A Bíblia

 

Genesis 44

Estude

   

1 Præcepit autem Joseph dispensatori domus suæ, dicens : Imple saccos eorum frumento, quantum possunt capere : et pone pecuniam singulorum in summitate sacci.

2 Scyphum autem meum argenteum, et pretium quod dedit tritici, pone in ore sacci junioris. Factumque est ita.

3 Et orto mane, dimissi sunt cum asinis suis.

4 Jamque urbem exierant, et processerant paululum : tunc Joseph accersito dispensatore domus, Surge, inquit, et persequere viros : et apprehensis dicito : Quare reddidistis malum pro bono ?

5 scyphus, quem furati estis, ipse est in quo bibit dominus meus, et in quo augurari solet : pessimam rem fecistis.

6 Fecit ille ut jusserat : et apprehensis per ordinem locutus est.

7 Qui responderunt : Quare sic loquitur dominus noster, ut servi tui tantum flagitii commiserint ?

8 pecuniam, quam invenimus in summitate saccorum, reportavimus ad te de terra Chanaan : et quomodo consequens est ut furati simus de domo domini tui aurum vel argentum ?

9 apud quemcumque fuerit inventum servorum tuorum quod quæris, moriatur, et nos erimus servi domini nostri.

10 Qui dixit eis : Fiat juxta vestram sententiam : apud quemcumque fuerit inventus, ipse sit servus meus, vos autem eritis innoxii.

11 Itaque festinato deponentes in terram saccos, aperuerunt singuli.

12 Quos scrutatus, incipiens a majore usque ad minimum, invenit scyphum in sacco Benjamin.

13 At illi, scissis vestibus, oneratisque rursum asinis, reversi sunt in oppidum.

14 Primusque Judas cum fratribus ingressus est ad Joseph (necdum enim de loco abierat) omnesque ante eum pariter in terram corruerunt.

15 Quibus ille ait : Cur sic agere voluistis ? an ignoratis quod non sit similis mei in augurandi scientia ?

16 Cui Judas : Quid respondebimus, inquit, domino meo ? vel quid loquemur, aut juste poterimus obtendere ? Deus invenit iniquitatem servorum tuorum : en omnes servi sumus domini mei, et nos, et apud quem inventus est scyphus.

17 Respondit Joseph : Absit a me ut sic agam : qui furatus est scyphum, ipse sit servus meus : vos autem abite liberi ad patrem vestrum.

18 Accedens autem propius Judas, confidenter ait : Oro, domini mi, loquatur servus tuus verbum in auribus tuis, et ne irascaris famulo tuo : tu es enim post Pharaonem

19 dominus meus. Interrogasti prius servos tuos : Habetis patrem aut fratrem ?

20 et nos respondimus tibi domino meo : Est nobis pater senex, et puer parvulus, qui in senectute illius natus est : cujus uterinus frater mortuus est : et ipsum solum habet mater sua, pater vero tenere diliget eum.

21 Dixistique servis tuis : Adducite eum ad me, et ponam oculos meos super illum.

22 Suggessimus domino meo : Non potest puer relinquere patrem suum : si enim illum dimiserit, morietur.

23 Et dixisti servis tuis : Nisi venerit frater vester minimus vobiscum, non videbitis amplius faciem meam.

24 Cum ergo ascendissemus ad famulum tuum patrem nostrum, narravimus ei omnia quæ locutus est dominus meus.

25 Et dixit pater noster : Revertimini, et emite nobis parum tritici.

26 Cui diximus : Ire non possumus : si frater noster minimus descenderit nobiscum, proficiscemur simul : alioquin illo absente, non audemus videre faciem viri.

27 Ad quæ ille respondit : Vos scitis quod duos genuerit mihi uxor mea.

28 Egressus est unus, et dixistis : Bestia devoravit eum : et hucusque non comparet.

29 Si tuleritis et istum, et aliquid ei in via contigerit, deducetis canos meos cum mœrore ad inferos.

30 Igitur si intravero ad servum tuum patrem nostrum, et puer defuerit (cum anima illius ex hujus anima pendeat),

31 videritque eum non esse nobiscum, morietur, et deducent famuli tui canos ejus cum dolore ad inferos.

32 Ego proprie servus tuus sim qui in meam hunc recepi fidem, et spopondi dicens : Nisi reduxero eum, peccati reus ero in patrem meum omni tempore.

33 Manebo itaque servus tuus pro puero in ministerio domini mei, et puer ascendat cum fratribus suis.

34 Non enim possum redire ad patrem meum, absente puero : ne calamitatis, quæ oppressura est patrem meum, testis assistam.

   

A Bíblia

 

Genesis 43:17

Estude

       

17 Fecit ille quod sibi fuerat imperatum, et introduxit viros domum.

Das Obras de Swedenborg

 

Arcana Coelestia # 2405

Estudar Esta Passagem

  
/ 10837  
  

2405. ‘Sicuti aurora ascendit’: quod significet cum regnum Domini appropinquat, constat a significatione ‘aurorae’ seu mane in Verbo. 1 Quia agitur in hoc capite de successivis statibus Ecclesiae, primum actum est de eo quod factum in vespera, dein quod in nocte, nunc sequitur quid diluculo, et mox quid postquam sol egressus; diluculum exprimitur hic per ‘sicuti aurora ascendit’, et tunc est cum probi separantur a malis, de qua separatione agitur in 2 hoc versu usque ad vers. 22, per quod Lot cum uxore et filiabus eductus sit 3 , et salvatus: quod separatio praecedat judicium, constat a Domini: verbis apud Matthaeum, Congregabuntur coram Ipso omnes gentes, et separabit eas 4 ab invicem, sicut pastor separat oves ab hircis, 25:32.

[2] Tempus hoc, seu status hic, in Verbo dicitur ‘aurora’, quia tunc venit Dominus, seu quod idem, tunc appropinquat regnum Ipsius; se habet enim similiter apud bonos, nam effulget tunc apud eos instar diluculi matutini seu aurorae; inde in Verbo adventus Domini comparatur ‘mane’; et quoque dicitur mane; quod comparetur, apud Hoscheam,

Jehovah vivificabit nos a biduo, in die tertio eriget nos, et vivemus coram Ipso, et cognoscemus, et persequemur ad cognoscendum Jehovam, sicut aurora egressus Ipsius, 6:2, 3;

‘biduum’ pro tempore et statu qui praecedit; ‘dies tertius’ pro judicio seu adventu Domini, ita pro appropinquatione regni Ipsius, n. 720, 901; qui adventus, seu quae appropinquatio comparatur ‘aurorae’:

[3] apud Samuelem, Deus Israelis sicut lux mane oritur sol, mane non nubes, splendore, a pluvia germen e terra, 2 Sam. 23:4;

‘Deus Israelis’ pro Domino, non enim alius Deus Israelis in Ecclesia illa intellectus fuit, nam Is repraesentatus in omnibus et singulis ejus apud Joelem, "Venit dies Jehovae, quia propinquus, dies tenebrarum et caliginis, dies nubis et obscuritatis, sicut aurora expansa super montes, " 2:1, 2;

ibi quoque de adventu Domini et regno Ipsius; ‘dies tenebrarum et caliginis’ [dicitur], quia tunc separantur boni a malis, ut hic Lotus a viris Sodomae, ac postquam boni separati sunt, intereunt mali.

[4] Quod adventus Domini seu appropinquatio regni Ipsius non comparetur mane, sed dicatur mane, apud Danielem,

Dixit unus sanctus, Quousque visio, juge, et praevaricatio vastans? Dixit ad me, Usque ad vesperam mane, bis mille trecenta, et justificabitur Sanctus.... Visio vesperae et mane, quae dicta, veritas est, 8:13, 14, 26; ‘mane’ hic manifeste pro adventu Domini: in apud Davidem,

Populus tuus spontaneorum, in die fortitudinis tuae, in honoribus sanctitatis, ab utero ex aurora tibi ros nativitatis tuae: Ps. 110:3 5 ,

ubi in toto psalmo de Domino, et de victoriis Ipsius in tentationibus, quae sunt ‘dies fortitudinis, et honores sanctitatis Ipsius’; ‘ab utero ex aurora’ est Ipse, ita Divinus Amor ex quo pugnavit:

[5] apud Zephaniam, Jehovah justus in medio ejus, non faciet perversitatem, in mane, in mane judicium [Suum] dabit in lucem, 3:5;

‘mane’ pro tempore et statu judicii, quod est idem cum adventu Domini, et hoc idem cum appropinquatione regni Ipsius.

[6] Quia ‘mane’ illa significabat, ut idem repraesentaretur, mandatum est, Ut Aharon et filii ejus ascendere facerent lucernam, ... et disponerent a vespera usque ad mane coram Jehovah, Exod. 27:21;

‘vespera’ ibi est diluculum ante mane, n. 2323 similiter Quod ignis super altari accenderetur singulis auroris, Lev. 6:5:

tum quoque Quod de pecude paschali, et de sanctificatis sacrificiorum nihil relinqueretur ad mane, Exod 12:10; 23:18; 34:25; Lev. 22:29, 30; Num. 9:12;

quo significatum, quod cum veniret Dominus, sacrificia cessarent.

[7] In communi sensu mane dicitur, tam cum aurora apparet quam cum sol exoritur, et tunc accipitur ‘mane’ pro judicio tam de bonis quam super malis, sicut in hoc capite, ‘Sol egressus super terram, et Lot venit Zoarem: et Jehovah pluere fecit super Sodomam et Amoram sulphur et ignem’, vers. 23, 24, 24;

similiter pro judicio super malis, apud Davidem,

In matutinis perdam omnes impios terrae, ad exscindendum ex urbe Jehovae omnes operantes iniquitatem, Ps. 101:8:

et apud Jeremiam,

Vir iste, sicut urbes quas evertit Jehovah, et non paenitet Ipsum, et audiat clamorem in mane, 20:16.

[8] Quia ‘mane’ in proprio sensu significat Dominum, Ipsius adventum, ita regni Ipsius appropinquationem, constare potest quid mane praeterea significat, nempe 6 exortum novae Ecclesiae, nam haec est regnum Domini in terris, et hoc tam in communi quam in particulari, immo etiam in singulari; in communi, quando exsuscitatur e novo aliqua Ecclesia in orbe; in particulari, quando regeneratur homo, et fit novus, nam tunc in illo exoritur regnum Domini, et ille fit Ecclesia; in singulari, quoties apud eum operatur bonum amoris et fidei, nam in hoc est Domini adventus: inde resurrectio Domini die tertio mane, Marcus 16:2, 9; Luc. 24:1 7 ; Joh. 8 20:1, omnia illa involvit etiam in particulari et singulari, quod in mentibus regeneratorum quotidie; immo singulis momentis, resurgat.

Notas de rodapé:

1. The Manuscript inserts de qua sequitur.

2. The Manuscript has ab.

3. The Manuscript inserts foras.

4. eos, in the First Latin Edition

5. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

6. The Manuscript inserts quod.

7. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

8. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.