A Bíblia

 

Genesis 17:27

Estude

       

27 et omnes viri domus illius, tam vernaculi, quam emptitii et alienigenæ pariter circumcisi sunt.

Das Obras de Swedenborg

 

Arcana Coelestia # 2013

Estudar Esta Passagem

  
/ 10837  
  

2013. ‘Fructificabo te in valde valde’: quod significet fructificationem boni in infinitum, constat a significatione ‘fructificari’ quo praedicetur de bono, de qua prius n. 43, 55, 913, 983; et quia dicitur ‘in valde valde’ et agitur de Domino, significat fructificationem ii infinitum.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Das Obras de Swedenborg

 

Arcana Coelestia # 43

Estudar Esta Passagem

  
/ 10837  
  

43. Vers. 22. Et bene dixit iis Deus, dicendo, Fructificate et multiplicate vos, et implete aquas in maribus; et avis multiplicabitur in terra. Omne quod in se ex Domino vitam habet, se fructificat et multiplicat immensum; quamdiu homo in corpore vivit, non ita, sed in altera vita stupende. ‘Fructificare’ in Verbo praedicatur de illis quae sunt amoris, et ‘multiplicare’ de illis quae sunt fidei; fructus qui est amoris habet semen, per quod se tantum multiplicat. Benedictio Domini etiam significat in Verbo fructificationem et multiplicationem, quia hae ex illa.

vers. 23. Et fuit vespera, et fuit mane, dies quintus.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.