A Bíblia

 

Genesis 44:22

Estude

       

22 Suggessimus domino meo : Non potest puer relinquere patrem suum : si enim illum dimiserit, morietur.

A Bíblia

 

Genesis 43:18

Estude

       

18 Ibique exterriti, dixerunt mutuo : Propter pecuniam, quam retulimus prius in saccis nostris, introducti sumus : ut devolvat in nos calumniam, et violenter subjiciat servituti et nos, et asinos nostros.

Das Obras de Swedenborg

 

Arcana Coelestia # 5583

Estudar Esta Passagem

  
/ 10837  
  

5583. ‘Et dixit ad eum Jehudah’: quod significet bonum Ecclesiae, constat ex repraesentatione ‘Jehudae’ quod sit bonum Ecclesiae, de qua n. 3654; quod Jehudah nunc loquatur de Benjamine, et prius Reuben de eodem, cap. praec. vers. 36, 37, est arcanum quod non nisi quam a sensu interno patere potest; pariter quod 1 cum Reuben de Benjamine locutus est, Jacob dicatur ‘Jacob’, 2 cap. praec. vers. 36, hic autem cum Jehudah de Benjamine loquitur, Jacob dicatur ‘Israel’, vers. 6, 8, 11; quod tale aliquid involvat, a nemine negari potest, sed quid involvit, nequaquam a sensu litterae historico sciri potest; sicut etiam alibi ubi Jacob nunc Jacob, 3 nunc Israel dicitur, n. 4286; arcanum quod involvit, in sequentibus, ex Divina Domini misericordia, dicetur. Quod hic Jehudah nunc loquatur, est quia agitur de bono veri spiritualis quod comparandum, n. 4 5582; idcirco hic ‘Jehudah’ qui est bonum Ecclesiae, loquitur cum ‘Israele’ qui est bonum veri spiritualis, et spondet pro ‘Benjamine’ qui est medium nam medium 5 conjungetur per bonum.

Notas de rodapé:

1. The Manuscript inserts in priori capite.

2. ibid

3. The Manuscript inserts et.

4. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

5. conjungitur

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.