A Bíblia

 

Exodus 34:29

Estude

       

29 Cumque descenderet Moyses de monte Sinai, tenebat duas tabulas testimonii, et ignorabat quod cornuta esset facies sua ex consortio sermonis Domini.

Das Obras de Swedenborg

 

Arcana Coelestia # 10693

Estudar Esta Passagem

  
/ 10837  
  

10693. ‘Et ecce coruscavit cutis facierum ejus’: quod significet quod internum eluceat per externum, constat ex illis quae mox supra n. 10691 explicata sunt.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Das Obras de Swedenborg

 

Arcana Coelestia # 10691

Estudar Esta Passagem

  
/ 10837  
  

10691. ‘Et Moscheh non novit quod coruscaret cutis facierum ejus in loquendo illo cum Ipso’: quod significet internum Verbi in externo ejus elucens absque quod externum percipiat, constat ex repraesentatione ‘Moschis’ quod sit externum Verbi, in quo internum: de qua n. 10563, 10571, 10607, 10614; ex significatione ‘non nosse’ quod sit non percipere; ex significatione ‘coruscare’ quod sit elucere nam 1 coruscatio cutis facierum Moschis est 2 ex 3 elucentia ab interno; ex significatione ‘cutis’ quod sit externum veri et boni, de qua n. 3540, 5554, 8980; et ex significatione ‘facierum' quod sint interiora de qua in locis citatis n. 9546; inde per ‘ 4 coruscationem’ cutis ‘facierum’ significatur elucentia interiorum in externo, hic in externo Verbi, quod est sensus litterae ejus, quia per Moschen 5 repraesentatur externum Verbi in quo internum; et ex significatione ‘loqui’ quod sit influxus; quod ‘loqui’ cum de Jehovah, sit influxus, videatur n. 2951, 5743, 5797, 7270, 8128, 6 8660; inde patet quod per ‘Moscheh non novit quod coruscaret cutis facierum ejus in loquendo illo cum Ipso’ significetur internum Verbi in externo ejus elucens absque quod externum percipiat. Sciendum est quod per elucentiam interiorum Verbi in externo intelligatur sensus internus in externo; ille sensus 7 continuo elucet et coruscat in hoc, sed non appercipitur ab aliis quam qui in internis sunt; ab illis autem qui in externo sunt in quo internum, qui sunt qui externae Ecclesiae homines vocantur, non percipitur, sed usque adest, illis insciis, ac afficit; quinam sunt qui in interno Verbi, Ecclesiae, et cultus 8 , et quinam 9 in externo in quo internum, videatur supra n. 10683; at qui in externo sunt absque interno, ut fuit gens Israelitica, prorsus non sustinent internum, seu lucem inde in externo; quapropter de illis dicitur infra quod timerent ab accedere ad Moschen, et quod Moscheh quando cum illis loquebatur, dederit super facies suas velamen. Quod sensus internus luceat, est quia ibi est Divinum Verum quale in caelis, et Divinum Verum procedens a Domino apparet angelis ut lux, et quoque est lux caeli, de qua videatur in locis citatis n. 9548, 9684.

Notas de rodapé:

1. cum coruscat

2. The Manuscript inserts id.

3. elucescentia

4. coruscare

5. repraesentabatur

6. The following number or numbers appear out of sequence in both the Manuscript and the first Latin edition, but they have been reordered in this edition.

7. continue

8. The Manuscript inserts sunt.

9. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.