Van Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #9280

Bestudeer deze passage

  
/ 10837  
  

9280. ‘Propterea ut requiescat bos tuus et asinum tuus’: quod significet tranquillum pacis bonis et veris externis simul, constat ex significatione ‘requiescere’ cum de die septimo seu sabbato, quod sit tranquillum pacis, ut nunc 1 supra n. 9279, et ex significatione ‘bovis’ quod sit bonum externum, et ‘asini’ quod sit verum externum, de qua n. 2781, 9135, 9255; quod ‘bestiae’ significaverint affectiones et inclinationes quales homo communes habet cum illi, videatur n. 45, 46, 142, 143, 246, 714, 715, 776, 2179, 2180, 2781, 3218, 3519, 5198, 5913, 2 8937, 9090, 9135, et quod in sacrificiis adhibitae fuerint, secundum significationem, n. 1823, 2180, 2805, 2807, 2830, 3 3519; et quod omnia quae in mundo, in tribus ejus regnis 4 , repraesentativa fuerint 5 spiritualium et caelestium regni Domini, n. 1632, 1111881, 2758, 2987-3003, 3212-3227, 3483, 3624-3649, 4939, 5116, 5427, 5428, 5477, 8211; et quod omnium correspondentiae sint, n. 2987-3003, 3213-3226, 3337-3352, 3472-3485, 3624-3649, 3745-3750, 3883-3896, 4039-4055, 4218-4228, 4318-4331, 4403-4420, 4523-4533, 4622-4634, 4652-4660, 4791- 6 4806, 4931-4952, 5050-5062, 5171-5189, 5377-5396, 5552-5572, 5711-5727, 8615.

[2] Haec in unum collata sunt ut inde videri possit quod non solum omnes bestiae sed etiam omnia quae in mundo correspondeant, et secundum correspondentias repraesentent et significent spiritualia et caelestia, ac in supremo sensu Divina quae Domini; et inde quales fuerunt 7 antiquae Ecclesiae, quae Ecclesiae repraesentativae dictae sunt, quod nempe in singulis earum ritibus sacris repraesentata fuerint quae Domini et regni Ipsius sunt, ita quae amoris et fidei in Ipsum, et quod tunc caelum cum homine Ecclesiae per talia conjunctum fuerit, interna enim sistebantur in caelo; Verbum Domini ob illum finem etiam datum est, nam in illo omnia et singula usque ad minimam iotam correspondent et significant; inde per solum Verbum est nexus caeli cum homine.

[3] Quod ita sit, nemo hodie novit; quapropter homo naturalis cum legit Verbum et quaerit ubinam Divinum inibi latet, et cum non invenit illud in littera ob stilum vulgarem, incipit primum vilipendere illud et dein negare quod ab ipso Divino dictatum sit 8 , et per caelum ad hominem demissum; nescit enim quod Verbum sit Divinum ex sensu spirituali, qui non apparet in littera, sed usque litterae inest, et quod ille sensus sistatur in caelo cum homo sancte legit illud, et quod in illo sensu agatur de Domino et de Ipsius regno; haec Divina sunt ex quibus Verbum est Divinum et per quae sanctitas influit per caelum ex Domino 9 usque in sensum litteralem, inque ipsam litteram 10 ; sed quamdiu homo non scit quid correspondentia, et quamdiu homo amat mundum prae caelo, et se prae Domino, non vult illa scire nec capere; cum tamen inde omnis intelligentia antiqua fuit, et quoque inde sapientia angelica est; arcana mystica, quae plures divinatores in Verbo vane indagare sategerunt, inibi solum latent.

Voetnoten:

1. mox

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

4. The Manuscript inserts sunt.

5. sint

6. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

7. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

8. The Manuscript places this after demissum.

9. The Manuscript inserts etiam.

10. ipsaque litera

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Van Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #2987

Bestudeer deze passage

  
/ 10837  
  

2987. De Repraesentationibus et Correspondentiis Quid repraesentationes et quid correspondentiae pauci norunt nec scire quisquam potest quid sint, nisi sciat quod mundus spiritualis sit et is distinctus a mundo naturali, nam inter spiritualia et naturalia dantur correspondentiae, et quae existunt a spiritualibus in naturalibus, sunt repraesentationes. Correspondentiae dicuntur quia correspondent, et repraesentationes quia repraesentant.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.