A Bíblia

 

Genesis 45:5

Estude

       

5 Nolite pavere, neque vobis durum esse videatur quod vendidistis me in his regionibus : pro salute enim vestra misit me Deus ante vos in Ægyptum.

Das Obras de Swedenborg

 

Arcana Coelestia # 6145

Estudar Esta Passagem

  
/ 10837  
  

6145. ‘Et fuit terra Pharaoni’: quod significet quod subjecta omnia naturali quod sub auspicio interni, constat ex significatione ‘fuit terra illi’ quod sit appropriatio et subjectio omnium quae per ‘terram’ significantur; et ex repraesentatione ‘Pharaonis’ quod sit naturale in communi, de qua n. 1 5160, 5799, 6015, ad quod scientifica quae per ‘Aegyptum’ significantur, collata sunt, n. 6115; quod sub auspicio interni, est quia totum naturale tam in communi quam in parte; quod sub auspicio interni sit, significatur per quod ‘Joseph dominans fuerit super omnem terram Aegypti’, et quoque quod ‘praefectus super domum Pharaonis’, Gen. 41:40-43;

et xlv, ubi haec: Dixit Joseph ad fratres suos, Deus posuit me ad patrem Pharaoni, et ad dominum omni domui suae, et dominor in omni terra Aegypti, vers. 8; inde nunc est quod de naturali dicatur quod sub auspicio interni.

Notas de rodapé:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Das Obras de Swedenborg

 

Arcana Coelestia # 5160

Estudar Esta Passagem

  
/ 10837  
  

5160. ‘In die nasci Pharaonis’: quod significet cum regeneraretur naturale, constat ex significatione ‘nasci’ quod sit regenerari, de qua sequitur; et ex repraesentatione ‘Pharaonis’ quod sit interius naturale, de qua n. 5080, 5095, hic naturale in communi quia interius naturale et exterius unum agunt per correspondentiam apud regeneratos. Quod nasci sit regenerari, est quia in sensu interno spiritualia intelliguntur, et spiritualis nascentia est regeneratio, quae etiam renascentia dicitur; quapropter cum in Verbo dicitur nativitas, in caelo non alia nativitas intelligitur quam quae fit per aquam et spiritum, hoc est, per fidem et charitatem, nam per id quod renascatur seu regeneretur, homo fit homo et prorsus distinguitur a brutis, tunc enim fit filius et heres regni Domini: quod per nativitates quae 1 memorantur in Verbo', significentur nativitates spirituales, videatur n. 1145, 1255, 3860, 3868, 4070, 4668.

Notas de rodapé:

1. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.