, fiebant Sacrificia in principiis cujusvis Mensis seu Novilunii, (Numeri 29:6; Esaias 1:14);

Et quoque tunc canebant buccinis, (Numeri 10:10; Psalm. 81:4 (B.A. 3);

Et mandatum est ut observarent Mensem Abib, quo celebrabant Pascha, (Exodus 12:2; Deuteronomius 16:1).

Per "menses" significantur status veri, et in opposito sensu status falsi apud hominem, etiam supra (In Apocalypsi 9:5, 10, 15; 11:2; 13:5).

Simile quod hic, per "mensem" significatur apud Ezechiel 47:12.

Notas de rodapé:

1. 23 pro "24"

  
/ 962  
  

A Bíblia

 

Apocalypsis 22

Estude

   

1 Et ostendit mihi fluvium aquæ vitæ, splendidum tamquam crystallum, procedentem de sede Dei et Agni.

2 In medio plateæ ejus, et ex utraque parte fluminis, lignum vitæ, afferens fructus duodecim per menses singulos, reddens fructum suum et folia ligni ad sanitatem gentium.

3 Et omne maledictum non erit amplius : sed sedes Dei et Agni in illa erunt, et servi ejus servient illi.

4 Et videbunt faciem ejus : et nomen ejus in frontibus eorum.

5 Et nox ultra non erit : et non egebunt lumine lucernæ, neque lumine solis, quoniam Dominus Deus illuminabit illos, et regnabunt in sæcula sæculorum.

6 Et dixit mihi : Hæc verba fidelissima sunt, et vera. Et Dominus Deus spirituum prophetarum misit angelum suum ostendere servis suis quæ oportet fieri cito.

7 Et ecce venio velociter. Beatus, qui custodit verba prophetiæ libri hujus.

8 Et ego Joannes, qui audivi, et vidi hæc. Et postquam audissem, et vidissem, cecidi ut adorarem ante pedes angeli, qui mihi hæc ostendebat :

9 et dixit mihi : Vide ne feceris : conservus enim tuus sum, et fratrum tuorum prophetarum, et eorum qui servant verba prophetiæ libri hujus : Deum adora.

10 Et dicit mihi : Ne signaveris verba prophetiæ libri hujus : tempus enim prope est.

11 Qui nocet, noceat adhuc : et qui in sordibus est, sordescat adhuc : et qui justus est, justificetur adhuc : et sanctus, sanctificetur adhuc.

12 Ecce venio cito, et merces mea mecum est, reddere unicuique secundum opera sua.

13 Ego sum alpha et omega, primus et novissimus, principium et finis.

14 Beati, qui lavant stolas suas in sanguine Agni : ut sit potestas eorum in ligno vitæ, et per portas intrent in civitatem.

15 Foris canes, et venefici, et impudici, et homicidæ, et idolis servientes, et omnis qui amat et facit mendacium.

16 Ego Jesus misi angelum meum testificari vobis hæc in ecclesiis. Ego sum radix, et genus David, stella splendida et matutina.

17 Et spiritus, et sponsa dicunt : Veni. Et qui audit, dicat : Veni. Et qui sitit, veniat : et qui vult, accipiat aquam vitæ, gratis.

18 Contestor enim omni audienti verba prophetiæ libri hujus : si quis apposuerit ad hæc, apponet Deus super illum plagas scriptas in libro isto.

19 Et si quis diminuerit de verbis libri prophetiæ hujus, auferet Deus partem ejus de libro vitæ, et de civitate sancta, et de his quæ scripta sunt in libro isto :

20 dicit qui testimonium perhibet istorum. Etiam venio cito : amen. Veni, Domine Jesu.

21 Gratia Domini nostri Jesu Christi cum omnibus vobis. Amen.