Apocalypsis Explicata #1048

Door Emanuel Swedenborg

Bestudeer deze passage

  
/ 1232  
  

1048. VERSUS 6.

"Et vidi mulierem inebriatam ex sanguine sanctorum, et ex sanguine testium Jesu, et admiratus sum videns illam, admiratione magna."

6. "Et vidi mulierem inebriatam ex sanguine sanctorum", significat religiosum insaniens ex falsis mali, ex quibus violentia illata Divinis veris (n. 1049); "et ex sanguine testium Jesu", significat violentiam illatam illis veris Verbi, quae docent quod Dominus solus adorandus sit (n. 1050); "et admiratus sum videns illam, admiratione magna", significat visionem stupendam, in qua arcana caeli, quae ei ignota (n. 1051).

  
/ 1232