A Bíblia

 

Exodus 12:33

Estude

       

33 Urgebantque Ægyptii populum de terra exire velociter, dicentes : Omnes moriemur.

Das Obras de Swedenborg

 

Arcana Coelestia # 7877

Estudar Esta Passagem

  
/ 10837  
  

7877. ‘Et videro sanguinem’: quod significet apperceptionem illius veri ab illis qui damnationem inferunt, constat ex significatione ‘videre’ quod sit intelligere et appercipere, de qua n. 2150, 2325, 2807, 3764, 4403-4421, 4567, 4723, 5400; quod sit apperceptio ab illis qui damnationem inferunt, sequitur; et ex significatione ‘sanguinis’ quod sit verum boni innocentiae, ut supra n. 7846.

[2] Quid verum boni innocentiae, dicendum: bonum innocentiae est bonum amoris in Dominum; qui enim in hoc amore sunt in innocentia sunt; inde est quod illi qui in intimo seu tertio caelo sunt in innocentia sint prae reliquis quia in amore in Dominum 1 ; ex innocentia apparent illi qui ibi, aliis sicut infantes, et usque sunt sapientissimi omnium qui in caelo, videatur n. 2306, nam innocentia habitat in sapientia, n. 2305, 3495, 4797; verum boni innocentiae quod apud illos non est verum fidei sed est bonum charitatis; nam illi qui in tertio caelo sunt non sciunt quid fides, ita nec quid verum ejus, sunt enim in perceptione veri quod fidei, ex qua sciunt ilico quod ita sit, nec usquam ratiocinantur de illo num ita sit, minus litigant de illo; quod eo modo in perceptione est, hoc non cadit in scientiam; aliter apud spirituales qui in secundo caelo; hi per verum quod fidei 2 ducuntur ad bonum quod charitatis, quare illi ratiocinantur num id verum sit vel non, quia num sit non percipiunt, inde vera illis fiunt scientia, et vocantur doctrinalia fidei.

[3] Quod illi qui in intimo seu tertio caelo in tali statu sint, quod percipiant quid verum fidei, ac ideo illud non ad scientiam referant, videatur n. 202, 337, 2715, 2718, 3246, 4448. 3 Quomodo cum hoc se habet quod a Jehovah dicatur ‘videro’, ita de Se, significetur apperceptio ab illis qui damnationem inferunt, hoc est, ab infernalibus, patere potest ab illis quae prius 4 ostensa sunt, quod nempe malum tribuatur Jehovae seu Domino, tametsi nihil mali ab Ipso 5 provenit, sed ab inferno, videatur n. 2447, 6 6071, 6991, 6997, 7533, 7 7632, 7643; quod malum permittatur, hoc apparet sicut ab Ipso Qui permittit, cum potest auferre; ita hic quod morti dati sint primogeniti Aegyptiorum; hoc tribuitur Jehovae, nam dicitur, ‘Transibo per terram Aegypti in nocte illa, et percutiam omne primogenitum in terra Aegypti: et factum in media nocte, et jehovah percussit omne primogenitum in terra Aegypti, a primogenito Pharaonis sessuro super throno illius, usque ad primogenitum captivi qui in domo foveae’, vers. 12, 29, 29;

et tamen in hoc versu vocatur illi ‘perditor’ qui hoc facit, ‘Erit sanguis vobis ad signum super domibus ubi vos, et videro sanguinem, et praeteribo praeter vos, et non erit vobis plaga perditori’;

[4] similiter se habet cum devastatione malorum in altera vita, deque damnatione, et 8 dejectione in infernum, quae in sensu interno per plagas, et 8 per mortem primogenitorum 9 , et per immersionem in mare Suph, intelliguntur; Jehovah seu Dominus nullum vastat, minus damnat et in infernum dejicit; sed est ipse spiritus malus qui hoc sibi facit, hoc est, est malum quod in illo; inde nunc est quod per ‘videro sanguinem’ significetur apperceptio ab illis qui damnationem inferunt.

[5] Quomodo cum permissione se habet, non potest paucis dici quia perplura arcana involvit; quod damnentur impii et quod crucientur, non est a Domino permissio qualis est volentis sed qualis est non volentis, qui non potest auxilium ferre, urgente et resistente fine, qui est salvatio totius generis humani, nam si auxilium ferret, foret malum facere, quod prorsus contra Divinum est; sed de his plura, ex Divina Domini Misericordia, alibi.

Notas de rodapé:

1. The Manuscript inserts sunt.

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

3. Quod per

4. The Manuscript inserts aliquoties.

5. provenit altered to venit

6. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

7. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

8. The Manuscript inserts tandem.

9. The Manuscript inserts in Aegypto.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Das Obras de Swedenborg

 

Arcana Coelestia # 6991

Estudar Esta Passagem

  
/ 10837  
  

6991. ‘Nonne Ego Jehovah?’: quod significet quod illa ex influxu vitae a Divino, constare potest ex eo quod talia quae significantur per ‘mutum’, per ‘surdum’, perque ‘caecum’, tum quoque per ‘os’ et per ‘videntem’, existant apud hominem ex influxu vitae a Jehovah seu Domino; inde enim existunt tam mala quam bona apud unumquemvis; sed mala ab homine, et bona a Domino; quod mala ab homine existant, est quia vita quae a Domino influit, hoc est, 1 bonum et verum, ab homine vertatur in 2 malum et falsum, ita in contrarium vitae, 3 quod mors spiritualis vocatur; se habet hoc sicut lux a sole quae 4 prout recipitur ab objectis, talis inde color fit, in quibusdam vivus et lucidus, in quibusdam quasi mortuus et fuscus. 5 At quia apparet sicut Dominus etiam inducat malum, 6 quia dat vitam, idcirco ex apparentia in Verbo tribuitur Jehovae seu Domino malum, ut ex pluribus locis constare potest; ita quoque hic quod faciat mutum, surdum, et caecum, quae quia existunt ex influxu vitae a Divino, ideo dicitur quod Jehovah illa faciat; at sensus internus rem qualis in se est, exponit et docet, non qualis apparet.

Notas de rodapé:

1. verum et bonum

2. falsum et malum

3. quae, in the First Latin Edition.

4. sicut

5. Et

6. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.