A Bíblia

 

Daniel 2:10

Estude

       

10 Respondentes ergo Chaldæi coram rege, dixerunt : Non est homo super terram, qui sermonem tuum, rex, possit implere : sed neque regum quisquam magnus et potens verbum hujuscemodi sciscitatur ab omni ariolo, et mago, et Chaldæo.

A Bíblia

 

Apocalypsis 1:1

Estude

   

1 Apocalypsis Jesu Christi, quam dedit illi Deus palam facere servis suis, quæ oportet fieri cito : et significavit, mittens per angelum suum servo suo Joanni,

Das Obras de Swedenborg

 

Arcana Coelestia # 1836

Estudar Esta Passagem

  
/ 10837  
  

1836. Vers. 12. Et fuit sol ad occidendum, et sopor cecidit super Abramum, et ecce terror tenebrarum magnarum cadens super illum. ‘Fuit sol ad occidendum’ significat tempus et statum ante consummationem: ‘et sopor cecidit super Abramum’ significat quod Ecclesia tunc in tenebris esset: ‘et ecce terror tenebrarum magnarum cadens super illum’ significat quod tenebrae terribiles essent; ‘tenebrae’ sunt falsitates.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.