A Bíblia

 

Daniel 2:45

Estude

       

45 Secundum quod vidisti, quod de monte abscissus est lapis sine manibus, et comminuit testam, et ferrum, et æs, et argentum, et aurum, Deus magnus ostendit regi quæ ventura sunt postea : et verum est somnium, et fidelis interpretatio ejus.

Das Obras de Swedenborg

 

Arcana Coelestia # 1299

Estudar Esta Passagem

  
/ 10837  
  

1299. 1 Quod ‘bitumen fuit iis pro luto’ significet quod malum cupiditatis pro bono, constat ex significatione ‘bituminis’ et ex significatione ‘luti’ in Verbo: hic quia agitur de aedificatione tum Babylonicae, praedicantur talia quae aedificationi inserviunt, tu bitumen quia sulphureum et igneum, quibus significantur in Verbo cupiditates imprimis quae sunt amoris sui; hic per ‘bitumen’ mala cupiditatum ut et falsa inde, quae etiam sunt mala quibus turris, de qua in sequentibus, exstruitur; quod talia significentur, constat apud Esaiam,

Dies ultionis Jehovae; ... convertentur torrentes ejus in picem, et pulvis ejus in sulphur; et erit terra ejus in picem ardentem, 34:8, 9;

‘pix et sulphur’ pro falsis et malis cupiditatum: praeter alibi.

Notas de rodapé:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.