A Bíblia

 

Hoschea 13

Estude

   

1 Loquente Ephraim, horror invasit Israël ; et deliquit in Baal, et mortuus est.

2 Et nunc addiderunt ad peccandum ; feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum : factura artificum totum est : his ipsi dicunt : Immolate homines, vitulos adorantes.

3 Idcirco erunt quasi nubes matutina, et sicut ros matutinus præteriens ; sicut pulvis turbine raptus ex area, et sicut fumus de fumario.

4 Ego autem Dominus Deus tuus, ex terra Ægypti ; et Deum absque me nescies, et salvator non est præter me.

5 Ego cognovi te in deserto, in terra solitudinis.

6 Juxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt ; et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei.

7 Et ego ero eis quasi leæna, sicut pardus in via Assyriorum.

8 Occurram eis quasi ursa raptis catulis, et dirumpam interiora jecoris eorum, et consumam eos ibi quasi leo : bestia agri scindet eos.

9 Perditio tua, Israël : tantummodo in me auxilium tuum.

10 Ubi est rex tuus ? maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis ; et judices tui, de quibus dixisti : Da mihi regem et principes.

11 Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea.

12 Colligata est iniquitas Ephraim ; absconditum peccatum ejus.

13 Dolores parturientis venient ei : ipse filius non sapiens : nunc enim non stabit in contritione filiorum.

14 De manu mortis liberabo eos ; de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors ! morsus tuus ero, inferne ! consolatio abscondita est ab oculis meis.

15 Quia ipse inter fratres dividet : adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem, et siccabit venas ejus, et desolabit fontem ejus : et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis.

   

Das Obras de Swedenborg

 

Arcana Coelestia # 6281

Estudar Esta Passagem

  
/ 10837  
  

6281. Quod ‘redimere’ attinet, id in proprio sensu significat sibi restituere et appropriare quod suum fuerat, et praedicatur de servitio, de morte et de malo; cum de servitio, intelliguntur illi qui servi facti sunt, in sensu spirituali qui emancipati inferno; cum de morte, intelliguntur illi qui in damnatione; et cum de malo, ut hic, intelliguntur qui in inferno, nam malum a quo angelus redemit, est infernum, n. 6279. Quia Dominus ab illis hominem liberavit per quod Humanum in Se Divinum fecit, ideo est Divinum Humanum Ipsius quod in Verbo vocatur Redemptor; ut apud Esaiam,

Ego adjuvo te, dictum Jehovae, et Redemptor tuus Sanctus Israelis, 41:14:

apud eundem,

Sic dixit Jehovah, Redemptor Israelis, Sanctus Ipsius, 49:7, 26:

apud eundem,

Jehovah Zebaoth nomen Ipsius, et Redemptor tuus, Sanctus Israelis, Deus totius terrae vocabitur, 54:5;

in his locis distinguitur Ipsum Divinum quod vocatur Jehovah, a Divino Humano quod dicitur Redemptor Sanctus Israelis.

[2] Quod autem sit Ipse Jehovah in Divino Humano 1 , constat ab his locis:

apud Esaiam,

Sic dixit Jehovah Rex Israelis, et Redemptor illius, Jehovah Zebaoth, Ego primus et Ego novissimus, et praeter Me non Deus, 44:6:

apud eundem,

Sic dixit Jehovah Redemptor tuus, ... Ego Jehovah Deus tuus, docens te, 48:17:

apud eundem,

Tu Pater noster, nam Abraham non cognoscit nos, et Israel non agnoscit nos, Tu Jehovah Pater noster Redemptor noster, a saeculo nomen Tuum, 63:16:

apud Davidem,

Jehovah Qui redemit e fovea vitam 2 tuam, Ps. 103:4;

[3] ex quibus locis etiam patet quod per ‘Jehovam’ in Verbo non alius intelligatur quam Dominus, n. 1343, 3 1736, 2921, 3035, 5663; et quod ‘Jehovah Redemptor’ sit Divinum Humanum Ipsius; ideo quoque qui redempti sunt, vocantur redempti Jehovae, apud Esaiam,

Dicite filiae Zionis, Ecce salus tua venit, ecce merces Ipsius cum Ipso, et pretium operis coram Ipso, vocabunt illos, Populum sanctitatis, redemptos Jehovae, 62:11, 12; 4 quod Dominus sit a Quo ‘redempti Jehovae’ dicuntur, manifeste liquet, nam de Adventu Ipsius dicitur ‘ecce salus tua venit, ecce merces Ipsius cum Ipso’. Praeterea videatur Esai. 43:1 5 , 52:2, 3, 63:4, 9, 13:14, Exod. 6:6 6 , 15:13, 7 Hiob. 19:25, ubi patet quod redemptio praedicetur de servitio, et de morte, et de 8 malo.

Notas de rodapé:

1. Qui Redemptor

2. meam in the Manuscript, and in the First Latin Edition, but see Hebrew and Arcana Coelestia 5236.

3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

4. ibi quod Dominus sit, Qui Jehovah Redemptor,

5. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

6. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

7. In the Manuscript Hiob ref. follows Hosea ref.

8. inferno

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Das Obras de Swedenborg

 

Arcana Coelestia # 88

Estudar Esta Passagem

  
/ 10837  
  

88. Homo spiritualis cum fit caelestis, vocatur ‘opus Dei’ quia Dominus solus pugnavit pro eo, et eum creavit, formavit, et fecit; quare hic dicitur ‘absolvit Deus in die septimo opus Suum’, et bis ‘quievit ab omni opere Suo’. Apud prophetas passim appellatur ‘opus manuum et digitorum Jehovae’, ut apud Esaiam ubi de regenerato agitur, Sic dixit Jehovah, Sanctus Israelis, et Formator ejus, Signa petite a Me super filiis Meis, et super opere manuum Mearum praecipite Mihi. Ego feci terram, et hominem super ea creavi Ego, manus Meae extenderunt caelos, et omni exercitui illorum praecepi.... Quia sic dixit Jehovah, creans caelos, Ille Deus formans terram, et faciens illam; Ille firmans illam, non vacuitatem creavit eam, ad habitandum formavit eam; Ego Jehovah, ... et nemo praeterea Deus praeter Me, 45:11, 12, 18, 21: quod nova creatio, seu regeneratio, solius Domini opus sit, inde constat. Satis distincte adhibentur voces creare, formare, et facere, ut hic apud Esaiam,

Creans caelos, formans terram, et faciens illam, tum alibi, Omnem vocatum nomine Meo, et ad gloriam Meam creavi illum, formavi illum, etiam feci illum, 43:7;

similiter in praecedente capite, et in hoc, ut hic, ‘quievit ab omni opere Suo, quod creavit Deus faciendo’; et hoc semper cum distincta idea in sensu interno; tum ubi Dominus appellatur Creator, aut Formator, aut Factor.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.