A Bíblia

 

Genesis 17:17

Estude

       

17 Cecidit Abraham in faciem suam, et risit, dicens in corde suo : Putasne centenario nascetur filius ? et Sara nonagenaria pariet ?

Das Obras de Swedenborg

 

Arcana Coelestia # 2027

Estudar Esta Passagem

  
/ 10837  
  

2027. Quod ‘semini tuo post te’ significet quod daturus illis qui fidem in Ipsum haberent, constat ex significatione ‘seminis’ quod sit fides, de qua n. 1025, 1447, 1610; nempe quod sit fides charitatis, de qua n. 379, 389, 654, 724, 809, 916, 1017, 1162, 1176, 1 1258. Fidem charitatis non habent, ita non sunt ‘semen’ hic intellectum, qui meritum ponunt in suae vitae actis, sic enim non ex Domini justitia, sed ex suamet salvari volunt; quod in illis nulla sit fides charitatis, hoc est, nulla charitas, constat exinde quod semet aliis praeferant, ita se intuentur non alios, nisi quantum illis serviunt, et qui non hoc volunt, illos vel contemnunt vel odio habent; ita 2 per amorem sui dissociant et nusquam sociant, et sic destruunt quod caeleste est, nempe amorem mutuum qui est firmamentum caeli, nam 3 in illo ipsum caelum, et omnis ejus consociatio et unanimitas subsistit et consistit; quicquid enim destruit unanimitatem in altera vita, hoc contra ordinem ipsius caeli est, ita ad destructionem totius conspirat; tales sunt qui in vitae suae actis ponunt meritum, et justitiam sibi vindicant:

[2] ex his sunt plures in altera vita; ii quandoque lucent facie sicut faculae, sed ex igne fatuo qui prodit ex sui justificatione, sed sunt frigidi; visi quandoque discurrere et confirmare sui meritum ex sensu litterali Verbi, odio habentes vera quae sunt sensus interni, n. 1877; sphaera eorum est intuitiva sui, ita destructiva omnium idearum quae se non intuentur 4 instar cujusdam numinis; sphaera plurium talium simul est distractiva ita ut nihil sit ibi nisi inimicum et hostile, nam quisque cum idem vult, nempe ut serviatur, alterum corde necat:

[3] quidam eorum sunt inter eos qui dicunt se laboravisse in vinea Domini, cum tamen jugiter tunc volverunt animo sui praeeminentiam, gloriam, et honores, tum etiam lucrum, et sic usque quod maximi fierent in caelo, immo quod servirentur ab angelis; alios prae se corde contemnentes, ita nullo amore mutuo in quo caelum consistit, imbuti, sed amore sui in quo ponunt caelum, nam nesciunt quid caelum, de quibus videatur n. 450-452, 1594, 1679; hi sunt inter illos qui primi esse volunt, sed fiunt ultimi, [de quibus Dominus, ] Matth. 19:30; 5 20:16; Marcus 10:31;

et qui dicunt se per nomen Domini prophetavisse et multas virtutes fecisse, at quibus dicitur ‘Non novi vos’, Matth. 7:22, 23 .

[4] Aliter se habet cum illis qui ex simplicitate cordis autumarunt se mereri caelum, et in charitate vixerunt, [nec amore sui capti alios prae se contempserunt; ] illi mereri caelum spectarunt ut promissum, et fatue agnoscunt id misericordiae Domini esse; nam vita charitatis hoc secum habet; ipsa charitas omne verum amat.

Notas de rodapé:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. The Manuscript has et.

3. The Manuscript has ita.

4. The Manuscript has intueantur.

5. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Das Obras de Swedenborg

 

Arcana Coelestia # 1447

Estudar Esta Passagem

  
/ 10837  
  

1447. Quod ‘dixit, Semini tuo dabo terram hanc’ significet quod illis qui fidem in Ipsum haberent, caelestia donarentur, constat ex significatione ‘seminis’ et ex significatione ‘terrae’; quod ‘semen’ significet fidem in Dominum, ostensum est prius n. 255, 256; et quod ‘terra’ significet caelestia, etiam ostensum est supra ad vers. 1 hujus capitis, tum n. 620, 636, 662, 1066. In sensu litterae per ‘semen Abrami’ intelligitur posteritas ejus ex Jacobo et per ‘terram’ ipsa terra Canaan quae illis daretur in possessionem, ob causam ut repraesentarent caelestia et spiritualia Regni et Ecclesiae Domini, utque apud eos Ecclesia repraesentativa institueretur, et quia Dominus ibi nasceretur; sed in sensu interno nihil aliud per ‘semen’ significatur quam fides in Dominum et per ‘terram’ nihil aliud quam caelestia; et hic, quod caelestia illis donarentur qui fidem in Ipsum haberent: quid per habere fidem in Dominum intelligitur, prius multoties dictum.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.