스웨덴보그의 저서에서

 

De Coelo et de Inferno #488

해당 구절 연구하기

  
/ 603  
  

488. Quomodo jucunda vitae cujusvis post mortem vertuntur in correspondentia, quidem ex scientia correspondentiarum sciri potest; sed quia illa scientia nondum vulgata est, velim illam rem per quaedam experientiae exempla in aliquem lucem mittere. Omnes illi qui in malo sunt, et se confirmaverunt in falsis contra vera ecclesiae, imprimis qui rejecerunt Verbum, illi fugiunt lucem caeli, et in cryptas, quae in aperturis apparent caliginosae, ac in foramina petrarum, se proripiunt, ac ibi se recondunt; et hoc quia amaverunt falsa, et exosi sunt vera: correspondent enim tales cryptae, et quoque foramina petrarum, 1 tum tenebrae, falsis, 2 ac lux veris; jucundum illorum est ibi habitare, et injucundum in apertis campis.

[2] Similiter faciunt, quibus jucundum fuit clandestine insidiari, ac in abscondito machinari dolos; hi quoque in cryptis illis sunt, ac intrant cameras ita obscuras, ut ne quidem unus alterum videat, ac in angulis susurrant in aures; in hoc vertitur jucundum amoris illorum. Qui scientiis studuerunt, absque alio fine quam ut docti audiant, et qui non excoluerunt rationale per illas, et jucundum in rebus memoriae ex fastu inde traxerunt, illi amant loca arenosa, quae eligunt prae campestribus et hortulanis; quia arenosa talibus studiis correspondent.

[3] Qui in scientia doctrinalium suae ecclesiae et aliarum fuerunt, nec quicquam applicuerunt vitae, illi petrosa sibi eligunt, et inter congeries saxeas habitant; loca exculta fugiunt,

quia aversationi sunt. Qui omnia naturae addixerunt, et quoque qui omnia prudentiae propriae, ac per varias artes se evexerunt ad honores, et lucrati sunt opes, artibus magicis, quae sunt abusus ordinis Divini, in altera vita student, in quibus jucundissimum vitae percipiunt.

[4] illi qui vera Divina applicuerunt suis amoribus, et sic illa falsificaverunt, amant urinosa, quia urinosa correspondent jucundis talis amoris. 3 illi qui sordide avari fuerunt, habitant in cellis, et amant sordes suillas, et quoque nidorosa, qualia exhalantur ex indigestis ventriculi.

[5] Qui in meris voluptatibus exegerunt vitam, ac delicate vixerunt, ac indulserunt gulae et ventri, amantes illa ut summum vitae bonum, illi in altera vita excrementitia et latrinas amant; haec tunc illis delectationi sunt; ex causa, quia tales voluptates sunt sordes spirituales loca munda et sordium expertia fugiunt, quia illis injucunda sunt.

[6] illi, qui in adulteriis jucundum ceperunt, in lupanaribus degunt, ubi sordida et squallida omnia; haec amant, ac castas domos fugiunt; ut primum ad has veniunt, in deliquium cadunt; nihil jucundius illis est quam scindere conjugia. Qui vindictae cupidi fuerunt, et inde attraxerunt naturam saevam et crudelem, cadaverosa amant; et quoque in talibus infernis sunt. Alii aliter.

각주:

1. [Swedenborg's footnote] Quod "foramen" et "fissura petrae" in Verbo significet obscurum et falsum fidei (10582): quia "petra" significat fidem a Domino (8581, 10580): et "lapis" verum fidei (114, 643, 1298, 3720, 6426, 8608 [8609?] 10376).

2. [Editor's footnote] tum temebrae, falsis pro "tum falsa, tenebris" (cum S. Noble).

3. [Swedenborg's footnote] Quod conspurcationes veri correspondeant urinae (5390).

  
/ 603  
  

스웨덴보그의 저서에서

 

Arcana Coelestia #3340

해당 구절 연구하기

  
/ 10837  
  

3340. Luci illi opposita est caligo, et calori illi oppositum est frigus; in illis vivunt infernales; caligo illis est ex falsis in quibus sunt, et frigus illis est ex malis; et quo remotiores sunt a veris, eo major illis caligo, et quo remotiores a bono, eo majus illis frigus: cum videre datur in inferna ubi tales sunt, apparet caliginosus nimbus, in quo degunt; et cum aliquis halitus inde effluit, percipiuntur vesaniae exhalatae a falsis, ac odia a malis. Datur 1 quoque illis quandoque lumen, sed est sicut lumen fatuum, at hoc exstinguitur illis, et fit caligo, ut primum in lucem veri spectant; et datur 2 illis quandoque calor, sed sicut balnei immundi, at hic vertitur illis in frigus, ut primum aliquid boni appercipiunt. Quidam in caliginosum illum nimbum ubi infernales, missus est, ut sciret quomodo cum illis qui ibi, se haberet; sed tutatus a Domino per angelos; inde mecum locutus dixit quod ibi tantus furor insaniae esset contra bonum et verum, et maxime contra Dominum, ut obstupesceret quod usquam resisti posset, nam nihil aliud spirabant quam odia, vindictas, caedes, cum tanta vehementia ut destruere vellent omnes in universo; quare nisi furor ille 3 continue a Domino repelleretur, periret omne genus humanum.

각주:

1. The Manuscript has usque

2. The Manuscript inserts etiam.

3. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.