A Bíblia

 

Genesis 19:14

Estude

       

14 Egressus itaque Lot, locutus est ad generos suos qui accepturi erant filias ejus, et dixit : Surgite, egredimini de loco isto : quia delebit Dominus civitatem hanc. Et visus est eis quasi ludens loqui.

Das Obras de Swedenborg

 

Apocalypsis Revelata # 599

Estudar Esta Passagem

  
/ 962  
  

599. "Ut et ignem faciat descendere e Caelo in terram coram hominibus," significat contestationes quod falsa illorum sint vera Caeli, et quod qui illa recipiunt, salventur, et qui non recipiunt, pereant. - Quod haec significentur per illa verba, est quia maxima signa facta sunt per ignem e Caelo; unde communis loquela confirmationis, cum de testificatione veri agebatur, apud antiquos fuit, quod "ignem possint facere descendere e Caelo, et id testificari;" per quod significabatur, quod eo usque testificari possent. Quod etiam veritas testificata sit per "ignem e Caelo," patet ex his:

Quod Holocaustum ex Aharone factum per ignem e Caelo consumptum sit, (Leviticus 9:24);

Similiter Holocaustum factum ab Elia, (1 Regnum 18:38).

"Ignis e Caelo" in opposito sensu fuit signum testificans quod in malis et inde falsis essent, et quod perirent, sed ille ignis fuit ignis consumens; sicut ignis e Caelo,

Qui consumpsit duos filios Aharonis, (Leviticus 10:1-6);

Qui consumpsit quinquaginta et ducentos viros, (Numeri 26:10);

Qui consumpsit extrema castrorum, (Numeri 11:1-4);

Qui bis consumpsit quinquaginta viros a Rege ad Eliam missos (2 Regnum 1:10, 12); 1

Ignis et sulphur e Caelo super Sodomam, (Genesis 19:24-25);

Ignis e Caelo qui consumpsit illos qui circumdederunt castra sanctorum et urbem dilectam (de quo Apocalypsis 20:9);

Discipuli irati contra impaenitentes dixerunt ad Jesum, "Visne dicamus ut Ignis descendat e Caelo, et consumat eos," (Luca 9:54).

Haec adducta sunt, ut sciatur quod "ignis e Caelo" significet testificationem, imo contestationem, quod verum sit verum, et in opposito sensu quod falsum sit verum, ut hic.

Praeterea "ignis" significat amorem caelestem, et inde zelum pro vero, et in opposito sensu amorem infernalem, et inde zelum pro falso (468, 494).

Notas de rodapé:

1. 2 Reg. pro "1 Reg."

  
/ 962  
  

Das Obras de Swedenborg

 

Apocalypsis Revelata # 494

Estudar Esta Passagem

  
/ 962  
  

494. (Vers. 5.) "Et si quis illis voluerit nocere, ignis exibit ex ore illorum, et devorabit inimicos illorum," significat quod qui bina illa Essentialia Novae Ecclesiae vult destruere, ex amore infernali pereat. - "Binis Testibus velle nocere" significat bina illa Essentialia Novae Ecclesiae, quae sunt Agnitio Domini quod sit Deus Caeli et Terrae etiam quoad Humanum, et Vita secundum praecepta Decalogi, velle destruere; quod "testes" illa sint, videatur supra (490). "Ignis egredietur ex ore illorum" significat quod amor infernalis; "et devorabit inimicos illorum" significat quod ex illo perituri sint, qui illis nocent; sed hic non intelligendum est, quod ignis "ex ore testium" egressurus sit, sed quod ab illis qui duo illa Essentialia Ecclesiae Novae, quae per "testes" intelliguntur (490), volunt destruere; "ignis" est amor infernalis; nam qui non secundum praecepta Decalogi vivit, et non adit Deum Salvatorem et Redemptorem, non potest aliter quam in amore infernali esse, et perire. Hoc simile est sicut alibi in Verbo, ubi dicitur quod a Jehovah sit "Ignis qui consumit impios;" et quod Jehovah "ex igne excandescentiae," "irae," et "furoris" faciat; praeter similia alia; per quae non intelligitur quod a Jehovah, sed quod ab impiorum amore infernali. Talia in Verbo dicuntur, quia sunt apparentiae, et Verbum in Sensu literae per Apparentias et Correspondentias conscriptum est. Quoniam dicitur, quod "ignis exiret ex ore illorum," et quod per id intelligatur, quod ex illis qui in amore infernali sunt, adducentur aliqua loca, ubi dicitur "ignis ex Jehovah:"

"Flatus Jehovae sicut fluvius sulphuris consumet eum," (Esajas 30:33),

"Ascendit fumus ex naso Ejus, et Ignis ex ore Ejus, prunae arserunt ex Eo," (Psalm. 18:9 (B.A. 8));

Effundam super eos excandescentiam irae Meae, quoniam in Igne Zeli Mei comedetur tota terra," (Zephanias 3:8);

"Ecce Jehovah in Igne veniet, ad retribuendum in excandescentia irae Suae, et increpatio Ejus in flammis Ignis," (Esaias 66:15);

"Visitaberis a Jehovah flamma Ignis comedentis," (Esaias 29:6; 30:30).

(Praeter pluries alibi.)

  
/ 962