A Bíblia

 

Daniel 1

Estude

1 Anno tertio regni Joakim regis Juda, venit Nabuchodonosor, rex Babylonis, in Jerusalem, et obsedit eam :

2 et tradidit Dominus in manu ejus Joakim, regem Juda, et partem vasorum domus Dei : et asportavit ea in terram Sennaar in domum dei sui, et vasa intulit in domum thesauri dei sui.

3 Et ait rex Asphenez præposito eunuchorum ut introduceret de filiis Israël, et de semine regio et tyrannorum,

4 pueros in quibus nulla esset macula, decoros forma, et eruditos omni sapientia, cautos scientia, et doctos disciplina, et qui possent stare in palatio regis, ut doceret eos litteras et linguam Chaldæorum.

5 Et constituit eis rex annonam per singulos dies de cibis suis, et de vino unde bibebat ipse, ut enutriti tribus annis, postea starent in conspectu regis.

6 Fuerunt ergo inter eos de filiis Juda, Daniel, Ananias, Misaël, et Azarias.

7 Et imposuit eis præpositus eunuchorum nomina : Danieli, Baltassar ; Ananiæ, Sidrach ; Misaëli, Misach ; et Azariæ, Abdenago.

8 Proposuit autem Daniel in corde suo ne pollueretur de mensa regis, neque de vino potus ejus : et rogavit eunuchorum præpositum ne contaminaretur.

9 Dedit autem Deus Danieli gratiam et misericordiam in conspectu principis eunuchorum.

10 Et ait princeps eunuchorum ad Danielem : Timeo ego dominum meum regem, qui constituit vobis cibum et potum : qui si viderit vultus vestros macilentiores præ ceteris adolescentibus coævis vestris, condemnabitis caput meum regi.

11 Et dixit Daniel ad Malasar, quem constituerat princeps eunuchorum super Danielem, Ananiam, Misaëlem, et Azariam :

12 Tenta nos, obsecro, servos tuos, diebus decem, et dentur nobis legumina ad vescendum, et aqua ad bibendum :

13 et contemplare vultus nostros, et vultus puerorum, qui vescuntur cibo regio : et sicut videris, facies cum servis tuis.

14 Qui, audito sermone hujuscemodi, tentavit eos diebus decem.

15 Post dies autem decem, apparuerunt vultus eorum meliores, et corpulentiores præ omnibus pueris, qui vescebantur cibo regio.

16 Porro Malasar tollebat cibaria, et vinum potus eorum : dabatque eis legumina.

17 Pueris autem his dedit Deus scientiam et disciplinam, in omni libro et sapientia : Danieli autem intelligentiam omnium visionum et somniorum.

18 Completis itaque diebus, post quos dixerat rex ut introducerentur, introduxit eos præpositus eunuchorum in conspectu Nabuchodonosor.

19 Cumque eis locutus fuisset rex, non sunt inventi tales de universis, ut Daniel, Ananias, Misaël, et Azarias : et steterunt in conspectu regis.

20 Et omne verbum sapientiæ et intellectus, quod sciscitatus est ab eis rex, invenit in eis decuplum super cunctos ariolos et magos qui erant in universo regno ejus.

21 Fuit autem Daniel usque ad annum primum Cyri regis.

Das Obras de Swedenborg

 

Doctrina Novae Hierosolymae de Domino # 42

Estudar Esta Passagem

  
/ 65  
  

42. (v., ( Quod Dominus dicatur Rex et Unctus, est quia erat Messias seu Christus; ac Messias seu Christus significat Regem et Unctum. Inde est quod Dominus etiam per "Regem" in Verbo intelligatur: similiter per "Davidem," qui erat rex super Jehudam et super Israelem. Quod Dominus Rex et Unctus Jehovae dicatur, patet a multis locis in Verbo. Ideo dicitur in Apocalypsi,

"Agnus vincet eos, quia est Dominus dominorum, et Rex regum" (17:14).

Et alibi,

Sedens super Equo albo habebat "super vestimento... suo nomen scriptum, Rex regum et Dominus dominorum" (19:16).

Ex eo, quod Dominus dicatur Rex, est, quod caelum et Ecclesia dicantur Regnum Ipsius; et quod adventus Ipsius in mundum dicatur Evangelium Regni. Quod caelum et Ecclesia dicantur Regnum Ipsius, videatur,

Matthaeum 12:28; 16:28; Marcus 1:14-15; 9:1; 15:43; Lucam 1:33; 4:43; 8:1, 10; 9:2, 11, 60; 10:11; 16:16 1 ; 19:11; 21:31; 22:18; 23:51;

et apud Danielem,

"Surgere faciet Deus... regnum, quod in saecula non peribit:... conteret et consumet omnia alia regna, illud autem stabit in saecula" (2:44).

Apud eundem,

"Videns fui in visionibus noctis, et ecce cum nubibus caelorum sicut Filius hominis veniens fuit Et Huic datum est dominium, et gloria et regnum, ut omnes populi, gentes et linguae Ipsum colent; dominium Ipsius dominium saeculi,... et regnum Ipsius quod non peribit" (7:13-14, 27).

Quod adventus Ipsius dicatur "Evangelium Regni," videtur Matthaeus 4:33 [NCBSP: 23]; 9:35; 24:14.

Notas de rodapé:

1. 16 pro "26"

  
/ 65  
  

A Bíblia

 

Marcus 1:14-15

Estude

  

14 Postquam autem traditus est Joannes, venit Jesus in Galilæam, prædicans Evangelium regni Dei,

15 et dicens : Quoniam impletum est tempus, et appropinquavit regnum Dei : pœnitemini, et credite Evangelio.