A Bíblia

 

Daniel 2:11

Estude

       

11 Sermo enim, quem tu quæris, rex, gravis est : nec reperietur quisquam qui indicet illum in conspectu regis, exceptis diis, quorum non est cum hominibus conversatio.

Das Obras de Swedenborg

 

Doctrina Novae Hierosolymae de Domino # 41

Estudar Esta Passagem

  
/ 65  
  

41. (iv., ( Quod Dominus dicatur Dominus et Deus, patet a tam multis locis, ut, si afferentur, paginas implerent. Haec pauca sufficiant. Apud Johannem,

Quando Thomas ex mandato Domini vidit manus Ipsius, et tetigit latus Ipsius, dixit, "Domine mi et Deus mi" (20:27-28).

Apud Davidem,

"Recordati sunt quod Deus esset Petra eorum, et Deus excelsus Redemptor eorum" (Psalmus 78:35).

Et apud Esaiam,

"Jehovah Zebaoth nomen Ipsius, et Redemptor tuus Sanctus Israelis; Deus totius terrae vocabitur" (54:5).

Hoc quoque patet ex eo, quod adoraverint Ipsum, et ceciderint super facies suas coram Ipso

(Matthaeum 9:18 1 ; 14:33; 15:25; 28:9; Marcum 1:40; 5:22; 7:25; cap. 17 2 [NCBSP: 10:17]; Lucam 17:15-16; Johannes 9:38 3 ).

Et apud Davidem,

"Audivimus de Illo in Ephrata;... intremus in habitacula Illius, et incurvemus nos scabello pedum Illius" (Psalmus 132:6-7).

Similiter in caelo, de quo in Apocalypsi,

"Fui... in spiritu, et ecce thronus positus in caelo, et super throno sedens,... similis lapidi jaspidi et sardino, et iris circa thronum similis aspectu smaragdino... Et ceciderunt viginti et quatuor seniores ante sedentem super throno, et adorabant viventem in saecula saeculorum, et projecerunt coronas suas ante thronum" (4:2-3, 10).

Et alibi,

"Vidi in dextra sedentis super throno librum scriptum intus et a tergo, obsignatum septem sigillis," et nemo potuit illum aperire. "Tunc dixit unus ex senioribus, Ecce vicit Leo, qui est ex tribu Jehudae, radix Davidis, ut aperiat librum, et solvat septem sigilla ejus: et vidi... in medio throni..., Agnus stans;... hic venit et sumpsit librum et ceciderunt coram Agno et adorarunt viventem in saecula saeculorum" (5:1, (3,) 5-7, (8,) 14).

Notas de rodapé:

1. 18 pro "19"

2. In editio princeps, numerales capitum romani sunt, et versus arabici sunt. Hic numerus arabice est, ut versus denotat, sed numerus capitis non dabit.Marcus 10:17 optima conjectura est. -NCBSP

3Johannes 9:38 pro "Johannes 10:17"

  
/ 65  
  

A Bíblia

 

Lucas 21:31

Estude

       

31 Ita et vos cum videritis hæc fieri, scitote quoniam prope est regnum Dei.