Van Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #2026

Bestudeer deze passage

  
/ 10837  
  

2026. Quod ‘dabo tibi’ sit quod Ipsius sint quae in caelis et in terris, ex illis quae nunc dicta sunt, sequitur; ‘dare tibi’ in sensu litterae est quod Deus seu Jehovah Ipsi daret 1 , sicut etiam in Verbo evangelistarum, quod ‘Pater dederit ipsi omnia 2 quae in caelo et in terra’; sed in sensu interno in quo ipsum verum sistitur in sua puritate, est quod Dominus Sibi acquisiverit, quia 3 in Ipso et in singulis Ipsius fuit Jehovah, ut dictum est; quod per simile adhuc illustrari potest; sicut si interior seu rationalis homo aut cogitatio diceret, quod corporeum ejus haberet quietem seu tranquillitatem si desisteret hoc aut illud facere, tunc qui dicit est idem homo ac is ad quem dicitur, nam tam rationale est hominis quam corporeum 4 , quare cum illud dicitur, hoc intelligitur. Praeterea quod Domini sint quae in caelis et in terris, constat ex plurimis locis Verbi, praeter ex illis quae in Veteri Testamento, etiam ex his apud evangelistas, Matth. 11:27; 5 28:18; Luc. 10:22; Joh. 3:34, 35; 17:2;

et ex illis quae in Parte Prima ostensa sunt n. 458, 551, 552, 1607; et quia Dominus regit universum caelum, etiam regit omnia quae in terris, ita enim connexa sunt ut qui unum regit, omnia regat; a caelo enim angelorum, dependet caelum spirituum angelicorum, ab hoc mundus spirituum, ab hoc iterum genus humanum, et similiter a caelis omnia quae sunt in mundo et natura, nam absque influxu a Domino per caelos, nihil usquam quod in natura et triplici ejus regno est, existeret et subsisteret; videatur n. 1632.

Voetnoten:

1. The Manuscript has dederit.

2. The following word or phrase appears in the first edition but not in the Manuscript.

3. The Manuscript has quippe.

4. The Manuscript inserts etiam.

5. The following word or phrase appears in the first edition but not in the Manuscript.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Van Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #425

Bestudeer deze passage

  
/ 10837  
  

425. Quod ‘aes’ significet bonum naturale, adhuc orbi ignotum est; tum quod unumquodvis metallum quod nominatur in Verbo, significet quoddam in sensu interno; ut ‘aurum’ bonum caeleste; ‘argentum’ verum spirituale; ‘aes’ bonum naturale; ‘ferrum’ verum naturale, et sic porro reliqua; similiter lapis et lignum; talia significata sunt per aurum, argentum, aes, lignum, in arca et tabernaculo; similia in templo, de quibus, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus:

apud Prophetas elucet quod talia significentur; ut apud Esaiam,

Suges lac gentium, et uber regum suges, ... pro aere adducam aurum; et pro ferro adducam argentum; et pro lignis aes, et pro lapidibus ferrum; ponamque censum tuum pacem, et exactores tuos justitiam, 60:16, 17;

ubi de Adventu Domini et Ipsius regno, et Ecclesia caelesti agitur; pro aere aurum; significat pro bono naturali bonum caeleste; ‘pro ferro argentum’ pro vero naturali verum spirituale; ‘pro lignis aes’ significat pro corporeo bono naturale bonum; ‘pro lapidibus ferrum’ significat pro sensuali vero naturale verum:

apud Ezechielem,

Javan, Tubal et Meshech, hi mercatores tui, in anima hominis, et vasa aeris dederunt negotiationem tuam, 27:13;

ubi agitur de Tyro, per quem significantur qui possident divitias spirituales et caelestes, ubi ‘vasa aeris’ pro bonis naturalibus:

apud Mosen,

Terra, ejus lapides ferrum, et ex montibus ejus excides aes, Deut. 8:9;

ubi similiter ‘lapides’ pro vero sensuali, et ‘ferrum’ pro vero naturali seu rationali, et ‘aes’ pro bono naturali. ‘Quatuor animalia, seu cherubi’ visi Ezechieli, ‘quorum pedes micantes sicut species aeris laevigati’, 1:7;

ibi ‘aes’ similiter significat bonum naturale, nam ‘pes hominis’ repraesentat naturale: similiter Danieli visus, Vir indutus linteis, et lumbi ejus cincti auro Uphasi, et corpus sicut tarshish, brachia ejus et pedes ejus sicut species aeris laevigati, Dan. 10:5, 6.

Quod ‘serpens aeneus’, Num. 21:9, repraesentaverit Domini Bonum sensuale et naturale, prius videas [n. 197].

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.