A Bíblia

 

Daniel 2:48

Estude

       

48 Tunc rex Danielem in sublime extulit, et munera multa et magna dedit ei : et constituit eum principem super omnes provincias Babylonis, et præfectum magistratuum super cunctos sapientes Babylonis.

Das Obras de Swedenborg

 

Apocalypsis Explicata # 1028

Estudar Esta Passagem

  
/ 1232  
  

1028. "Quia magna erat plaga ejus valde." - Quod significet destructionem genuini veri totalem, constat ex significatione "plagae grandinis", quod sit falsificatio Verbi (de qua mox supra): inde per quod "magna erat plaga ejus valde", significatur gravior falsificatio, quae est, quod Verbum falsificatum sit usque ad destructionem omnis genuini Veri. Quomodo Verbum usque ad destructionem genuini Veri falsificatur, et quod caelum per id praecludatur homini, videatur (supra) (n. 719, 778, 888, 914, 916, 950).

[2] (De Praeceptis Decalogi in genere.)

Dicitur a quibusdam quod qui contra unum praeceptum decalogi peccat etiam contra reliqua peccet, ita quod reus sit omnium qui est reus unius; sed quomodo hoc cum veritate cohaeret, dicetur. Qui transcendit unum praeceptum, confirmando apud se quod hoc non sit peccatum, et sic absque timore Dei id committit, is quia rejecit timorem Dei, nec timet transcendere praecepta reliqua, tametsi non actualiter illa transcendit.

[3] Ut pro exemplo: qui fraudes et illicitas lucrationes, quae in se sunt furta, non pro peccatis reputat, is nec pro peccatis reputat adulterari cum uxore alterius, hominem odio habere usque ad necem, mentiri in illum, concupiscere domum ejus, et plura quae ejus sunt; negat enim quod aliquid sit peccatum, dum in uno praecepto rejicit e corde timorem Dei; inde in communione est cum illis qui reliqua praecepta similiter transcendunt: est sicut infernalis spiritus, qui in inferno furum est; is tametsi non est adulter, nec homicida, nec falsus testis, usque in communione est cum illis, et potest ab illis persuaderi ad credendum quod non mala sint, et quoque adduci ad faciendum illa; nam qui infernalis spiritus per transgressionem unius praecepti factus est, is amplius non credit peccatum esse facere aliquid contra Deum, nec facere aliquid contra proximum.

[4] Contrarium fit illis qui abstinent a malo unius praecepti, et illud ut peccatum contra Deum fugiunt et dein aversantur; ii, quia timent Deum, in communionem veniunt cum angelis caeli, ac ducuntur a Domino ad abstinendum a malis reliquorum praeceptorum, et ad fugiendum illa, et tandem ad aversandum illa, ut peccata; et si forte peccaverint contra illa, usque paenitentiam agunt, et sic per gradus abducuntur ab illis.

  
/ 1232  
  

A Bíblia

 

Jeremias 38:17-23

Estude

      

17 Et dixit Jeremias ad Sedeciam : Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël : Si profectus exieris ad principes regis Babylonis, vivet anima tua, et civitas hæc non succendetur igni : et salvus eris tu, et domus tua.

18 Si autem non exieris ad principes regis Babylonis, tradetur civitas hæc in manus Chaldæorum, et succendent eam igni : et tu non effugies de manu eorum.

19 Et dixit rex Sedecias ad Jeremiam : Sollicitus sum propter Judæos qui transfugerunt ad Chaldæos, ne forte tradar in manus eorum, et illudant mihi.

20 Respondit autem Jeremias : Non te tradent. Audi, quæso, vocem Domini, quam ego loquor ad te, et bene tibi erit, et vivet anima tua.

21 Quod si nolueris egredi, iste est sermo quem ostendit mihi Dominus :

22 ecce omnes mulieres quæ remanserunt in domo regis Juda educentur ad principes regis Babylonis, et ipsæ dicent : Seduxerunt te, et prævaluerunt adversum te, viri pacifici tui : demerserunt in cœno et in lubrico pedes tuos, et recesserunt a te.

23 Et omnes uxores tuæ et filii tui educentur ad Chaldæos : et non effugies manus eorum, sed in manu regis Babylonis capieris, et civitatem hanc comburet igni.