A Bíblia

 

Hoschea 13

Estude

   

1 Loquente Ephraim, horror invasit Israël ; et deliquit in Baal, et mortuus est.

2 Et nunc addiderunt ad peccandum ; feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum : factura artificum totum est : his ipsi dicunt : Immolate homines, vitulos adorantes.

3 Idcirco erunt quasi nubes matutina, et sicut ros matutinus præteriens ; sicut pulvis turbine raptus ex area, et sicut fumus de fumario.

4 Ego autem Dominus Deus tuus, ex terra Ægypti ; et Deum absque me nescies, et salvator non est præter me.

5 Ego cognovi te in deserto, in terra solitudinis.

6 Juxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt ; et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei.

7 Et ego ero eis quasi leæna, sicut pardus in via Assyriorum.

8 Occurram eis quasi ursa raptis catulis, et dirumpam interiora jecoris eorum, et consumam eos ibi quasi leo : bestia agri scindet eos.

9 Perditio tua, Israël : tantummodo in me auxilium tuum.

10 Ubi est rex tuus ? maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis ; et judices tui, de quibus dixisti : Da mihi regem et principes.

11 Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea.

12 Colligata est iniquitas Ephraim ; absconditum peccatum ejus.

13 Dolores parturientis venient ei : ipse filius non sapiens : nunc enim non stabit in contritione filiorum.

14 De manu mortis liberabo eos ; de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors ! morsus tuus ero, inferne ! consolatio abscondita est ab oculis meis.

15 Quia ipse inter fratres dividet : adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem, et siccabit venas ejus, et desolabit fontem ejus : et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis.

   

Das Obras de Swedenborg

 

Arcana Coelestia # 6281

Estudar Esta Passagem

  
/ 10837  
  

6281. Quod ‘redimere’ attinet, id in proprio sensu significat sibi restituere et appropriare quod suum fuerat, et praedicatur de servitio, de morte et de malo; cum de servitio, intelliguntur illi qui servi facti sunt, in sensu spirituali qui emancipati inferno; cum de morte, intelliguntur illi qui in damnatione; et cum de malo, ut hic, intelliguntur qui in inferno, nam malum a quo angelus redemit, est infernum, n. 6279. Quia Dominus ab illis hominem liberavit per quod Humanum in Se Divinum fecit, ideo est Divinum Humanum Ipsius quod in Verbo vocatur Redemptor; ut apud Esaiam,

Ego adjuvo te, dictum Jehovae, et Redemptor tuus Sanctus Israelis, 41:14:

apud eundem,

Sic dixit Jehovah, Redemptor Israelis, Sanctus Ipsius, 49:7, 26:

apud eundem,

Jehovah Zebaoth nomen Ipsius, et Redemptor tuus, Sanctus Israelis, Deus totius terrae vocabitur, 54:5;

in his locis distinguitur Ipsum Divinum quod vocatur Jehovah, a Divino Humano quod dicitur Redemptor Sanctus Israelis.

[2] Quod autem sit Ipse Jehovah in Divino Humano 1 , constat ab his locis:

apud Esaiam,

Sic dixit Jehovah Rex Israelis, et Redemptor illius, Jehovah Zebaoth, Ego primus et Ego novissimus, et praeter Me non Deus, 44:6:

apud eundem,

Sic dixit Jehovah Redemptor tuus, ... Ego Jehovah Deus tuus, docens te, 48:17:

apud eundem,

Tu Pater noster, nam Abraham non cognoscit nos, et Israel non agnoscit nos, Tu Jehovah Pater noster Redemptor noster, a saeculo nomen Tuum, 63:16:

apud Davidem,

Jehovah Qui redemit e fovea vitam 2 tuam, Ps. 103:4;

[3] ex quibus locis etiam patet quod per ‘Jehovam’ in Verbo non alius intelligatur quam Dominus, n. 1343, 3 1736, 2921, 3035, 5663; et quod ‘Jehovah Redemptor’ sit Divinum Humanum Ipsius; ideo quoque qui redempti sunt, vocantur redempti Jehovae, apud Esaiam,

Dicite filiae Zionis, Ecce salus tua venit, ecce merces Ipsius cum Ipso, et pretium operis coram Ipso, vocabunt illos, Populum sanctitatis, redemptos Jehovae, 62:11, 12; 4 quod Dominus sit a Quo ‘redempti Jehovae’ dicuntur, manifeste liquet, nam de Adventu Ipsius dicitur ‘ecce salus tua venit, ecce merces Ipsius cum Ipso’. Praeterea videatur Esai. 43:1 5 , 52:2, 3, 63:4, 9, 13:14, Exod. 6:6 6 , 15:13, 7 Hiob. 19:25, ubi patet quod redemptio praedicetur de servitio, et de morte, et de 8 malo.

Notas de rodapé:

1. Qui Redemptor

2. meam in the Manuscript, and in the First Latin Edition, but see Hebrew and Arcana Coelestia 5236.

3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

4. ibi quod Dominus sit, Qui Jehovah Redemptor,

5. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

6. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

7. In the Manuscript Hiob ref. follows Hosea ref.

8. inferno

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Das Obras de Swedenborg

 

Arcana Coelestia # 3035

Estudar Esta Passagem

  
/ 10837  
  

3035. ‘Jehovah Deus caeli’: quod significet ipsum Divinum Domini, constat ab illis quae supra n. 3023 dicta sunt, quod nempe Jehovah Deus caeli sit ipsum Divinum Domini; per Jehovam enim, qui toties nominatur in 1 Verbo Veteris Testamenti, solus Dominus intellectus est, omnia enim et singula quae ibi, de Ipso in sensu interno agunt, et omnes et singuli ritus Ecclesiae Ipsum repraesentabant, videatur n. 1736, 2921; et quod antiquissimi qui ab Ecclesia caelesti, non alium per Jehovam intellexerint quam Dominum, n. 1343. In sensu litterae hic et alibi apparet sicut alius qui superior per Jehovam intelligatur, sed sensus litterae est talis; distinguit ille quae sensus internus unit; et hoc ex causa quia homo qui a sensu litterae instruendus, non habere possit ideam unius nisi prius plurium, unum enim apud hominem formatur ex pluribus, seu quod idem, ex successivis illud quod simul est; plura in Domino sunt, et omnia Jehovah sunt: inde est quod sensus litterae distinguat; at caelum nusquam 2 distinguit, sed unum Deum simplici idea agnoscit, nec alium quam Dominum.

Notas de rodapé:

1. The Manuscript has Veteri Testamento

2. The Manuscript has distinguat

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.