A Bíblia

 

Genesis 17:12

Estude

       

12 Infans octo dierum circumcidetur in vobis, omne masculinum in generationibus vestris : tam vernaculus, quam emptitius circumcidetur, et quicumque non fuerit de stirpe vestra :

Das Obras de Swedenborg

 

Arcana Coelestia # 1996

Estudar Esta Passagem

  
/ 10837  
  

1996. ‘Dabo foedus Meum inter Me et inter te’: quod significet unionem Interni Hominis, qui Jehovah, cum Interiore, constat ex significatione ‘foederis’ quod sit conjunctio; quoties enim foedus inter Jehovam et hominem in Verbo memoratur, non aliud per foedus in sensu interno, quam conjunctio Domini cum homine, significatur; foedera toties pacta inter Jehovam et posteros Jacobi, nihil aliud repraesentarunt; quod quia confirmatum in Parte Prima n. 665, 666, 1023, 1038, 1864, superfluum foret hic iterum conceptus; Internus Homo Domini fuit Jehovah quia ab Ipso conceptus; Interior autem repraesentatur hic per ‘Abramum’; quare ‘foedus inter Me et inter te’ significat unionem Interni Hominis seu Jehovae, cum Interiore, ita cum Humana Domini Essentia.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.