A Bíblia

 

Genesis 17:6

Estude

       

6 Faciamque te crescere vehementissime, et ponam te in gentibus, regesque ex te egredientur.

Das Obras de Swedenborg

 

Arcana Coelestia # 2114

Estudar Esta Passagem

  
/ 10837  
  

2114. Quod ‘omnes viri domus ejus, natus domus, et emptio argenti’ significet quod tunc omnes illi qui intra Ecclesiam, constat a significatione ‘nati domus’ quod sint caelestes: et a significatione ‘emptorum argento’ quod sint spirituales, de quibus 1 supra n. 2048, 2051, 2052; et quod illi sint qui intra Ecclesiam, ibi etiam dictum; omnes enim qui intra Ecclesiam sunt, hoc est, omnes qui Ecclesiam constituunt, sunt vel caelestes vel spirituales; quinam autem caelestes et quinam spirituales sunt, videatur supra n. 2088. In ultimo hoc versu hujus capitis, est summarium omnium quae supra dicta sunt, nempe quod qui purificati sunt ab amoribus sui et mundi, tam qui intra Ecclesiam 2 quam qui extra Ecclesiam, sint justificati a Domino; illi et hi vocantur ‘viri domus’, nam ‘domus’ in sensu interno significat regnum Domini, n. 2048.

Notas de rodapé:

1. The Manuscript has qua.

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.