A Bíblia

 

Ezechiel 8:7

Estude

       

7 Et introduxit me ad ostium atrii, et vidi, et ecce foramen unum in pariete :

Das Obras de Swedenborg

 

Apocalypsis Explicata # 423

Estudar Esta Passagem

  
/ 1232  
  

423. "Habentem sigillum Dei vivi." - Quod significet Divinam voluntatem, constat ex significatione "habere sigillum" alicujus, quod sit in mandato habere, nam mandatum sigillo confirmatur: inde "habere sigillum Dei vivi", est habere Divinum mandatum. Quod Divinum mandatum hic sit Divina voluntas, est quia per "angelum ascendentem ab ortu solis", qui habebat sigillum, significatur Divinus Amor exiens a Domino; et quicquid ex Divino Amore exit, hoc est Divina voluntas. Sunt etiam mandata Divina quae non ex Divina voluntate, sed ex venia et permissione, quorum plura data sunt filiis Israelis; sicut quod liceret eis plures uxores ducere, ac libellos repudii dare, praeter similia alia: illa mandata erant ex permissione, data propter duritiem cordis illorum (Ut constat ex Domini verbis apud Matthaeum, cap. 19:8; et Marcum, cap. 10:4, 5); sed mandata quae immediate ex Divino Amore sunt, illa omnia sunt Divinae voluntatis: quare etiam dicitur "sigillum Dei vivi", Dominus enim "Deus vivus" vocatur ex Divino Amore, nam amor est ipsa vita hominis, et Divinus Amor est ex quo omnium vita.

  
/ 1232  
  

Das Obras de Swedenborg

 

De Coelo et de Inferno # 272

Estudar Esta Passagem

  
/ 603  
  

272. Quod angeli tantam sapientiam recipere possint, ad causas supra allatas accedit haec, quae etiam in caelo primaria est, quod absque amore sui sint nam quantum quis absque illo amore est, tantum in Divinis sapere potest: ille amor est qui claudit interiora ad Dominum et ad caelum, et aperit exteriora et ea vertit ad se quapropter omnes illi, apud quos ille amor dominatur, in caligine sunt quoad illa quae caeli sunt, utcunque in luce quoad illa quae mundi sunt. Angeli autem vicissim, quia absque amore illo sunt, in luce sapientiae sunt amores enim caelestes, in quibus sunt, qui sunt amor in Dominum, et amor erga proximum; aperiunt interiora, quia illi amores a Domino sunt, et in illis est Ipse Dominus. (Quod illi amores faciant caelum in communi, et forment caelum apud unumquemvis in particulari, videatur supra, 13-19) Quia amores caelestes aperiunt interiora ad Dominum, ideo etiam omnes angeli vertunt facies suas ad Dominum (142) in mundo enim spirituali est amor qui vertit interiora cujusvis ad se, et quo vertit interiora etiam vertit faciem nam facies ibi unum agit cum interioribus, est enim forma externa eorum. Quia amor vertit interiora et faciem ad se, ideo etiam conjungit se illis, nam amor est conjunctio spiritualis, ideo quoque communicat sua cum illis. Ex illa conversione, et inde conjunctione et communicatione est angelis sapientia. (Quod omnis conjunctio in mundo spirituali sit secundum conversionem, videatur supra, 255)

  
/ 603