스웨덴보그의 저서에서

 

Arcana Coelestia #5063

해당 구절 연구하기

  
/ 10837  
  

5063. GENESEOS CAPUT QUADRAGESIMUM

Ante caput praecedens xxxix explicata sunt quae Dominus locutus est de judicio super bonos et malos, apud Matthaeum [xxv]

34-36; sequuntur nunc haec: Tunc respondebunt Ipsi justi, dicentes, Domine, quando Te vidimus esurientem et aluimus Te, aut sitientem et potavimus quando vero Te vidimus peregrinum et collegimus, aut nudum et amicivimus? quando vero Te vidimus aegrotum, aut in carcere et venimus ad Te? sed respondens Rex dicet illis, Amen dico vobis, Quartum fecistis uni horum fratrum Meorum minimorum Mihi fecistis. Tunc dicet etiam iis qui a sinistris, Discedite Me maledicti in ignem aeternum, paratum diabolo et angeli ejus; esurivi enim et non dedistis Mihi edere, sitivi et non potastis Me, peregrinus fui et non collegistis Me, nudus et non amicivistis Me, aegrotus et in carcere et non visitastis Me. Tunc respondebunt Ipsi etiam isti, dicentes, Domine, quando Te vidimus esurientem aut sitientem, aut peregrinum, aut nudum, aut aegrotum, aut in carcere, et non ministravimus Tibi? tunc respondebit illis, dicens Amen dico vobis, quantum non fecistis uni istorum minimorum neque Mihi fecistis: et abibunt hi in poenam aeternam, at justi in vitam aeternam, Gen. 40:37-46.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

스웨덴보그의 저서에서

 

Arcana Coelestia #4065

해당 구절 연구하기

  
/ 10837  
  

4065. ‘Et a quibus patri nostro, fecit omnem copiam hanc’: quod significet quod Ipse Sibi daret, constat a significatione ‘facere copiam’ quod sit sibi dare; praedicatur enim in sensu supremo de Domino, Qui nusquam aliquid boni et veri ab alio sumpsit, sed a Semet Ipso; inserviverat quidem Ipsi bonum aliud pro medio, quod cognationem habuit etiam cum materno, Laban enim per quem illud bonum significatur, erat frater Rebeccae quae mater Jacobi, sed per medium illud Sibi comparavit illa per quae Naturale Suum propria potentia Divinum fecit; aliud est ex medio aliquid sibi comparare, et aliud per medium; per medium Sibi comparavit, quia natus est homo et a matre hereditarium traxit quod expellendum, non autem ex medio, quia conceptus a Jehovah a Quo Divinum Ipsi, quare Sibi Ipsi dedit omnia bona et vera quae Divina fecit; ipsum enim Divini nullius indiget, ne quidem boni illius medii, nisi voluerit ut omnia secundum ordinem fierent.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.