A Bíblia

 

Daniel 2:12

Estude

       

12 Quo audito, rex, in furore et in ira magna, præcepit ut perirent omnes sapientes Babylonis.

Das Obras de Swedenborg

 

Arcana Coelestia # 1326

Estudar Esta Passagem

  
/ 10837  
  

1326. ‘Propterea vocavit nomen ejus Babel’: quod significet talem cultum, nempe qualis cultus significatur per ‘Babel’, constat ab illis quae hactenus dicta sunt, nempe cultus in quo interius est amor sui, proinde omne quod spurcum et profanum; amor sui non aliud est quam proprium, quod quam spurcum et profanum sit, constare potest ab illis quae de proprio ostensa sunt prius n. 210, 215; ex 1 philautia, hoc est, amore sui seu proprio profluunt omnia mala, sicut odia, vindictae, crudelitates, adulteria, doli, hypocrises, impietas; quare cum amor sui seu proprium inest cultui, talia mala ei insunt, sed secundum differentiam et gradum quanti et qualis quod ex amore isto; inde omnis profanatio cultus: sed ita se res habet: quantum ex amore sui seu proprio se infert cultui, tantum recedit cultus internus seu tantum fit nullus cultus internus; cultus internus consistit in affectione boni et agnitione veri, at quantum amoris sui seu quantum proprii incedit seu intrat, tantum affectio boni et agnitio veri recedit seu exit; sanctum nusquam potest esse cum profano, sicut non caelum cum inferno, sed discedere unum ab altero debet; talis est status et ordo in regno Domini; haec causa est quod apud tales quorum cultus ‘Babel’ vocatur, non detur cultus internus, sed est quoddam mortuum et quidem cadaverosum interius quod colitur; inde qualis est cultus eorum externus in quo tale, patet;

[2] quod talis cultus sit Babel, constat passim ex Verbo ubi describitur Babel, ut apud Danielem, ubi ‘statua, quam vidit Nebuchadnezzar rex Babelis in somnio, cujus caput aurum, pectus et brachia argentum, venter et femora aes, crura ferrum, pedes partim ferrum partim argilla’ significat quod ex vero cultu demum talis cultus qualis vocatur Babel factus, quare etiam e petra excisus lapis contrivit ferrum, aes, argillam, argentum et aurum, Dan. 2:31, 32, [33], 44, 45: Statua auri, quam erexit Nebuchadnezzar rex Babelis, quam adorarent, nec aliud erat, Dan 3:1 ad fin: similiter quod rex Babelis cum magnatibus, ex vasis auri quae erant ex templo Hierosolymae, biberent vinum, et laudarent deos auri, argenti, aeris, ferri et lapidis, et ideo scriptura in pariete, Dan. 5:1 ad fin: tum quod Darius Medus mandaverit ut adoraretur pro deo, Dan. 6:1 ad fin: ut et bestiae in somnio visae Danieli, 7:1 ad fin:

[3] similiter etiam ‘bestiae et Babel’ apud Johannem in Apocalypsi: quod talis cultus significatus et repraesentatus, constat manifeste non modo apud Danielem et Johannem sed etiam apud Prophetas;

apud Esaiam,

Facies flammarum facies eorum; ... stellae caelorum et sidera eorum non lucent luce sua; obtenebratus est sol in ingressu suo; et luna non splendere facit lucem suam:... cubant ibi 2 ziim, et implentur domus eorum 2 ochim, et habitant ibi filiae noctuae, et satyri saltant ibi, et respondent 2 iim in palatiis ejus, et dracones in aedibus voluptatis, 13:8, 10, 21, 22;

ubi agitur de Babele, et describitur internam cultus talis per ‘facies flammarum’ quae sunt cupiditates, per quod ‘stellae’, quae sunt veritates fidei, ‘non luceant’, per quod ‘sol’, qui est amor sanctus, ‘obtenebretur’, per quod ‘luna’, quae est verum fidei, ‘non splendeat’, per ‘ziim, ochim, filias noctuae, satyros, iim, dracones’, quod sint interiora cultus, nam talia sunt amoris sui seu proprii: quare etiam Babel apud Johannem vocatur ‘mater scortationum et abominationum’, Apoc. 17:5,

et apud eundem,

Habitaculum draconum, et custodia omnis spiritus immundi, et custodia omnis avis immundae et exosae, Apoc. 18:2;

ex quibus patet, cum talia intus, quod non possit esse aliquid boni et veri fidei; et quod in tantum recedant bona affectionis et vera fidei, in quantum illa intrant: vocantur ea quoque ‘sculptilia deorum Babelis’, Esai. 21:9.

[4] Quod sit amor sui seu proprium, quod in cultu seu quod sit cultus sui, constat manifeste apud Esaiam,

Propheta parabolam hanc super regem Babelis:... tu dixisti in corde tuo, Caelos ascendam, supra stellas Dei exaltabo thronum meum, et sedebo in monte conventus, in lateribus septentrionis; ascendam supra excelsa nubis; similis fiam Altissimo; verumtamen ad infernum dejectus eris, 14:4, 13-15;

ubi manifeste quod ‘Babel’ sit qui pro deo vult coli, hoc est, quod sit cultus sui:

apud eundem,

[5] Descende, et sede super pulvere virgo filia Babelis; sede in terra, non thronus, filia Chaldaeorum; ... confisa es in malitia tua, dixisti, Nullus videns me, sapientia tua et scientia tua ea avertit te, dixisti in corde tuo, Ego et non sicut ego praeterea, 47:1, 10:

apud Jeremiam,

Ecce ego contra te mons corrumpens, corrumpens totam terram, et extendam, manum, Meam supra te, et devolvam te de petris, et dabo te in montem combustionis:... si ascenderit Babel in caelos, et si muniverit excelsum roboris sui, a Mecum venient vastatores ei, 51:25, 53;

[6] inde quoque patet quod ‘Babel’ sit cultus sui. Quod nulla iis lux veri sed mera caligo, hoc est, quod non iis verum fidei, describitur apud Jeremiam,

Verbum quod locutus est Jehovah contra Babelem; contra terram Chaldaeorum; ... Ascendet super eam gens a septentrione, haec ponet terram ejus in desolationem, et non erit habitans in ea, ab homine usque ad bestiam se dimovebunt, abibunt, 50:1, 3;

‘septentrio’ pro caligine seu non vero; ‘non homo et non bestia’ pro non bono: videantur plura de Babele infra ad vers. 28 ubi de Chaldaea.

Notas de rodapé:

1. Greek = ‘self love’. This appears to be the only occasion on which Swedenborg uses it; it is not a recognized Latin form.

2. These are from Hebrew (tsiyim) = desert-dwellers, ('ohim) = howling creatures, ('iyim) = howlings, the Revised Version (1881-1885) wolves. All these meanings are conjectural, and Swedenborg retains the Hebrew forms.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

A Bíblia

 

Genesis 11

Estude

   

1 Erat autem terra labii unius, et sermonum eorumdem.

2 Cumque proficiscerentur de oriente, invenerunt campum in terra Senaar, et habitaverunt in eo.

3 Dixitque alter ad proximum suum : Venite, faciamus lateres, et coquamus eos igni. Habueruntque lateres pro saxis, et bitumen pro cæmento :

4 et dixerunt : Venite, faciamus nobis civitatem et turrim, cujus culmen pertingat ad cælum : et celebremus nomen nostrum antequam dividamur in universas terras.

5 Descendit autem Dominus ut videret civitatem et turrim, quam ædificabant filii Adam,

6 et dixit : Ecce, unus est populus, et unum labium omnibus : cœperuntque hoc facere, nec desistent a cogitationibus suis, donec eas opere compleant.

7 Venite igitur, descendamus, et confundamus ibi linguam eorum, ut non audiat unusquisque vocem proximi sui.

8 Atque ita divisit eos Dominus ex illo loco in universas terras, et cessaverunt ædificare civitatem.

9 Et idcirco vocatum est nomen ejus Babel, quia ibi confusum est labium universæ terræ : et inde dispersit eos Dominus super faciem cunctarum regionum.

10 Hæ sunt generationes Sem : Sem erat centum annorum quando genuit Arphaxad, biennio post diluvium.

11 Vixitque Sem, postquam genuit Arphaxad, quingentis annis : et genuit filios et filias.

12 Porro Arphaxad vixit triginta quinque annis, et genuit Sale.

13 Vixitque Arphaxad, postquam genuit Sale, trecentis tribus annis : et genuit filios et filias.

14 Sale quoque vixit triginta annis, et genuit Heber.

15 Vixitque Sale, postquam genuit Heber, quadringentis tribus annis : et genuit filios et filias.

16 Vixit autem Heber triginta quatuor annis, et genuit Phaleg.

17 Et vixit Heber postquam genuit Phaleg, quadringentis triginta annis : et genuit filios et filias.

18 Vixit quoque Phaleg triginta annis, et genuit Reu.

19 Vixitque Phaleg, postquam genuit Reu, ducentis novem annis : et genuit filios et filias.

20 Vixit autem Reu triginta duobus annis, et genuit Sarug.

21 Vixit quoque Reu, postquam genuit Sarug, ducentis septem annis : et genuit filios et filias.

22 Vixit vero Sarug triginta annis, et genuit Nachor.

23 Vixitque Sarug, postquam genuit Nachor, ducentis annis : et genuit filios et filias.

24 Vixit autem Nachor viginti novem annis, et genuit Thare.

25 Vixitque Nachor, postquam genuit Thare, centum decem et novem annis : et genuit filios et filias.

26 Vixitque Thare septuaginta annis, et genuit Abram, et Nachor, et Aran.

27 Hæ sunt autem generationes Thare : Thare genuit Abram, Nachor et Aran. Porro Aran genuit Lot.

28 Mortuusque est Aran ante Thare patrem suum, in terra nativitatis suæ, in Ur Chaldæorum.

29 Duxerunt autem Abram et Nachor uxores : nomen uxoris Abram, Sarai : et nomen uxoris Nachor, Melcha filia Aran, patris Melchæ, et patris Jeschæ.

30 Erat autem Sarai sterilis, nec habebat liberos.

31 Tulit itaque Thare Abram filium suum, et Lot filium Aran, filium filii sui, et Sarai nurum suam, uxorem Abram filii sui, et eduxit eos de Ur Chaldæorum, ut irent in terram Chanaan : veneruntque usque Haran, et habitaverunt ibi.

32 Et facti sunt dies Thare ducentorum quinque annorum, et mortuus est in Haran.