A Bíblia

 

Genesis 3:21

Estude

       

21 Fecit quoque Dominus Deus Adæ et uxori ejus tunicas pelliceas, et induit eos :

Das Obras de Swedenborg

 

Apocalypsis Explicata # 715

Estudar Esta Passagem

  
/ 1232  
  

715. "Habens capita septem." - Quod significet scientiam sanctorum Verbi, quae adulteraverunt, et inde insaniam, at usque astutiam, constat ex significatione "capitis", quod sit intelligentia et sapientia, ac in opposito sensu insania et stultitia (de qua supra, n. 553, 577 1 ); quod etiam sit astutia (n. 577 2 ): et ex significatione "septem", quod sint omnes et omnia, ac dicantur de sanctis (de qua supra, n. 257), hic itaque de sanctis Verbi, quae adulteraverunt: "septem" quia dicuntur de sanctis, etiam in opposito sensu dicuntur de illis adulteratis et profanatis; unumquodvis in Verbo etiam oppositum sensum habet, et oppositum sancto est profanum. Ex his patet quod per "capita septem", quae habere visus est draco, non intelligantur capita, nec septem, sed scientia sanctorum Verbi, quae adulteraverunt, et inde insania, at usque astutia.

[2] Quod insania per "caput draconis" significetur, est quia intelligentia homini ecclesiae est ex genuinis veris quae ex Verbo; intellectus vere humanus formatur et perficitur per vera naturalia, civilia, moralia, et spiritualia; intellectus interior per vera spiritualia, exterior autem per vera moralia et civilia: inde qualia sunt vera, talis est intellectus ex quibus. Omnia vera spiritualia sunt ex Verbo, ac unum cum bono amoris 3 et charitatis faciunt. Si itaque homo omne ecclesiae et caeli ponit in fide, et ex illa separat bonum charitatis et amoris, (ut faciunt illi qui "caput draconis" constituunt, ut in articulo proxime praecedente dictum est, ) tunc intellectus interior non formari potest; inde illis pro intelligentia in spiritualibus est insania; ex principio enim falso fluunt falsa in continua serie, et ex separatione boni charitatis non illis dari potest aliquod genuinum verum, quoniam omne verum est boni, immo est bonum in forma: exinde patet quod per "caput draconis" significetur insania in spiritualibus.

[3] Quod per "caput draconis etiam significetur astutia, est quia omnes illi qui "caput" ejus constituunt, sunt mere naturales et sensuales, qui si simul studuerunt Verbo ac doctrinae ecclesiae, ac pro veris captaverunt falsa, et haec scientifice etiam, confirmaverunt, illi prae reliquis astuti sunt; sed astutia illa non ita se manifestat in mundo sicut postea cum spiritus facti sunt, nam in mundo obvelaverunt astutiam externa pietate et ficta moralitate quae astutiam abscondunt; at quia illa in spiritu eorum residet, patet illa manifeste quando externa removentur, ut fit in mundo Spirituali. At sciendum est quod astutia quae per "draconis caput" significatur, sit astutia pervertendi vera et bona Verbi per ratiocinia ex fallaciis et ex sophisticis, tum ex persuasivis, per quae intellectus fascinatur, sic inducendo falsis species sicut essent vera. Quod ita sit, constare etiam potest ex serpente ex quo primi parentes seducti sunt, de quo dicitur,

Quod factus sit "astutus prae omni fera agri" (Genesis 3:1):

per illum "serpentem" simile intelligitur quod per "draconem"; quare hic etiam vocatur "serpens antiquus... seducens universum orbem", versu 9 hujus capitis.

Notas de rodapé:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232  
  

Das Obras de Swedenborg

 

Apocalypsis Explicata # 553

Estudar Esta Passagem

  
/ 1232  
  

553. "Et super capitibus illarum sicut coronae similes auro." - Quod significet quod appareant sibi cum ratiocinantur sicut sapientes et victores, constat ex significatione "capitis", quod sit sapientia et intelligentia (de qua sequitur); et ex significatione "coronae ex auro", quod sit victoriae praemium (de qua supra, n. 358).

Quod "corona similis auro" significet victoriae praemium, est quia reges antiquis temporibus, quando in pugnis cum hostibus fuerunt, gerebant coronas ex auro super capitibus suis, praeter plura insignia quae tunc fuerunt regibus: causa erat quia reges repraesentabant Dominum quoad Divinum Verum, et Divinum Verum pugnat ex Divino Bono; hoc itaque repraesentabatur per coronam ex auro, et ipsa sapientia et intelligentia per caput super quo corona. Inde fuerunt coronae martyribus; hi enim, contra falsa ex malo quae ex inferno, ex Divino Vero pugnarunt, et victores evaserunt, quia usque ad mortem, quam nec timuerunt. Ex his constare potest quod per "super capitibus sicut coronae similes auro" significetur quod illi, qui sensuales homines sunt, ex persuasione falsi in qua sunt, appareant sibi Sicut sapientes et victores.

[2] Quoniam describuntur locustae quoad capita, quoad facies, quoad pectora super quae thoraces, et quoad caudas, et quoad capillos et dentes, interest scire quid per "capita" eorum significatur, et dein quid per reliqua. Per "caput" in Verbo significatur sapientia et intelligentia, quia resident in illo; at quando agitur de illis qui non in aliqua sapientia et intelligentia sunt, quia in falsis ex malo sunt, tunc per "caput" significatur stultitia et insania, ex causa quia falsa et mala sunt ibi et inde: hic autem, ubi agitur de illis qui sensuales sunt et in persuasione falsi, per "caput" proprie significatur stultitia et insania; nam illi vident falsa sicut Vera, ac mala sicut bona, sunt enim perpetuo in visionibus ex fallaciis: inde est quod de illis dicatur quod "super capitibus eorum essent sicut coronae similes auro, et facies sicut facies hominum", et plura quae sequuntur, quae omnia fuerunt apparentiae ex phantasia apud illos; quare dicitur "sicut" coronae, et "similes" auro; unde patet quod apparentiae illae non essent apparentiae reales sed fallaces. Apparentiae enim omnes quae in caelis existunt sunt reales, quia sunt correspondentiae; interiora enim quae sunt affectionum et inde cogitationum apud angelos, dum tranSeunt ad visum oculorum illorum, induuntur formis quales apparent in caelis; et quia visibiles sunt vocantur apparentiae, et dicuntur correspondentiae, et sunt reales quia ex creatione. Aliter autem apparentiae in quibusdam infernis, ubi sunt illi qui in persuasionibus falsi ex malo sunt; ex persuasionibus illis existunt visiones phantasticae, in quibus intus nihil reale est; quare etiam evanescunt, dum modo radius e luce caeli influit: tales apparentiae sunt quae de "locustis" hic memorantur. (Ast de apparentiis in mundo spirituali, tam realibus quam non realibus, videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 1 170-176; ut et supra, in explicatione, n. 369, 395 [a] .)

Notas de rodapé:

1. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232