Van Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #9306

Bestudeer deze passage

  
/ 10837  
  

9306. ‘Custodi a facie ejus’: quod significet timorem sanctum constat ex significatione ‘custodire a facie’ cum de Domino, qui hi per ‘angelum’ intelligitur, quod sit timere ne irascatur ob mala, seu ne exacerbetur ob praevaricationes, ut sequitur; timere illa est timor sanctus, de quo timore videatur n. 1 2826, 3718, 3719, 5459, 5534 7280, 7788, 8816, 8925. ‘Custodire a facie ejus’ dicitur quia per ‘faciem’ significantur interiora quae sunt vitae, ita quae sunt cogitationi et affectionis, et imprimis quae sunt fidei et amoris; causa est qui: facies ad imaginem interiorum hominis formata est, ob finem ut illa quae sunt interni hominis appareant in externo, ita quae spirituali mundi sunt coram visu in mundo naturali, et sic afficiat proximum quod facies sistat illa quae homo cogitat et amat in forma visibili aut sicut in speculo, notum est; quod tales facies sint apud sinceros imprimis apud angelos, videatur n. 1999, 2434, 3527, 3573, 4066 4326, 2 4796-4799, 5102, 5695, 6604, 8248-8250; quapropter facies in lingua originali est vox communis quae adhibetur ac describendum affectiones quae apud hominem et apparent, sicut gratiam, favorem, benevolentiam, opem, beneficium, et quoque inclementiam, iram, vindictam; inde est quod in ea lingua cum adjunctivis significat juxta, apud, coram, propter, ut et contra, ita quicquid 3 in ipso, ex ipso, pro ipso, et contra ipsum, nam facies, ut dictum, est 4 ipse homo, seu illud quod homini inest et apparet.

[2] Ex his sciri potest quid per faciem Jehovae, seu per ‘faciem angeli’, qui hic est Dominus quoad Divinum Humanum, significatur, quod nempe Divinum Bonum Divini Amoris, et Divinum Verum ex Divino illo Bono, nam haec sunt in Jehovah seu Domino, et ex Ipso, immo sunt Ipse, videatur n. 222, 223, 5585; inde patet quid significatur per ‘facies Jehovae’ in benedictione, Lucere faciat Jehovah facies Suas ad te, et misereatur tua; elevet Jehovah facies Suas ad te, et ponat tibi pacem, Num. 6:25, 26:

apud Davidem,

Deus misereatur nostri, et benedicat nobis, lucere faciat facies Suas nobis, Ps. 67:2 [KJV Ps. 67:1]:

pariter Ps, 80:4, 8, 20 [KJV 3, 7, 19]; Ps. 119:134, 135; Dan. 19:17;

et alibi.

[3] Inde est quod Dominus quoad Divinum Humanum dicatur ‘angelus facierum Jehovae’ apud Esaiam,

Misericordias Jehovae memorare faciam; retribuet eis secundum misericordias Suas, et secundum multitudinem misericordiarum Suarum, et factus illis in 5 Salvatorem, et angelus facierum Ipsius salvavit eos, propter amorem Ipsius, et propter clementiam Ipsius, 63:7-9;

quod Dominus quoad Divinum Humanum dicatur ‘angelus facierum Jehovae’, est quia Divinum Humanum est ipsum Divinum in facie, hoc est, in forma, quod etiam Dominus docet apud Johannem,

6 Si cognovistis Me, etiam Patrem Meum cognovistis, et abhinc cognovistis Illum et vidistis Illum; dixit Philippus, Monstra nobis Patrem; dixit illi Jesus, Tantum tempus vobiscum sum et non nosti Me, Philippe? qui vidit Me vidit Patrem: Ego in Patre sum et Pater in Me; credite Mihi quod Ego in Patre et Pater in Me, 14:7-11.

[4] Per ‘faciem Jehovae’ seu Domini etiam significatur ira, vindicta, punitio, 7 malum, ex causa quia simplices, ex idea communi quod omnia sint a Deo, credunt quod etiam malum, imprimis malum poenae; quapropter secundum communem illam ideam, et quoque secundum apparentiam, tribuitur Jehovae seu Domino ira, vindicta, punitio, et malum, cum tamen illa non sunt 8 a Domino sed ab homine de qua re videatur n. 1861, 2447, 5798, 9 6071, 10 6832, 11 6991, 6997, 7533, 7632, 7877, 7926, 8197, 8227, 8218, 8282, 8483, 8632, 8875, 9128; tale significatur hic per ‘custodi a facie ejus, ne exacerbes eum quia non feret praevaricationem vestram’: et quoque in Levitico, Quisquis comederit ullum sanguinem, dabo facies Meas contra illam animam comedentem sanguinem, et exscindam illam e medio populi ejus, 17:10:

apud Jeremiam,

Posui facies Meas contra urbem in malum et non in bonum 21:10:

et apud Davidem,

Facies Jehovae contra facientes malum ad exscindendum e terra memoriam eorum, Ps. 34:17 [KJV Ps. 34:16].

Voetnoten:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

3. The Manuscript inserts est.

4. ut dictum est

5. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

6. The Manuscript inserts Nemo venit ad Patrem nisi per Me [verse 6]

7. The Manuscript inserts et.

8. The Manuscript places this after Domino.

9. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

10. The following number or numbers appear out of sequence in both the Manuscript and the first Latin edition, but they have been reordered in this edition.

11. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Van Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #2434

Bestudeer deze passage

  
/ 10837  
  

2434. ‘Dixit ad eum, Ecce acceptavi faciem tuam etiam quoad verbum hoc’: quod significet annuentiam si interiora in vero trahant aliquid a bono, constat a significatione ‘faciei; ’ facies in Verbo pluries occurrit, et ibi significat interiora, ut n. 358, 1999 ostensum; etiam cum facies tribuitur Jehovae seu Domino, significat misericordiam, pacem, bonum 1 , n. 222, 223; hic itaque bonum quod interius est in vero; quare ‘acceptare faciem’ est annuere si interiora in vero trahunt aliquid de bono: ‘quoad verbum hoc’ est quoad hanc rem. Quod verum non sit nisi intus in eo sit bonum, videatur n. 1496, 1832, 1900, 1904, 1928, 2063, 2173, 2269, 2401, 2 2403, 2429; et quod beatitudo et felicitas homini post mortem non sit ex vero, sed ex bono quod in vero, n. 2261, inde tanto beatius et felicius ei, quanto plus boni in vero. Quod bonum sit intus in vero et faciat ut verum sit, constare etiam potest ex bonis et veris in ipsis mundanis; cum homo in his aliquid ut bonum arripit et agnoscit, tunc quicquid huic bono favet, hoc dicit verum; quicquid autem non favet, hoc rejicit et vocat falsum: dicere etiam potest quod verum sit 3 quod non favet isti bono, sed tunc simulat, et aliud cogitat: ita quoque in spiritualibus.

Voetnoten:

1. The Manuscript has et.

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

3. non, in the First Latin Edition

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.