A Bíblia

 

Genesis 31:6

Estude

       

6 Et ipsæ nostis quod totis viribus meis servierim patri vestro.

Das Obras de Swedenborg

 

Arcana Coelestia # 4167

Estudar Esta Passagem

  
/ 10837  
  

4167. ‘Pone huc coram fratribus meis et fratribus tuis, et dijudicent inter ambos nos’: quod significet quod ex justo et aequo sit judicium, constat ex significatione ‘fratrum’ quod sint bona, de qua n. 2360, 3803, 3815, 4121; quod ‘fratres mei et fratres tui’ sint justum et aequum, sequitur; quod ‘dijudicent inter ambos nos’ sit judicium, patet. Quod ‘fratres mei et fratres tui’ sint justum et aequum, inde est quia agitur hic de naturali; in naturali enim id proprie vocatur justum et aequum quod in spirituali dicitur bonum et verum: sunt apud hominem bina plana, super quibus fundantur caelestia et spiritualia quae a Domino; unum planum est interius, alterum est exterius; ipsa plana non aliud sunt quam conscientia; absque planis, hoc est, absque conscientia, nusquam aliquid 1 caeleste et spirituale quae a Domino, figi potest, sed transfluit, sicut aqua per cribrum; quapropter illi qui absque tali plano sunt seu absque conscientia, non sciunt quid conscientia, immo nec credunt quod sit aliquod spirituale ac caeleste:

[2] planum interius seu conscientia interior est ubi bonum et verum in genuino sensu, nam bonum et verum influens a Domino agit illam: planum autem exterius est conscientia exterior, et est ubi 2 justum et aequum in proprio sensu, nam justum et aequum morale et civile quod etiam influit, agit illam: est etiam 3 planum extimum quod quoque 4 apparet sicut conscientia sed non est conscientia, nempe agere justum et aequum propter se et mundum, hoc est, propter sui honorem seu famam, et propter mundi opes et possessiones, tum propter timorem legis; haec tria plana sunt quae regunt hominem, hoc est 5 , per quae Dominus regit hominem; per planum interius seu per conscientiam boni et veri spiritualis, regit Dominus illos qui regenerati sunt; per planum exterius seu per conscientiam justi et aequi, hoc est, per conscientiam bona et veri moralis et civilis, regit Dominus illos qui nondum regenerati sunt sed qui regenerari possunt, et quoque regenerantur, si non [in]

vita corporis, usque in altera vita; sed per planum extimum, quod apparet instar conscientiae et tamen non est conscientia, regit Dominus omnes reliquos, etiam malos; hi absque hoc regimine ruerent in omnia nefaria et vesana, et quoque cum absque vinculis illius plani sunt, etiam ruunt; quique non regi se patiuntur per illa 6 ,

aut vesani sunt, aut puniuntur secundum leges.

[3] Haec tria plana unum agunt apud regeneratos, nam influit unum in alterum, ac interius disponit exterius: primum planum seu conscientia boni et veri spiritualis est in rationali hominis; alterum vero planum seu conscientia boni et veri moralis et civilis, hoc est, justi et aequi, est in naturali hominis. Ex his nunc patet quid justum et aequum quae significantur per ‘fratres’, nempe justum per ‘fratres meos’ et aequum per ‘fratres tuos’; justum enim et aequum dicitur, qui agitur de naturali homine, nam de eo proprie illa praedicantur.

Notas de rodapé:

1. The Manuscript has aliquod

2. The Manuscript inserts ibi.

3. The Manuscript has quoque

4. The Manuscript has etiam

5. The Manuscript has seu

6. The Manuscript has se regi non patitur per hanc

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Das Obras de Swedenborg

 

Arcana Coelestia # 3803

Estudar Esta Passagem

  
/ 10837  
  

3803. ‘Et indicabat Jacob Racheli, quod frater patris ejus ille’:

quod significet affinitatem boni quod Jacob, et boni quod Laban, constat ex significatione ‘indicare’ quod sit notum facere; a repraesentatione ‘Jacobi’ quod sit bonum, de qua prius; ex repraesentatione ‘Rachelis’ cui notum factum, quod sit affectio veri interioris, de qua n. 3793; ex significatione ‘fratris’ qui hic Jacob, quod sit bonum, de qua n. 367, 2360, 3303, 3459; et ex significatione ‘patris’, qui hic Laban, quod quoque' sit bonum, de qua n. 3703; inde et ex serie patet quod per ‘indicabat Jacob Racheli, quod frater patris ejus ille’ significetur affinitas boni quod ‘Jacob’, et boni quod ‘Laban’; sed ipsam affinitatem exponere, et inde utriusque conjunctionem 1 per affectionem veri interioris quae ‘Rachel’, foret rem in obscurum mittere, quia pauci sciunt quid bonum naturalis, et quod hoc distinctum sit a bono rationalis, et quid bonum communis stirpis collaterale, et quoque quid affectio veri interioris; qui non aliquam ideam de his sibi comparavit ex propria indagatione, levem si aliquam accipit ex descriptione, tantum enim homo ex aliis recipit, quantum vel ex proprio habet, vel per intuitionem rei apud se sibi acquirit, reliqua praeterlabuntur; satis est scire quod innumerabiles affinitates boni et veri sint, et quod secundum illas sint societates caelestes, videatur n. 685, 917, 2739, 3612.

[2] Quod Jacob se dicat fratrem Labanis cum tamen erat filius sororis ejus, est quia ex bono omnes fratres sunt, inde quoque est quod Laban Jacobum vicissim fratrem appellet, vers. 15; bonum enim est quod facit consanguineum, et quod conjungit, nam bonum est amoris, et amor est conjunctio spiritualis; inde erat quod in antiquis Ecclesiis omnes illi qui in bono fuerunt dicti sint fratres, etiam in Ecclesia Judaica, sed quia haec omnes alios vilipendit, et se solos electos putavit, modo illos appellabat fratres qui nati Judaei fuerunt, et reliquos socios, aut 2 alienos; primitiva Ecclesia Christiana etiam omnes vocabat fratres qui in bono, at postea solum illos qui intra suum coetum fuerunt; sed fratris nomen cum bono apud Christianos evanuit, et quando verum loco boni, seu fides loco charitatis successit, tunc non ex bono se amplius dicere potuerunt fratres, sed proximum; hoc quoque secum habet doctrina fidei absque vita charitatis, quod infra se videatur esse fraternitas cum viliore se; fraternitas enim apud eos non originem ducit a Domino ac inde a bono, sed a se, et inde honore et lucro.

3 ‘Et quod filius Rebeccae ille’: quod significet affinitatum conjunctionem, constare potest absque explicatione;

Rebecca enim, quae mater Jacobi et soror Labanis, erat ex qua conjunctio.

Notas de rodapé:

1. The Manuscript has conjunctionem utriusque boni

2. The Manuscript has et

3. In the Manuscript this paragraph is numbered 3803, but the number is deleted.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.