Arcana Coelestia # 4846
4846. ‘Quia dixit’: quod significet cogitationem, constat ex significatione ‘dicere’ in historicis Verbi quod sit percipere, et quoque cogitare, de qua n. 1791, 1815, 1819, 1822, 1898, 1919, 2080, 3395, hic itaque per ‘dixit’ significatur quod in se dixit seu cogitavit ‘quod Tamar non daretur Shelae filio ejus in mulierem’; in sensu interno quod interna Ecclesiae repraesentativae abalienarentur, n. 4844.
Arcana Coelestia # 2080
2080. ‘Dixit Deus’: quod significet responsum perceptum, constat ex significatione ‘dicere’ quod sit percipere, de qua mox prius n. 2077; et quia in priore versu, ‘Abraham dixit’, quo significabatur perceptio, et hic ‘Deus dixit’ seu respondit, sequitur quod significet responsum perceptum seu responsum perceptionis; in perceptione quacumque est tam propositio quam responsio, utriusque perceptio hic in sensu historico exprimitur per quod ‘dixit Abraham ad Deum’ et quod ‘Deus dixit’: quod ‘dicere Deus’ sit percipere, videatur n. 1791, 1815, 1819, 1822, 1898, 1919, et supra in hoc capite passim.