A Bíblia

 

Daniel 2:26

Estude

       

26 Respondit rex, et dixit Danieli, cujus nomen erat Baltassar : Putasne vere potes mihi indicare somnium, quod vidi, et interpretationem ejus ?

Das Obras de Swedenborg

 

Apocalypsis Explicata # 237

Estudar Esta Passagem

  
/ 1232  
  

237. "Et non scis quod tu sis aerumnosus." - Quod significet quod non sciant quod falsa eorum cum veris nullam cohaerentiam habeant, constat ex significatione "aerumnae", quod sit infractio veri per falsa, et quoque nulla cohaerentia; inde patet quid intelligitur per "aerumnosum." Quod tales sint, est quia doctrina eorum fundatur super duobus principiis falsis, quae sunt sola fides et justificatio per illam: quare falsa inde fluunt in continua serie; ac vera, quae ex sensu litterae Verbi adducunt ad confirmanda illa, infringuntur et falsificantur; et falsificata vera in se sunt falsa. Hoc describitur multis in locis in Verbo, ac intelligitur per "vanitates" quas prophetae vident, et per "mendacia" quae loquuntur; tum describitur per "rupturas murorum" et "domuum", usque ut cadant: pariter per "idola" et "sculptilia", quae artifex facit et connectit per catenas ut cohaereant: per "idola" enim et "sculptilia" significantur falsa doctrinae; similiter per "rupturas murorum" et "domuum"; pariter per "prophetas qui vident vanitates et loquuntur mendacia" (per "prophetas" enim intelliguntur doctrinae, per "vanitates" talia quae nullius rei sunt, et per "mendacia" falsa): sed quia haec memorantur perpluribus in locis in Verbo, non possunt ob copiam adduci; quare supersedentur, et solum aliqua adducentur, ubi dicuntur "aerumnae" et "maceries", ut sciatur quod per illas significentur infractiones veri per falsa, et sic nulla cohaerentia:

[2] - Apud Esaiam,

"Sapientia tua et scientia tua seduxit te, dum dixisti in corde tuo, Ego et non sicut ego praeterea: ideo cadet super te aerumna, ... et veniet super te devastatio" (47:10, 11);

etiam hic describuntur qui credunt se omnia scire, ac intelligentes esse prae omnibus aliis, cum tamen nihil veri sciant et intelligant, et quod ideo auferatur illis intellectus veri; fides eorum quod intelligentiores sint omnibus aliis intelligitur per quod "sapientia tua et scientia tua seduxit te, dum dixisti in corde, Ego et non sicut ego praeterea"; et jactura omnis intellectus veri intelligitur per quod "cadet super te aerumna, et veniet super te devastatio."

[3] Apud Ezechielem,

"Aerumna super aerumnam veniet, ... ideo quaerent visionem a prophetis; sed lex periit a sacerdote, et consilium a senioribus; rex lugebit et princeps induetur stupore" (7:26, 27);

agitur hic de vastatione ecclesiae, quae est quando non verum nisi falsificatum; falsum ex falso intelligitur per "aerumnam super aerumnam"; "visio a propheta" est doctrina, hic doctrina falsi; "lex periit a sacerdote" est quod Verbum non intelligatur ("lex" enim significat Verbum, et "sacerdos" docentem); "consilium periit a senioribus", est quod rectum ab intelligentibus ("consilium" significat rectum, et "seniores" significant intelligentes); "rex lugebit ac princeps induetur stupore", est quod non amplius aliquod verum ("rex" significat verum, et "princeps" vera primario inservientia).

[4] Apud Davidem,

"Non in ore eorum rectum, medium eorum aerumna" (Psalmuss 5:10 [B.A. 9]);

similiter hic "aerumna" pro falsis non cohaerentibus cum aliquo vero. Similiter apud Jeremiam,

"Plangite, Vagamini inter macerias, quia rex eorum in exilium abiit, sacerdotes ejus et principes simul" (49:3);

"vagari inter macerias" est inter destructa vera per falsa; "rex" qui in exilium abiit significat verum; "sacerdotes ejus et principes simul", significant bona et vera vitae et doctrinae, ut supra.

[5] Apud Ezechielem,

"Quando hic aedificant maceriem, illi ecce incrustant inepto; dic ad incrustantes inepto quod cadet... paries: nonne dicitur ad vos, Ubi incrustatio qua 1 incrustastis?" (13 [10,] 11, 12);

"maceries quam incrustant inepto", significat falsum quod pro principio ponitur, quod per applicatum Verbum ex sensu litterae ejus faciunt ut appareat sicut verum ("incrustatio" est applicatio et inde apparens confirmatio, "ineptum" est falsificatum); et quia verum Verbi sic destruitur, et confirmantia fiunt vera falsificata quae in se sunt falsa, et haec cum principio falso corruunt, ideo dicitur, "Ecce cadet paries; nonne dicitur ad vos, Ubi incrustatio qua incrustastis?"

[6] Apud Hoscheam,

"Ecce Ego obsepiens viam tuam per spinas, et maceria circumdabo maceriam, ut semitas 2 suas non inveniet" (2:6 3 );

"obstruere viam per spinas" est obstruere omnes cogitationes per falsa mali, ne videant vera (falsa mali sunt "spinae"); "macerie circumdare maceriem est cumulare falsa super falsis; "ut semitas 4 suas non inveniet", est ut nihil veri possit videri: hoc fit quia vera non possunt simul esse cum falsis mali, sicut non caelum cum inferno; nam vera sunt ex caelo et falsa mali ex inferno; quare cum falsa ex malo regnant, aufertur communicatio cum caelo, quo ablato non videri possunt vera, et si dicuntur ab aliis, rejiciuntur: inde est quod (illis) qui in principiis falsis sunt, sicut illis qui in principiis de sola fide et de justificatione per illam, non datum sit in aliquibus veris esse (videatur supra, n. 235, 236).

[7] Sed exempla illam rem illustrent. Illi qui pro principio religionis sumpserunt solam fidem et justificationem per illam, cum legunt Verbum et vident quod Dominus dicat quod homini juxta facta et opera retribuetur, et quod qui bona fecerat veniet in caelum, at qui mala fecerat, in infernum, tunc vocant bona quae faciunt fructus fidei non scientes aut non volentes scire quod bona quae vocantur fructus omnia sint ex charitate, et nulla ex fide separata quae vocatur sola fides; omne etiam bonum est charitatis, et verum est fidei inde. Ex eo patet quod pervertant Verbum: sed hoc faciunt, quia verum non possunt aliter applicare suo principio, credentes usque quod sic cohaereant; sed perit inde verum et fit falsum, et non modo fit falsum sed etiam malum.

[8] Quod inde sequantur falsa in continua serie, etiam patet; nam docent quod bona quae homo facit, sint meritoria; non volentes (scire) quod sicut fides cum suis veris est a Domino, et sic non meritoria, ita charitas cum suis bonis: tum docent quod ut primum homo recipit fidem, reconciliatus sit Deo Patri per Filium, et quod mala quae dein facit non imputentur, et quoque nec mala quae prius fecerat; nam dicunt salvari omnes, qualitercunque vixerant, modo recipiant fidem, etiam si foret in horis ante mortem. Sed haec et plura alia, quae sunt derivationes ex falso principii, non cohaerent cum veris Verbi, sed destruunt illa; et vera destructa sunt falsa, et talia falsa quae male olent: graveolentia ex illis sentitur in altera vita, quae talis est ut non possit sustineri ab aliquo bono spiritu; est sicut nidor purulenti ex pulmone. Plura exempla possunt adduci; sunt in copia; nam quicquid concluditur ex principio falso trahit inde falsum, quoniam in eo spectatur principium cui adhaeret quia inde fluit et ei applicatur.

[9] Qualis est religio de sola fide et de justificatione per illam, concludi potest ex eo solo, quod omnes qui confirmaverunt illa apud se doctrina et vita, in altera vita a se sphaeram nefandi adulterii effundant, quod est matris seu novercae cum filio; hoc nefandum adulterium correspondet illis, et quoque percipitur ab illis quocunque vadunt; ex illa sphaera millies cognovi praesentiam eorum: causa quod ex illis talis sphaera effluat, est quia adulterant bona charitatis et Verbi, et adulteria correspondent adulterationibus boni et scortationes falsificationibus veri (videatur n. 2466, 2729, 5 3399, 4865, 6348, 8904, 10648).

[10] Simile intelligitur per

Rubenem quod cubuerit cum Bilha, ex qua pater ejus genuit Danem et Naphtalin (Genesis 35:22);

quapropter etiam damnatus est (Genesis 49:4);

et quia polluit strata patris sui, adempta est ei primogenitura, et data Josepho (1 Chronicles 5:1);

per "Rubenem" enim in Verbo intelligitur fides, et ibi sola (n. 3325, 3861, 3866, 3870, 4601, 4605, 4731, 4734, 4761, 6342, 6350); et per "Josephum" bonum fidei (n. 3969, 3971, 4669, 6417).

[11] Quod in fine ecclesiae talia exstitura sint, praedicitur apud Danielem, ubi agitur de statua a Nebuchadnezare in somnio visa, his verbis:

"Quod vidisti ferrum mixtum cum argilla luti, commiscebunt se per semen hominis; sed non cohaerebunt unum cum altero, quemadmodum ferrum non commiscetur cum argilla" (2:43);

per "ferrum" intelligitur verum absque bono; per "argillam luti" falsum quod ex propria intelligentia; per "semen hominis" Verbum Domini (Matthaeus 13:24, 37); quorum quod non cohaerentia sit, intelligitur per "non cohaerebunt, quemadmodum ferrum non commiscetur cum argilla."

Notas de rodapé:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.
4. The editors made a correction or note here.
5. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232  
  

A Bíblia

 

Ezechiel 13

Estude

   

1 Et factus est sermo Domini ad me, dicens :

2 Fili hominis, vaticinare ad prophetas Israël, qui prophetant, et dices prophetantibus de corde suo : Audite verbum Domini.

3 Hæc dicit Dominus Deus : Væ prophetis insipientibus, qui sequuntur spiritum suum, et nihil vident !

4 Quasi vulpes in desertis prophetæ tui, Israël, erant.

5 Non ascendistis ex adverso, neque opposuistis murum pro domo Israël, ut staretis in prælio in die Domini.

6 Vident vana, et divinant mendacium, dicentes : Ait Dominus, cum Dominus non miserit eos : et perseveraverunt confirmare sermonem.

7 Numquid non visionem cassam vidistis, et divinationem mendacem locuti estis, et dicitis : Ait Dominus, cum ego non sim locutus ?

8 Propterea hæc dicit Dominus Deus : Quia locuti estis vana, et vidistis mendacium, ideo ecce ego ad vos, dicit Dominus Deus.

9 Et erit manus mea super prophetas qui vident vana, et divinant mendacium : in consilio populi mei non erunt, et in scriptura domus Israël non scribentur, nec in terram Israël ingredientur : et scietis quia ego Dominus Deus.

10 Eo quod deceperint populum meum, dicentes : Pax, et non est pax : et ipse ædificabat parietem, illi autem liniebant eum luto absque paleis.

11 Dic ad eos qui liniunt absque temperatura, quod casurus sit : erit enim imber inundans, et dabo lapides prægrandes desuper irruentes, et ventum procellæ dissipantem.

12 Siquidem ecce cecidit paries : numquid non dicetur vobis : Ubi est litura quam linistis ?

13 Propterea hæc dicit Dominus Deus : Et erumpere faciam spiritum tempestatum in indignatione mea, et imber inundans in furore meo erit, et lapides grandes in ira in consumptionem.

14 Et destruam parietem quem linistis absque temperamento, et adæquabo eum terræ, et revelabitur fundamentum ejus : et cadet, et consumetur in medio ejus, et scietis quia ego sum Dominus.

15 Et complebo indignationem meam in pariete, et in his qui liniunt eum absque temperamento : dicamque vobis : Non est paries, et non sunt qui liniunt eum :

16 prophetæ Israël, qui prophetant ad Jerusalem, et vident ei visionem pacis, et non est pax, ait Dominus Deus.

17 Et tu, fili hominis, pone faciem tuam contra filias populi tui, quæ prophetant de corde suo : et vaticinare super eas,

18 et dic : Hæc dicit Dominus Deus : Væ quæ consuunt pulvillos sub omni cubito manus, et faciunt cervicalia sub capite universæ ætatis ad capiendas animas : et cum caperent animas populi mei, vivificabant animas eorum !

19 Et violabant me ad populum meum propter pugillum hordei, et fragmen panis, ut interficerent animas quæ non moriuntur, et vivificarent animas quæ non vivunt, mentientes populo meo credenti mendaciis.

20 Propter hoc hæc dicit Dominus Deus : Ecce ego ad pulvillos vestros, quibus vos capitis animas volantes : et dirumpam eos de brachiis vestris, et dimittam animas quas vos capitis, animas ad volandum.

21 Et dirumpam cervicalia vestra, et liberabo populum meum de manu vestra, neque erunt ultra in manibus vestris ad prædandum : et scietis quia ego Dominus.

22 Pro eo quod mœrere fecistis cor justi mendaciter, quem ego non contristavi : et confortastis manus impii, ut non reverteretur a via sua mala, et viveret :

23 propterea vana non videbitis, et divinationes non divinabitis amplius, et eruam populum meum de manu vestra : et scietis quia ego Dominus.