A Bíblia

 

Genesis 31:12

Estude

       

12 Qui ait : Leva oculos tuos, et vide universos masculos ascendentes super feminas, varios, maculosos, atque respersos. Vidi enim omnia quæ fecit tibi Laban.

Das Obras de Swedenborg

 

Arcana Coelestia # 4153

Estudar Esta Passagem

  
/ 10837  
  

4153. ‘Venit Laban in tentorium Jacobi, et in tentorium Leae, et in tentorium ambarum ancillarum, et non invenit’: quod significet quod in sanctis illorum non talia vera essent, constat a significatione ‘tentorii’ quod sit sanctum, de qua n. 414, 1102, 2145, 2152, 3210, 3312, 4128; hic sancta quia tentoria, nempe Jacobi, Leae et ancillarum; quod non illa vera ibi, significatur per ‘teraphim, qui ibi non inventi’; quod ‘teraphim’ in bono sensu sint vera, videatur supra n. 4111; per ‘Jacobum’ repraesentatur bonum naturalis, per ‘Leam’ affectio veri externi, et per ‘ancillas’ affectiones externae, de quibus prius; et quia vera de quibus hic agitur, non erant externa sed interna, ideo non in eorum tentoriis, hoc est, sanctis, inventa sunt; sed erant in tentorio Rachelis, hoc est, in sancto affectionis veri interioris, per ‘Rachelem’ enim affectio veri interioris repraesentatur.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.