Van Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #9279

Bestudeer deze passage

  
/ 10837  
  

9279. ‘Et die septimo cessabis’: quod significet statum boni quando in internis, et [illius] tranquillum pacis tunc, constat ex significatione ‘diei septimi’ seu sabbati, quod sit cum homo in bono est, et per bonum ducitur a Domino, de qua n. 8495, 8510, 8890, 8893, et ex significatione ‘cessare’ seu quiescere ab operibus, quod sit tranquillum pacis tunc; de hoc statu videantur 1 quae supra, n; . 9274, 2 9278, dicta et ostensa sunt 3 .

[2] Sed paucis dicetur unde id quod homo cum in bono, tunc in internis sit: EXTERNA HOMINIS FORMATA SUNT AD IMAGINEM MUNDI, INTERNA AUTEM AD IMAGINEM CAELI, 4 videatur n. 6057; quapropter etiam externa recipiunt illa quae mundi sunt, interna autem quae caeli sunt; externa quae mundi sunt aperiuntur apud hominem ab infantia usque ad virilem aetatem successive, pariter interna, sed externa aperiuntur per illa quae mundi sunt, at interna per illa quae caeli sunt; sunt bina quae ita aperiuntur, nempe intellectualia et voluntaria; intellectualia aperiuntur per illa quae se referunt ad verum, et voluntaria per illa quae se referunt ad bonum; omnia enim quae in universo sunt, , tam quae in mundo quam quae in caelo, se referunt ad verum et ad bonum; illa quae se referunt ad verum vocantur scientifica et cognitiones, quae autem se referunt ad bonum vocantur amores et affectiones; inde patet quaenam sunt et qualia sunt quae aperiunt 5 vitam hominis.

[3] Quod internum hominem attinet, qui ut dictum est, ad imaginem caeli formatus est, sunt cognitiones veri et boni fidei a Domino, et inde amoris in Dominum, quae aperiunt intellectualia ejus; et sunt affectiones veri et boni, quae sunt amoris a Domino, et inde amoris in Dominum, quae aperiunt voluntaria ejus, consequenter formant caelum, ita in imagine Dominum, apud illum, nam caelum est imago Domini; inde est quod caelum dicatur Maximus Homo, videatur n. 1276, 2996, 6 2998, 3624-3649, 3741-3751, 7 4218-4228 quod homo imaginem caeli ad imaginem mundi formatus sit 3628, 4523, 4524, 8 6013, 6057, et quod homo regeneratus ac angelus sit caelum et Ecclesia in minima forma, n. 1900, 3624 seq. , 3634 seq. , 3884, 4040, 4041, 4292, 4625, 6013, 6057, 6605, 6626, 8989. Ex his constare potest unde id sit quod cum homo in bono est, tunc in internis sit. Sed de 9 aperitione internorum et externorum hominis plura in sequentibus 10 , ex Divina Domini Misericordia, dicentur.

Voetnoten:

1. videatur I

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

3. Before n. 9274 IT

4. IT large capital letters, but neither capitals nor italics in A

5. i externa et quaenam et qualia sunt quae aperiunt

6. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

7. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

8. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

9. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

10. e. g. n. 9594, 10225, 10629

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Van Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #4403

Bestudeer deze passage

  
/ 10837  
  

4403. Continuatio de Maximo Homine et de Correspondentia; hic de Correspondentia cum Oculo 1 , et cum Luce.

Spiritus quales essent et ad quam provinciam corporis pertinerent etiam animadvertere et scire datum est ex illorum situ et loco apud me, tum quoque a plano in quo essent, et a distantia in illo: qui prope ad me visi sunt, utplurimum fuerunt subjecta integrarum societatum; societates enim a se 2 mittunt spiritus ad alios, et per illos percipiunt cogitata et affectiones, et sic communicant; sed de ‘subjectis’ ita dictis seu de ‘spiritibus emissariis’, singillatim, ex Divina Domini Misericordia, dicetur; de quibus haec observata sunt; qui supra caput apparent et prope ad illud, sunt qui docent et quoque facile doceri se patiuntur; qui sub occipitio, sunt qui tacite et 3 prudenter agunt; qui a tergo prope, similiter cum differentia; qui ad thoracem seu pectus, sunt qui in charitate; qui ad lumbos, sunt qui in amore conjugiali; qui ad pedes, sunt qui naturales sunt; et qui ad plantas, sunt illius generis crassiores: qui autem ad 4 faciem, sunt diverso genio secundum correspondentiam cum sensoriis quae ibi; ut qui ad nares, sunt qui perceptione pollent; qui ad aures, sunt qui oboediunt; et qui ad oculos, sunt qui intelligentes et sapientes sunt; et sic porro.

Voetnoten:

1. The Manuscript deletes organo visus, and inserts oculo.

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

3. at

4. circum

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.