7710. ‘Extende manum tuam ad caelum’: quod significet dominium potentiae veri Divini in caelo, constat ex significatione ‘extendere manum’ quod sit dominium potentiae, de qua supra n. 7673; ex repraesentatione ‘Moschis’ qui extenderet manum, quod sit verum Divinum, de qua n. 6723, 6752, 7010, 7014, 7382; et ex significatione ‘caeli’ quod sit caelum angelicum. Quomodo se habet quod dominium potentiae veri Divini in caelum produceret apud infestantes novum statum, qui significatur per ‘caliginem’, constat ex illis quae n. 7643, 7679, ostensa sunt; quod nempe Dominus caelum continue ordinet, ac donet illos qui ibi et novos advenas bono caelesti et spirituali; haec ordinatio facit quod mali per gradus devastentur; influit enim bonum illud 1 praesentius ad malos qui in opposito (nam influxus Divinus pergit usque in opposita, et sic continet inferna in nexu et in vinculis); et quia mali vertunt omne bonum in malum, ita bonum quod praesentius influit in majus malum; et quantum 2 hoc faciunt, tantum resistunt vero et bono fortius, hoc est, infestant gravius; inde est quod devastationis gradus sint, usque dum tandem dejiciuntur in infernum, qui est 3 graduum vastationis ultimus. Ex his constare potest quod a Domino nihil nisi quam bonum procedat, et quod non vastet malos, minus conjiciat illos in infernum, sed quod ipsi hoc faciant.
Voetnoten: