A Bíblia

 

Exodus 30:19

Estude

       

19 lavabunt in ea Aaron et filii ejus manus suas ac pedes,

Das Obras de Swedenborg

 

Arcana Coelestia # 10228

Estudar Esta Passagem

  
/ 10837  
  

10228. ‘Ad expiandum super animabus vestris’: quod significet ut removeantur mala, constat ex significatione ‘expiari super animabus suis’ quod sit purificari seu liberari a malis per verum fidei, de qua supra n. 10218; et quia purificatio seu liberatio a malis non aliud est quam remotio eorum, ideo quoque hoc per eadem verba significatur; quod homo non liberetur a malis et sic purificetur, sed quod detineatur ab illis cum tenetur in bono a Domino, et sic quod mala removeantur, videantur citata n. 10057 fin.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.