A Bíblia

 

Hoschea 13:4

Estude

       

4 Ego autem Dominus Deus tuus, ex terra Ægypti ; et Deum absque me nescies, et salvator non est præter me.

Das Obras de Swedenborg

 

Arcana Coelestia # 7680

Estudar Esta Passagem

  
/ 10837  
  

7680. ‘Toto die illo et tota nocte illa’: quod significet omne perceptionis, tam obscurae quam non obscurae, apud infestantes, nempe quod destructum, constat ex significatione ‘diei’ quod sit status perceptionis non obscurae; et ex significatione ‘noctis’ quod sit status perceptionis obscurae; nam tempora diei, ut mane, meridies, vespera, et nox, correspondent illustrationibus quae sunt intelligentiae et sapientiae, n. 5672, 6110, ita perceptionibus; in genere dies et nox perceptiones dicuntur, non illustrationes, quia malis qui infestant non est illustratio, sed usque est perceptio; sed tamdiu illis est perceptio, quamdiu apud illos aliquid cognitionis veri et boni 1 ab Ecclesia in qua vixerant remanet, nam per verum et bonum communicant cum illis qui in caelo; at cum deprivati sunt cognitionibus illis, 2 quod fit quando devastati sunt, 3 tunc non amplius illis est aliqua perceptio; possunt quidem infernales confirmare sua mala et quoque sua falsa; sed hoc non est perceptio; 4 perceptio est videre quod verum sit verum et bonum bonum, tum quod malum sit malum et falsum falsum, sed non perceptio est videre verum ut falsum, ac bonum ut malum, 5 }tum vicissim, malum ut bonum, et falsum ut verum; 6 illis qui hoc faciunt loco perceptionis est phantasia, quae facit apparentiam perceptionis, 7 per quod tales sciant confirmare falsa et mala per talia quae 8 sensibus obvia sunt et concupiscentiis favent 9 .

Notas de rodapé:

1. ab Ecclesia altered to Ecclesiae

2. ut

3. tunc amplius illis non aliqua perceptio est

4. The Manuscript inserts nam.

5. et

6. sed

7. cum tales sciunt

8. The Manuscript inserts appetitis et.

9. The Manuscript inserts et inde facere verisimilia.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Das Obras de Swedenborg

 

Arcana Coelestia # 102

Estudar Esta Passagem

  
/ 10837  
  

102. Vers. 9. Et progerminare fecit Jehovah Deus ex humo omnem arborem desiderabilem aspectu, et bonam ad cibum: et arborem vitarum in medio horti; et arborem scientiae boni et mali. ‘Arbor’ significat perceptionem; ‘Arbor desiderabilis aspectu’ perceptionem veri; ‘arbor bona ad cibum’ perceptionem boni: ‘Arbor Vitarum’ amorem et inde fidem: ‘arbor scientiae boni et mali’ fidem quae ex sensuali seu scientia.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.