Van Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #9306

Bestudeer deze passage

  
/ 10837  
  

9306. ‘Custodi a facie ejus’: quod significet timorem sanctum constat ex significatione ‘custodire a facie’ cum de Domino, qui hi per ‘angelum’ intelligitur, quod sit timere ne irascatur ob mala, seu ne exacerbetur ob praevaricationes, ut sequitur; timere illa est timor sanctus, de quo timore videatur n. 1 2826, 3718, 3719, 5459, 5534 7280, 7788, 8816, 8925. ‘Custodire a facie ejus’ dicitur quia per ‘faciem’ significantur interiora quae sunt vitae, ita quae sunt cogitationi et affectionis, et imprimis quae sunt fidei et amoris; causa est qui: facies ad imaginem interiorum hominis formata est, ob finem ut illa quae sunt interni hominis appareant in externo, ita quae spirituali mundi sunt coram visu in mundo naturali, et sic afficiat proximum quod facies sistat illa quae homo cogitat et amat in forma visibili aut sicut in speculo, notum est; quod tales facies sint apud sinceros imprimis apud angelos, videatur n. 1999, 2434, 3527, 3573, 4066 4326, 2 4796-4799, 5102, 5695, 6604, 8248-8250; quapropter facies in lingua originali est vox communis quae adhibetur ac describendum affectiones quae apud hominem et apparent, sicut gratiam, favorem, benevolentiam, opem, beneficium, et quoque inclementiam, iram, vindictam; inde est quod in ea lingua cum adjunctivis significat juxta, apud, coram, propter, ut et contra, ita quicquid 3 in ipso, ex ipso, pro ipso, et contra ipsum, nam facies, ut dictum, est 4 ipse homo, seu illud quod homini inest et apparet.

[2] Ex his sciri potest quid per faciem Jehovae, seu per ‘faciem angeli’, qui hic est Dominus quoad Divinum Humanum, significatur, quod nempe Divinum Bonum Divini Amoris, et Divinum Verum ex Divino illo Bono, nam haec sunt in Jehovah seu Domino, et ex Ipso, immo sunt Ipse, videatur n. 222, 223, 5585; inde patet quid significatur per ‘facies Jehovae’ in benedictione, Lucere faciat Jehovah facies Suas ad te, et misereatur tua; elevet Jehovah facies Suas ad te, et ponat tibi pacem, Num. 6:25, 26:

apud Davidem,

Deus misereatur nostri, et benedicat nobis, lucere faciat facies Suas nobis, Ps. 67:2 [KJV Ps. 67:1]:

pariter Ps, 80:4, 8, 20 [KJV 3, 7, 19]; Ps. 119:134, 135; Dan. 19:17;

et alibi.

[3] Inde est quod Dominus quoad Divinum Humanum dicatur ‘angelus facierum Jehovae’ apud Esaiam,

Misericordias Jehovae memorare faciam; retribuet eis secundum misericordias Suas, et secundum multitudinem misericordiarum Suarum, et factus illis in 5 Salvatorem, et angelus facierum Ipsius salvavit eos, propter amorem Ipsius, et propter clementiam Ipsius, 63:7-9;

quod Dominus quoad Divinum Humanum dicatur ‘angelus facierum Jehovae’, est quia Divinum Humanum est ipsum Divinum in facie, hoc est, in forma, quod etiam Dominus docet apud Johannem,

6 Si cognovistis Me, etiam Patrem Meum cognovistis, et abhinc cognovistis Illum et vidistis Illum; dixit Philippus, Monstra nobis Patrem; dixit illi Jesus, Tantum tempus vobiscum sum et non nosti Me, Philippe? qui vidit Me vidit Patrem: Ego in Patre sum et Pater in Me; credite Mihi quod Ego in Patre et Pater in Me, 14:7-11.

[4] Per ‘faciem Jehovae’ seu Domini etiam significatur ira, vindicta, punitio, 7 malum, ex causa quia simplices, ex idea communi quod omnia sint a Deo, credunt quod etiam malum, imprimis malum poenae; quapropter secundum communem illam ideam, et quoque secundum apparentiam, tribuitur Jehovae seu Domino ira, vindicta, punitio, et malum, cum tamen illa non sunt 8 a Domino sed ab homine de qua re videatur n. 1861, 2447, 5798, 9 6071, 10 6832, 11 6991, 6997, 7533, 7632, 7877, 7926, 8197, 8227, 8218, 8282, 8483, 8632, 8875, 9128; tale significatur hic per ‘custodi a facie ejus, ne exacerbes eum quia non feret praevaricationem vestram’: et quoque in Levitico, Quisquis comederit ullum sanguinem, dabo facies Meas contra illam animam comedentem sanguinem, et exscindam illam e medio populi ejus, 17:10:

apud Jeremiam,

Posui facies Meas contra urbem in malum et non in bonum 21:10:

et apud Davidem,

Facies Jehovae contra facientes malum ad exscindendum e terra memoriam eorum, Ps. 34:17 [KJV Ps. 34:16].

Voetnoten:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

3. The Manuscript inserts est.

4. ut dictum est

5. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

6. The Manuscript inserts Nemo venit ad Patrem nisi per Me [verse 6]

7. The Manuscript inserts et.

8. The Manuscript places this after Domino.

9. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

10. The following number or numbers appear out of sequence in both the Manuscript and the first Latin edition, but they have been reordered in this edition.

11. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Van Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #7280

Bestudeer deze passage

  
/ 10837  
  

7280. ‘Et cognoscant Aegyptii quod Ego Jehovah’: quod significet quod timorem habebunt pro Divino, constat ex significatione ‘cognoscere quod Ego Jehovah’ quod sit timorem habere pro Divino, de qua sequitur; et ex significatione ‘Aegyptiorum’ quod sint qui in falsis sunt et infestant. Quod timorem attinet quem illi qui in falsis sunt et infestant habebunt pro Divino, sciendum quod timor sit unicum medium quod coercet infernales et tenet illos in vinculis; timor enim est commune vinculum tam illis qui probi sunt quam illis qui mali; sed illis qui probi sunt est timor internus, qui est 1 pro salute, ne scilicet 2 pereant quoad animas, et propterea ne contra conscientiam, hoc est, ne contra verum et bonum quae sunt conscientiae aliquid faciant, consequenter est illis timor ne aliquid contra justum et aequum, ita ne contra proximum; at timor hic fit timor sanctus quantum conjungitur affectioni charitatis, et magis quantum conjungitur amori in Dominum; timor tunc fit qualis 3 infantum erga parentes quos amant; tunc quantum in bono amoris sunt, tantum non apparet timor, at quantum non in bono sunt, tantum apparet et fit anxietas; talis est timor Dei, de quo in Verbo multoties.

[2] At timor illis qui mali sunt non est aliquis timor internus, nempe pro salute ac inde conscientiae, nam talem timorem in mundo prorsus rejecerunt tam per vitam quam per principia falsi faventia vitae; sed pro timore interno illis est timor externus, ne scilicet depriventur honoribus, ne lucro, ne fama propter illa, ne puniantur secundum leges, ne orbentur vita; pro his est timor illis qui in malo, quando in mundo sunt; hi cum in alteram vitam veniunt, quia non coerceri et in vinculis teneri possunt per timorem internum, tenentur per timorem externum, qui illis imprimitur per punitiones; inde timor illis malum faciendi 4 ; et tandem illis fit timor pro Divino, sed timor externus, ut dictum, qui est absque ulla voluntate desistendi a malo faciendo ex affectione boni, 5 sed ex terrore poenarum, quas demum horrent.

[3] Ex his nunc constare potest quod timor sit unicum medium tenendi in vinculis; et quod timor externus, qui est timor punitionum, sit unicum medium coercendi malos; et quod illa causa sit cruciatus malorum in inferno; nam mali, 6 cum in alteram vitam veniunt, quando illis auferuntur vincula externa quae illis fuerunt in mundo, et relinquuntur suis cupiditatibus, tunc sunt sicut ferae, et nihil plus cupiunt quam dominari, et quoscumque qui non favent perdere, hoc jucundissimum vitae eorum 7 est; nam quantum quis semet amat, tantum alios qui non favent odio habet; et quantum quisque in odio est, tantum 8 est in jucundo perdendi; sed in mundo hoc occultatur.

Voetnoten:

1. salutis

2. The Manuscript places this after animas.

3. The Manuscript inserts timor.

4. The Manuscript inserts, nam socii mali nihil potius cupiunt quam punire.

5. The Manuscript deletes sed and inserts solum.

6. in altera vita

7. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

8. The Manuscript places this after jucundo.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.