A Bíblia

 

Genesis 17:9

Estude

       

9 Dixit iterum Deus ad Abraham : Et tu ergo custodies pactum meum, et semen tuum post te in generationibus suis.

Comentário

 

225 - All These Things Shall Be Added to You

Por Jonathan S. Rose

Title: All These Things Shall Be Added to You

Topic: Salvation

Summary: Passages in Scripture prepare us for hardship and loss in the short run and joy and abundance in the long run.

Use the reference links below to follow along in the Bible as you watch.

References:
Matthew 6:31; 12:28
Genesis 1; 4
Matthew 21:28, 43
Mark 12:28
Luke 17:20-21
John 3:3
Galatians 5:14, 24
Psalms 16:8; 84:10-11
Matthew 25:20, 29
Luke 6:20, 35, 38
Genesis 1:22, 28; 8:17; 9:1; 17:20; 28:3
Ezekiel 36:25, 29, 34-35
Mark 4:30
Revelation 22:12, 14

Reproduzir vídeo

Spirit and Life Bible Study broadcast from 5/27/2015. The complete series is available at: www.spiritandlifebiblestudy.com

Das Obras de Swedenborg

 

Vera Christiana Religio # 676

Estudar Esta Passagem

  
/ 853  
  

676. Fuerunt plures apud filios Israelis, et hodie sunt apud Judaeos, qui credunt, quod prae omnibus electi sint, quia circumcisi, et inter Christianos, quia baptizati sunt; cum tamen ambae, Circumcisio et Baptizatio, sunt modo datae in Signum et in Memoriale, ut purificentur a malis, et sic fiant electi: quid Externum absque Interno apud hominem, nisi sicut Templum absque Cultu, quod non alicui usui est, nisi inserviat pro stabulo: et porro, quid Externum absque Interno, nisi sicut Ager ex meris cannis et calamis absque segete; nisi sicut Vinea ex meris palmitibus et foliis absque uvis: nisi sicut ficus absque suo fructu, cui Dominus maledixit, Matthaeus 21:19; 1 nisi sicut lampades in manibus virginum stultarum absque oleo, Matthaeus 25:3; 2 imo, nisi sicut habitatio in Mausolaeo, ubi cadavera sub pedibus, ossa circum parietes, et nocturnae larvae volantes sub tecto: aut sicut currus tractus a pardis, super quo lupus auriga, et vectus in illo fatuus: Homo enim externus non est homo, sed modo figura hominis, Internum enim, quod est sapere a Deo, facit hominem; similiter circumcisus et baptizatus, nisi circumcidat aut lavet cor suum.

Notas de rodapé:

1. Prima editio: 19.
2. Prima editio: 3.

  
/ 853