스웨덴보그의 저서에서

 

Arcana Coelestia #4696

해당 구절 연구하기

  
/ 10837  
  

4696. ‘Et ecce sol et luna’: quod significet bonum naturale et verum naturale, constat a significatione ‘solis’ quod sit bonum caeleste 1 , de qua n. 1529, 1530, 2120, 2441, 2495, 3636, 3643, 4060: et ex significatione ‘lunae’ quod sit bonum spirituale seu verum, de qua n. 1529, 1530, 2495; ‘sol’ in supremo sensu significat 2 Dominum quia Ipse ut sol apparet illis in caelo qui in caelesti amore sunt, et ‘luna’ in supremo sensu etiam significat Dominum quia Ipse ut luna apparet illis in caelo qui in spirituali amore sunt; etiam omne lucis in caelo 3 est inde; lux ideo a sole ibi est caeleste amoris seu bonum, et lux a luna ibi est spirituale amoris seu verum; hic itaque ‘sol’ est bonum naturale et ‘luna’ est verum naturale, quia praedicantur de Jacobo et Lea, ut patet avers. 10ubi Jacob dicit ‘An veniendo veniemus ego et mater tua, et fratres tui, ad incurvandum nos tibi terram?’ Per ‘Jacobum’ enim repraesentatur bonum naturale et per ‘Leam’ verum naturale, ut prius passim ostensum est. Divinum quod a Domino venit, hoc in supremo sensu est Divinum in Ipso, in sensu autem respectivo est Divinum ab Ipso; Divinum bonum quod ab Ipso, est quod vocatur caeleste, et Divinum verum quod ab Ipso, est quod dicitur spirituale; cum rationale illa recipit, sunt bonum et verum rationalis quae significantur, cum autem naturale illa recipit, sunt bonum 4 et verum naturalis quae significantur; hic bonum et verum naturalis quia praedicantur de Jacobo et Lea.

각주:

1. The Manuscript deletes amoris, and inserts caeleste.

2. The Manuscript inserts Ipsum.

3. caelis

4. The Manuscript inserts naturalis.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

스웨덴보그의 저서에서

 

Arcana Coelestia #8263

해당 구절 연구하기

  
/ 10837  
  

8263. ‘Cantabo Jehovae’: quod significet quod Domino soli gloria, constat ex significatione ‘cantare Jehovae’ quod sit glorificare Dominum, de qua mox supra n. 8261, ita quod Ipsi gloria; quod Ipsi soli, est quia Dominus est Jehovah in Verbo, 1 n. 8261, ita solus Deus. In Verbo passim dicitur quod ‘soli Deo erit gloria et honor’; qui non scit interiora Verbi credere potest quod Dominus velit 2 et amet gloriam sicut homo in mundo, etiam ex causa quia Ipsi illa prae omnibus in universo competit; sed Dominus non gloriam 3 vult propter Se, sed propter hominem qui glorificat Illum; homo qui glorificat 4 Illum facit id ex sancta veneratione pro Ipso quod supremus sit, et ex humiliatione sui quod respective 5 nihil sit, et quia sic in glorificatione Domini ab homine inest et sancta veneratio et humiliatio, homo tunc in statu est recipiendi influxum boni a Domino, ita quoque amorem in Ipsum; inde est quod Dominus velit glorificationem ab homine, videatur n. 4347, 4593, 5957; quod influxus boni a Domino sit in cor humile, n. 3994, 7478.

각주:

1. The Manuscript places this after Deus.

2. gloriam, et amet illam

3. amat

4. Ipsum

5. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.